Glossa ordinaria

Capitulum 8

Numérotation du verset Tb. 8,1 

Postquam vero cenaverunt introduxerunt iuvenem ad eam.
Numérotation du verset Tb. 8,2 

Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem iecoris, posuitque eam super carbones vivos.
Numérotation du verset Tb. 8,3 

Tunc Raphael angelus apprehendit demonium
et religavit eum in deserto superioris Egypti.
Numérotation du verset Tb. 8,4 

Tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei : Sara exsurge et deprecemur Deum hodie et cras et secundum cras quia his tribus noctibus Deo iungimur, tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio.
Numérotation du verset Tb. 8,5 

Filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut gentes que ignorant Deum.
Numérotation du verset Tb. 8,6 

Surgentes pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.
Numérotation du verset Tb. 8,7 

Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te CELI
terre, mareque et fontes et flumina et omnes creature tue que in eis sunt.
Numérotation du verset Tb. 8,8 

Tu fecisti Adam de limo terre, dedisti eique adiutorium Evam.
Numérotation du verset Tb. 8,9 

Et nunc Domine tu scis quia non luxurie causa accipio sororem meam coniugem sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in secula seculorum.
Numérotation du verset Tb. 8,10 

Dixit itaque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani.
Numérotation du verset Tb. 8,11 

Et factum est circa pullorum cantum
accersiri iussit Raguel servos suos et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulcrum.
Numérotation du verset Tb. 8,12 

Dicebat enim : Ne simili modo evenerit ei quo et ceteris aliis septem viris qui sunt ingressi ad eam.
Numérotation du verset Tb. 8,13 

Cumque parasset fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei :
Numérotation du verset Tb. 8,14 

Mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam antequam lucescat.
Numérotation du verset Tb. 8,15 

At illa misit unam ex ancillis suis. Que ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes.
Numérotation du verset Tb. 8,16 

Et reversa nuntiavit bonum nuntium. Et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor eius.
Numérotation du verset Tb. 8,17 

Et dixerunt : benedicimus te Domine Deus Israel quia non contigit nobis quemadmodum putabamus.
Numérotation du verset Tb. 8,18 

Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos.
Numérotation du verset Tb. 8,19 

Misertus es autem duobus unicis. Fac eos Domine plenius benedicere te et sacrificium laudis tue et sue sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra.
Numérotation du verset Tb. 8,20 

Statimque precepit servis suis Raguel ut replerent terra fossam quam fecerant priusquam elucesseret.
Numérotation du verset Tb. 8,21 

Uxori autem sue dixit ut instrueret convivium et prepararet omnia que in cibos erant iter agentibus necessaria.
Numérotation du verset Tb. 8,22 

DUASque pinguas vaccas
et quatuor arietes
occidi fecit et parari epulas omnibus vicinis suis cunctisque amicis.
Numérotation du verset Tb. 8,23 

et adiuravit Raguel Tobiam ut duas hebdomadas moraretur apud eum.
Numérotation du verset Tb. 8,24 

De omnibus autem que possidebat Raguel, dimidiam partem
dedit Tobie, et fecit hanc Scripturam ut pars dimidia que supererat post obitum eorum Tobie dominio deveniret.

