Glossa ordinaria

Capitulum 13

Numérotation du verset Tb. 13,1 

Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum
et dixit :
Magnus es Domine in eternum et in omnia secula
regnum tuum,
Numérotation du verset Tb. 13,2 

quoniam tu flagellas et salvas, deducis ad inferos et reducis
et non est qui effugiat manum tuam .
Numérotation du verset Tb. 13,3 

Confitemini Domino filii Israel
et in conspectu gentium
laudate eum,
Numérotation du verset Tb. 13,4 

quoniam ideo dispersit vos inter gentes que ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens preter eum.
Numérotation du verset Tb. 13,5 

Ipse castigavit nos
propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.
Numérotation du verset Tb. 13,6 

Aspicite
ergo que fecit nobiscum et cum timore
et tremore
confitemini illi, regemque seculorum exaltate in operibus vestris.
Numérotation du verset Tb. 13,7 

Ego autem in terra captivitatis mee confitebor illi quoniam ostendit
maiestatem suam in gentem peccatricem.
Numérotation du verset Tb. 13,8 

Convertimini
itaque peccatores et facite iustitiam
coram Domino, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.
Numérotation du verset Tb. 13,9 

Ego
autem et anima mea
in eo letabimur.
Numérotation du verset Tb. 13,10 

Benedicite Dominum omnes electi eius, agite dies letitie
et confitemini illi
Numérotation du verset Tb. 13,11 

Hierusalem civitas Dei,
castigavit
te Dominus in operibus manuum tuarum.
Numérotation du verset Tb. 13,12 

Confitere Domino in bonis tuis
et benedic Deum seculorum ut reedificet in te
tabernaculum suum
et revocet ad te omnes captivos
et gaudeas
in omnia secula seculorum.
Numérotation du verset Tb. 13,13 

Luce splendida fulgebis
et omnes fines terre
adorabunt
te.
Numérotation du verset Tb. 13,14 

Nationes ex longinquo
ad te venient et munera deferentes adorabunt in te Dominum et terram tuam
in sanctificatione habebunt.
Numérotation du verset Tb. 13,15 

Nomen enim magnum
invocabunt in te.
Numérotation du verset Tb. 13,16 

Maledicti erunt
qui contempserint te
et condemnati erunt
omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui edificaverint te.
Numérotation du verset Tb. 13,17 

Tu autem letaberis in filiis tuis
quoniam omnes benedicentur et congregabuntur
ad Dominum.
Numérotation du verset Tb. 13,18 

Beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pacem tuam.
Numérotation du verset Tb. 13,19 

Anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam
a cunctis tribulationibus eius Dominus Deus noster.
Numérotation du verset Tb. 13,20 

Beatus ero si fuerint reliquie seminis mei
ad videndam claritatem Hierusalem.
Numérotation du verset Tb. 13,21 

Porte Hierusalem
ex saphiro
et smaragdo
edificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius.
Numérotation du verset Tb. 13,22 

Ex lapide candido et mundo
omnes platee eius sternentur
et per vicos eius Alleluia cantabitur.
Numérotation du verset Tb. 13,23 

Benedictus Dominus,
qui exaltavit eam ut sit regnum eius in secula seculorum super eam. Amen.

