Glossa ordinaria

Capitulum 3

Numérotation du verset Tb. 3,1 

Tunc Tobias ingemuit et cepit orare cum lacrimis,
Numérotation du verset Tb. 3,2 

dicens : Iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et omnes vie tue misericordia et veritas et iudicium.
Numérotation du verset Tb. 3,3 

Et nunc Domine memor esto mei. Ne vindictam sumas
de peccatis meis
neque reminiscaris delicta mea
vel parentum meorum.
Numérotation du verset Tb. 3,4 

Quoniam non obedivimus
preceptis tuis et traditi sumus
in direptionem
et captivitatem
et mortem
et in fabulam et in improperium omnibus nationibus
in quibus dispersisti
nos.
Numérotation du verset Tb. 3,5 

Et nunc Domine magna
iudicia tua quia non egimus secundum precepta tua et non ambulavimus
sinceriter coram te.
Numérotation du verset Tb. 3,6 

Et nunc Domine secundum voluntatem
tuam
fac mecum
et precipe
in pace
recipere spiritum meum. Expedit enim mihi magis mori quam vivere.
Numérotation du verset Tb. 3,7 

Eadem itaque die
contigit ut Sara
filia Raguelis in Rages1 civitate Medorum et2 ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,
1 Raguelis in Rages ΩS ΩJ Rusch Ed1530 Clementina ] Raguhel in Cor1 (antiq. non habent RAGES ) Weber |
2 et] ut praem. Weber |
Numérotation du verset Tb. 3,8 

quoniam tradita fuerat septem viris et demonium nomine Asmodeus
occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam.
Numérotation du verset Tb. 3,9 

Ergo, cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum.
Numérotation du verset Tb. 3,10 

Numquid et occidere me vis, sicut etiam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum* domus
non manducavit neque bibit,
Numérotation du verset Tb. 3,11 

sed in oratione
persistens cum lacrimis deprecabatur Dominum, ut ab isto improperio
liberaret eam.
Numérotation du verset Tb. 3,12 

Factum est autem die tertia CUM COMPLERET benedictionem, benedicens Dominum
Numérotation du verset Tb. 3,13 

dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus
patrum nostrorum
qui cum iratus fueris
misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis
his
qui invocant
te.
Numérotation du verset Tb. 3,14 

Ad te Domine
faciem
meam converto
ad te oculos meos
erigo.
Numérotation du verset Tb. 3,15 

Peto Domine ut de vinculo improperii huius absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.
Numérotation du verset Tb. 3,16 

Tu scis
Domine quia numquam concupivi virum
et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.
Numérotation du verset Tb. 3,17 

Numquam cum ludentibus
miscui me, neque cum his qui in levitate
ambulant
participem me prebui.
Numérotation du verset Tb. 3,18 

Virum
autem cum timore tuo ,
non cum libidine mea,
consensi suscipere.
Numérotation du verset Tb. 3,19 

Et aut ego indigna fui illis,
aut illi forsitan mihi digni non fuerunt quia forsitan viro alii
conservasti me.
Numérotation du verset Tb. 3,20 

Non est enim in hominis potestate
consilium tuum
Numérotation du verset Tb. 3,21 

Hoc autem pro certo habet omnis qui colit te quia vita eius, si in probatione fuerit ,
coronabitur;
si autem in tribulatione fuerit, liberabitur;
et si in correctione fuerit, ad misericordiam
venire tuam licebit.
Numérotation du verset Tb. 3,22 

Non enim delectaris
in perditionibus
nostris
quia post tempestatem
tranquillam
facis et, post lacrimationem et fletum,
exultationem infundis.
Numérotation du verset Tb. 3,23 

Sit nomen tuum, Deus
benedictum in secula.
Numérotation du verset Tb. 3,24 

In illo tempore exaudite
sunt preces amborum
in conspectu
glorie summi Dei,
Numérotation du verset Tb. 3,25 

et MISSUS EST angelus Domini
sanctus Raphael
ut curaret eos ambos, quorum uno tempore recitate sunt orationes in conspectu Domini.