Capitulum 8

Numérotation du verset Tb. 8,1 
Postquam vero cenaverunt introduxerunt iuvenem ad eam.
marg.| POSTQUAM   VERO   CENAVERUNT . BEDA. Introductus Tobias ad cubiculum   protulit de etc. Deus accepturus Ecclesiam de gentibus in desponsationis initio iubet eam abrenuntiare diabolo et omnibus pompis eius et confiteri fidem sancte Trinitatis in remissionem peccatorum quod est intima piscis viscera vivis cremare carbonibus.
Numérotation du verset Tb. 8,2 
Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem iecoris, posuitque eam super carbones vivos.
interl.| Spiritus sanctus de quibus dicitura : «Habes carbones ignis, sedebis super eos, hi super erunt tibi adiutorium» ; et alibib : «Carbones ignis congeres super caput eius».
a Is. 47, 14-15 (Vetus latina iuxta Septuaginta), ut ref. Hieronymus , Epistulae, Ep. 18A, 14, CSEL 54, p. 92.11 et passim.
b Rm. 12, 20.
Numérotation du verset Tb. 8,3 
Tunc Raphael angelus apprehendit demonium
marg.| RAPHAEL . BEDA. Quia post abrenuntiationem diaboli, post confessionem vere fidei, sequitur peccatorum remissio per aquam baptismi expulso diabolo. Diabolum ligavit quia a fidelium lesione cessando compescuit quos, etsi aliquando temptare ad probationem permittitur, superare tamen prohibetur.
et religavit eum in deserto superioris Egypti.
marg.| RELIGAVIT   EUM   IN   DESERTO . Desertum et Egyptus corda infidelium significant que a Deo deserta quia eius habitatione indigna et iuxta interpretationem Egypti perfidie sue tenebris obscurata. Merito autem et qui a Deo deseritur a demonio repletur. Angelus vero demonem qui Tobiam occidere volebat in deserto ligavit qui cohibitum a fidelibus, qui sunt membra Christi, diabolum in infidelibus tantum dominari permittit, in quibus tamen tenet eum ligatum, quia nec ipsos tantum ledere permittitur quantum nititur.
Numérotation du verset Tb. 8,4 
Tunc {t. 2 : Erfurt, f. 169va ; facsim., p. 338a} hortatus est virginem Tobias dixitque ei : Sara exsurge et deprecemur Deum hodie et cras et secundum cras quia his tribus noctibus Deo iungimur, tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio.
Numérotation du verset Tb. 8,5 
Filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut gentes que ignorant Deum.
Numérotation du verset Tb. 8,6 
Surgentes pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.
Numérotation du verset Tb. 8,7 
Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te celi
interl.| vel mystice vel ad litteram.
terre, mareque et fontes et flumina et omnes creature tue que in eis sunt.
Numérotation du verset Tb. 8,8 
Tu fecisti Adam de limo terre, dedisti eique adiutorium Evam.
Numérotation du verset Tb. 8,9 
Et nunc Domine tu scis quia non luxurie causa accipio sororem meam coniugem sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in secula seculorum.
Numérotation du verset Tb. 8,10 
Dixit itaque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani.
Numérotation du verset Tb. 8,11 
Et factum est circa pullorum cantum
interl.| predicatorum.
accersiri iussit Raguel servos suos et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulcrum.
marg.| ET   FACTUM   EST. Cantus pullorum sonus est predicatorum qui post tenebras errorum diem lucis annuntiant futurum. Erant in gentibus qui dubitarent an Dominus vere vicisset antiquum hostem, et ideo fidem nominis eius obruere atque abscondere satius estimarent, sed postmodum agnita veritatis luce quasi aurora preeunte et crebrescente cantu pullorum, id est voce predicatorum veraciter Christum hoste superato sponsum esse sancte Ecclesie cognoverunt.
Numérotation du verset Tb. 8,12 
Dicebat enim : Ne simili modo evenerit ei quo et ceteris aliis septem viris qui sunt ingressi ad eam.
Numérotation du verset Tb. 8,13 
Cumque parasset fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei :
Numérotation du verset Tb. 8,14 
Mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam antequam lucescat.
Numérotation du verset Tb. 8,15 
At illa misit unam ex ancillis suis. Que ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes.
Numérotation du verset Tb. 8,16 
Et reversa nuntiavit bonum nuntium. Et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor eius.
Numérotation du verset Tb. 8,17 
Et dixerunt : benedicimus te Domine Deus Israel quia non contigit nobis quemadmodum putabamus.
marg.| BENEDICIMUS   TE   DOMINE. BEDA. Letatur Raguel de vita Tobie et coniunctione filie sue et benedicens Deum occidit duas vaccas et quatuor arietes. Parat epulas omnibus amicis et vicinis suis. Letatur populus gentium de fide Christi et devotione sue gentis in fide Domini proficientibus ut etiam de ipsis doctores fierent qui postmodum martyres existerent. Hi vacce sunt quia iugum evangelii portaverunt, et qui portarent predicando genuerunt. Arietes sunt tamquam duces et patres populorum, unde : «Afferte Domino filios arietum»c. Sunt crassi gratia superne dilectionis referti, unded : «Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea».
c Ps. 28, 1.
d Ps. 62, 6.
Numérotation du verset Tb. 8,18 
Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos.
Numérotation du verset Tb. 8,19 
Misertus es autem duobus unicis. Fac eos Domine plenius benedicere te et sacrificium laudis tue et sue sanitatis offerre ut cognoscat {t. 2 : Erfurt, f. 169vb ; facsim., p. 338b} universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra.
Numérotation du verset Tb. 8,20 
Statimque precepit servis suis Raguel ut replerent terra fossam quam fecerant priusquam elucesseret.
Numérotation du verset Tb. 8,21 
Uxori autem sue dixit ut instrueret convivium et prepararet omnia que in cibos erant iter agentibus necessaria.
Numérotation du verset Tb. 8,22 
DUASque pinguas vaccas
marg.| DUAS quoque VACCAS. BEDA. Apostolus gentium eos qui ad fidem venerant de stirpe sua tales esse docuit quos pro excellentia virtutis temptaret invidus hostis et temptatos non vinceret, sed victores et martyres faceret. Eos quoque occidi fecit quos carnem suam pro Christo crucifigere docuit cum vitiis et concupiscentiis. Horum occisione epulas paravit quia vita profectus passio et corona sanctorum multis letitiam tribuunt qui epulas ex eis quorum reficiuntur exemplis accipiunt.
et quatuor arietes
marg.| QUATUOR   ARIETES . Quia sancti doctores et martyres quatuor libros evangelii fide et opere conservant; prudentia iustitia fortitudo temperantia muniuntur et quatuor partibus mundi instruunt Ecclesiam Dei.
occidi fecit et parari epulas omnibus vicinis suis cunctisque amicis.
marg.| OCCIDI   FECIT . Quia alii sponte mortificant corpora sua ut sint hostia viva, alii inter manus infidelium subeunt martyria per arma iustitie a dextris et a sinistris id est in prosperis et in adversis hostem vincentes antiquum.
Numérotation du verset Tb. 8,23 
et adiuravit Raguel Tobiam ut duas hebdomadas moraretur apud eum.
marg.| ET   ADIURAVIT . BEDA. Adiuramus Christum ut maneat nobiscum donec perfectionem quietis per Spiritus sancti gratiam consequamur qua requiescamus et a peccatis in corpore et a pravis cogitationibus in mente.
Numérotation du verset Tb. 8,24 
De omnibus autem que possidebat Raguel, dimidiam partem
interl.| Unde Zaccheuse : «Dimidium bonorum meorum do pauperibus».
e Lc. 19, 8.
dedit Tobie, et fecit hanc Scripturam ut pars dimidia que supererat post obitum eorum Tobie dominio deveniret.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Tb. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=22&chapitre=22_8)

Notes :