Capitulum 3

interl.| {t. 2 : Erfurt, f. 167ra ; facsim., p. 333a} Iustus in principio est accusator sui. Qui celat vulnera nutrit nos quoque in omnibus que patimur. Deum iustum et misericordem esse sentiamus, undea : «Misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine».
a Ps. 100, 1.
Numérotation du verset Tb. 3,1 
Tunc Tobias ingemuit et cepit orare cum lacrimis,
Numérotation du verset Tb. 3,2 
dicens : Iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et omnes vie tue misericordia et veritas et iudicium.
Numérotation du verset Tb. 3,3 
Et nunc Domine memor esto mei. Ne vindictam sumas
interl.| quia sumo
de peccatis meis
interl.| in futuro
neque reminiscaris delicta mea
interl.| quasi parce mihi ego non parco
vel parentum meorum.
marg.| vel parentum  . Reddet Deus peccata patrum usque in tertiam et quartam generationem his qui se oderunt, et similes malis patribus sunt.
Numérotation du verset Tb. 3,4 
Quoniam non obedivimus
interl.| sicut debuimus
preceptis tuis et traditi sumus
interl.| ideo a te iusto iudice
in direptionem
interl.| hostium predam
et captivitatem
interl.| exilium
et mortem
interl.| corporis et anime
et in fabulam et in improperium omnibus nationibus
interl.| gentibus
in quibus dispersisti
interl.| tu non illi
nos.
interl.| peccatores
Numérotation du verset Tb. 3,5 
Et nunc Domine magna
interl.| super nos
iudicia tua quia non egimus secundum precepta tua et non ambulavimus
interl.| de virtute in virtutem
sinceriter coram te.
interl.| etsi coram hominibus
Numérotation du verset Tb. 3,6 
Et nunc Domine secundum voluntatem
interl.| que exuperat omnem sensum
interl.| que in omnibus iusta
tuam
interl.| quasi non mea voluntas sed tua fit
interl.| non meam
fac mecum
interl.| urgentibus Egyptiis filii Israel clamant ad Dominum
et precipe
interl.| angelis
in pace
interl.| in sinu, in quiete anime Abrahe cuius ipse pater sicut et fidei
recipere spiritum meum. Expedit enim mihi magis mori quam vivere.
interl.| «Cupio dissolvi et esse» tecumb, ne malitia malorum mutet cor meum.
b Cf. sententia « Cupio dissolvi et esse cum Christo » ex Phil. 1, 23-24 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius  permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Cassiodorus, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.
Numérotation du verset Tb. 3,7 
Eadem itaque die
interl.| qua Tobias oravit et illa oravit
contigit ut Sara
marg.| BEDA. Sara turbam nationum significat cuius doctores cuncti vitam tantum huius seculi quod septem diebus evolvitur noverant; eterna nesciebant. Ideo a diabolo rapti, quasi idolatrie mancipati donec venit Christus verus sponsus qui eam sibi in fide desponsavit hoste superato, sicut alligato diabolo presente et cooperante angelo in quo salvatoris divinitas sicut in Tobia significatur humanitas. Nec mirandum quod duas personas angeli scilicet et hominis unam Christi figurare personam dicimus, quia in expositionibus patrum legimus unam eius esse personam in Isaac et ariete figuratam, qui {t. 2 : Erfurt, f. 167rb ; facsim., p. 333b} in humanitate occiditur ut ovis, in divinitate permanet impassibilis cum patre sicut Isaac, cum Abraham domum revertitur incolumis. Si enim aries Christi humanitatem, homo significat divinitatem, cur non aptius homo humanitatem, angelus deitatem?
marg.| In superiori enim mentis nostre debemus orare. Unde Christus in monte Daniel in cenaculo orat et Eliseus habet cenacula et Christus in cenaculo Pascha celebrat.
filia Raguelis in Rages1 civitate Medorum et2 ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,
1 Raguelis in Rages ΩS ΩJ Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] Raguhel in Cor1 (antiq. non habent Rages ) Weber
2 et] ut praem. Weber
Numérotation du verset Tb. 3,8 
quoniam tradita fuerat septem viris et demonium nomine Asmodeus
interl.| desertor, proprium nomen demonis.
occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam.
Numérotation du verset Tb. 3,9 
Ergo, cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum {t. 2 : Erfurt, f. 167rb ; facsim., p. 333b} tuorum.
Numérotation du verset Tb. 3,10 
Numquid et occidere me vis, sicut etiam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum* domus
interl.| mentissue et tribus diebus et tribus noctibus
interl.| in prosperitate enim et adversitate ad sanctam Trinitatem preces debemus dirigere
non manducavit neque bibit,
interl.| sola oratione pinguescit quam macies corporis pascit
Numérotation du verset Tb. 3,11 
sed in oratione
interl.| oratio Deum lenit, lacrima cogit, hec unguit, illa pungit
persistens cum lacrimis deprecabatur Dominum, ut ab isto improperio
interl.| infidelitatis
liberaret eam.
interl.| ex adventu filii
Numérotation du verset Tb. 3,12 
Factum est autem die tertia CUM COMPLERET benedictionem, benedicens Dominum
interl.| lumine sancte Trinitatis implemur ut orationem compleamus
marg.| CUM  COMPLERET  orationem. Nomen plenitudinis in bono solet accipi ; undec : «Ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum» etc. Et : «Impleti sunt dies purgationis Marie»d. Et de Moyse : «Ad finem usque complevit»e
c Gal. 4, 4.
d Corpus antiphonalium officii (n° 7307) ; cf. Lc. 2, 22.
e Dt. 31, 30.
Numérotation du verset Tb. 3,13 
dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus
interl.| non recensf
f Cf. Ps. 80, 10 : « Non erit in te Deus recens ».
patrum nostrorum
interl.| quos debemus imitari quorum iuvamur meritis
qui cum iratus fueris
interl.| similiter cum iratus fueris misericordie recordaberis
misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis
interl.| non dimittit Deus peccata nisi in tribulatione et cordis contritione ; undeg : «Cor contritum et humiliatum non despicies».
g Ps. 50, 19.
his
interl.| non aliis
qui invocant
interl.| ore, corde et opere
te.
interl.| non aliud a te
Numérotation du verset Tb. 3,14 
Ad te Domine
interl.| non ad idola, non ad mea merita
faciem
interl.| mentis que tibi soli placet
meam converto
interl.| quia inveni cor meum ut orarem te
ad te oculos meos
interl.| interiores de quibus diciturh : «Leva oculos tuos et vide». Et alibii : «Oculi tui columbarum».
h Gn. 13, 14 ; 31, 12 ; Za. 5, 5 ; cf. Is. 49, 18 ; 60, 4 ; Hier. 3, 2.
i Ct. 1, 14 ; 4, 1.
erigo.
Numérotation du verset Tb. 3,15 
Peto Domine ut de vinculo improperii huius absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.
Numérotation du verset Tb. 3,16 
Tu scis
interl.| quia
Domine quia numquam concupivi virum
interl.| nolui cognoscere «thorum in delicto»j
j Sap. 3, 13 : « … que nescivit thorum in delicto ».
et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.
interl.| carnis
Numérotation du verset Tb. 3,17 
Numquam cum ludentibus
interl.| quia risus doloribus miscebitur
miscui me, neque cum his qui in levitate
interl.| mentis
ambulant
interl.| de vitio in vitium
participem me prebui.
interl.| non consensi
Numérotation du verset Tb. 3,18 
Virum
interl.| ut tibi fructum faciam
autem cum timore tuo ,
interl.| timens maledictionem sterilitatis
non cum libidine mea,
interl.| carnis
consensi suscipere.
Numérotation du verset Tb. 3,19 
Et aut ego indigna fui illis,
interl.| nihil temere definiamus que nobis dubia sunt ; Deo definienda reservemus
aut illi forsitan mihi digni non fuerunt quia forsitan viro alii
interl.| quod verum est
conservasti me.
interl.| intactam
Numérotation du verset Tb. 3,20 
interl.| quasi nescio quod horum sed tu nosti
consilium tuum
interl.| Unde «Quis consiliarius eius fuit ?»k
k Is. 40, 13 ; Rm. 11, 34.
Numérotation du verset Tb. 3,21 
Hoc autem pro certo habet omnis qui colit te quia vita eius, si in probatione fuerit ,
interl.| perstiterit
coronabitur;
interl.| «Qui legitime certaverit coronabitur»l et «Qui perseveraverit salvus erit»m.
l Cf. 2 Tim. 2, 5
m Cf. Mt. 10, 22 ; 24, 13
si autem in tribulatione fuerit, liberabitur;
interl.| a te ne deficiat
et si in correctione fuerit, ad misericordiam
interl.| Misericorditer enim corripis qui flagellas omnem filium quem recipis.
venire tuam licebit.
Numérotation du verset Tb. 3,22 
Non enim delectaris
interl.| Qui creasti perdere non vis.
in perditionibus
interl.| tribulationibus
nostris
interl.| quod a nobis
quia post tempestatem
interl.| corporis vel animi
tranquillam
interl.| utriusque, unden «Post tenebras spero lucem».
n Iob. 17, 12.
facis et, post lacrimationem et fletum,
interl.| «Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur»o.
o Mt. 5, 5.
exultationem infundis.
Numérotation du verset Tb. 3,23 
Sit nomen tuum, Deus
interl.| cui omnia debemus
benedictum in secula.
interl.| sine fine
Numérotation du verset Tb. 3,24 
In illo tempore exaudite
interl.| implete
sunt preces amborum
interl.| Tobie et Sara
in conspectu
interl.| in beneplacito
glorie summi Dei,
Numérotation du verset Tb. 3,25 
et MISSUS EST angelus Domini
interl.| Christus
sanctus Raphael
interl.| medicina Dei
ut curaret eos ambos, quorum uno tempore recitate sunt orationes in conspectu Domini.
marg.| MISSUS  EST. <BEDA>.   Raphael medicina Dei missus est Dominus in mundum qui de se ipso ait : «Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus»p qui et populum3 iudaicum a tenebris perfidie et gentilem liberaret ab idolatrie servitute de quo vocabit «magni consilii angelus»q.
p Mt. 9, 12.
q Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis) : « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 ( Vetus latina , p. 293 iuxta LXX : « Μεγάλης βουλῆς ἄγγελος »). Weber : « Admirabilis consiliarius».
3 populum] popuum cacogr. Rusch



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Tb. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=22&chapitre=22_3)

Notes :