Capitulum 13

Numérotation du verset Tb. 13,1 
Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum
marg.| APERIENS . Confessus est veritatem et misericordiam docens beneficia Dei semper predicare et flagella timere repletus quod Spiritu prophetie de superna Hierusalem multa decantat, populusque Iudeorum in fine seculi conversus multos doctores habebit et prophetas qui mentes proximorum ad superna desideria accendunt celestis patrie gaudia predicando.
et dixit :
interl.| Canticum Tobie senioris :
Magnus es Domine in eternum et in omnia secula
interl.| «regni eius non erit finis»a
a Lc. 1, 33.
regnum tuum,
Numérotation du verset Tb. 13,2 
quoniam tu flagellas et salvas, deducis ad inferos et reducis
interl.| «Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit»b.
b 1Rg. (1Sm.) 2, 6.
et non est qui effugiat manum tuam .
interl.| que ubique est
Numérotation du verset Tb. 13,3 
interl.| videntes Deum
et in conspectu gentium
interl.| in exemplum aliisc
c Glosa iterata, vide supra.
laudate eum,
Numérotation du verset Tb. 13,4 
quoniam ideo dispersit vos inter gentes que ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens preter eum.
interl.| Sunt dii multi et domini multi sed unus omnipotens.
Numérotation du verset Tb. 13,5 
Ipse castigavit nos
interl.| iuste
propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.
interl.| non propter merita nostra
Numérotation du verset Tb. 13,6 
Aspicite
interl.| admirantes
ergo que fecit nobiscum et cum timore
interl.| non tamen securi : «Beati omnes qui timent Dominum»d.
d Ps. 127, 1.
et tremore
interl.| non vos, ipse «est enim qui operatur in vobis»e
e Phil. 2, 13.
confitemini illi, regemque seculorum exaltate in operibus vestris.
interl.| quicquid vos faciatis
Numérotation du verset Tb. 13,7 
Ego autem in terra captivitatis mee confitebor illi quoniam ostendit
interl.| mihi
maiestatem suam in gentem peccatricem.
Numérotation du verset Tb. 13,8 
Convertimini
interl.| a peccato
itaque peccatores et facite iustitiam
interl.| «Declina a malo et fac bonum»f.
f Ps. 36, 27.
coram Domino, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.
Numérotation du verset Tb. 13,9 
Ego
interl.| ratio
autem et anima mea
interl.| sensualitas
in eo letabimur.
interl.| «Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum».g
g Ps. 83, 3.
interl.| «Non est speciosa laus in ore peccatoris».h
h Sir. (Eccli.) 15, 9.
Numérotation du verset Tb. 13,10 
Benedicite Dominum omnes electi eius, agite dies letitie
interl.| scilicet in conscientia
et confitemini illi
interl.| dicentes.
Numérotation du verset Tb. 13,11 
Hierusalem civitas Dei,
interl.| in qua visio pacis
castigavit
interl.| non occidit
te Dominus in operibus manuum tuarum.
Numérotation du verset Tb. 13,12 
Confitere Domino in bonis tuis
interl.| quod eius sunt non tua
et benedic Deum seculorum ut reedificet in te
interl.| quod destructum erat per peccatum
tabernaculum suum
interl.| «Templum Dei sanctum quod estis vos».i
i Mt. 13, 43.
et revocet ad te omnes captivos
interl.| diaboli, unde : «Captivam duxit captivitatem»j
j Eph. 4, 8.
et gaudeas
interl.| in futuro
in omnia secula seculorum.
interl.| sine fine
Numérotation du verset Tb. 13,13 
Luce splendida fulgebis
interl.| «Fulgebunt iusti sicut sol».k
k 1Cor. 3, 17.
et omnes fines terre
interl.| sancti finita terrenitate
adorabunt
interl.| honorabunt
te.
Numérotation du verset Tb. 13,14 
Nationes ex longinquo
interl.| qui remote erant in regione peccati
ad te venient et munera deferentes adorabunt in te Dominum et terram tuam
interl.| viventium
in sanctificatione habebunt.
Numérotation du verset Tb. 13,15 
Nomen enim magnum
interl.| magni Dei
invocabunt in te.
Numérotation du verset Tb. 13,16 
Maledicti erunt
interl.| e contra
interl.| «Ite maledicti in ignem eternum».l
l Mt. 25, 41 : « Discedite a me maledicti… »;
qui contempserint te
interl.| in mundo
et condemnati erunt
interl.| in eternum
omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui edificaverint te.
interl.| virtutibus
Numérotation du verset Tb. 13,17 
Tu autem letaberis in filiis tuis
interl.| salvatis
quoniam omnes benedicentur et {t. 2 : Erfurt, f. 171va ; facsim., p. 342a} congregabuntur
interl.| qui ante discipuli
ad Dominum.
Numérotation du verset Tb. 13,18 
Beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pacem tuam.
interl.| quicquid alii faciant
Numérotation du verset Tb. 13,19 
Anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam
interl.| Ecclesia «supra montem posita»m.
m Mt. 5, 14.
a cunctis tribulationibus eius Dominus Deus noster.
Numérotation du verset Tb. 13,20 
Beatus ero si fuerint reliquie seminis mei
interl.| merces operum vel aliqui imitatores eorum vel naturalium filiorum
ad videndam claritatem Hierusalem.
Numérotation du verset Tb. 13,21 
Porte Hierusalem
interl.| scilicet sancti qui introducunt ad celestem Hierusalem
ex saphiro
interl.| celesti conversatione
et smaragdo
interl.| fidei nitore
interl.| «Beati qui habitant in domo tua Domine, in secula seculorum laudabunt te».n
n Ps. 85, 3.
edificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius.
interl.| Muri circumeuntes id est sanctam Ecclesiam munientes sunt lapides, pretiosi «lapides vivi»o qui in Zacharia volvuntur super terramp.
o 1Pt. 2, 5.
p Cf. Za. 9, 16 : « … lapides sancti elevabuntur super terram eius».
Numérotation du verset Tb. 13,22 
Ex lapide candido et mundo
interl.| «In domo patris mei mansiones multe sunt»q.
q Io. 14, 2.
omnes platee eius sternentur
interl.| Qui dilatati sunt caritate sunt in edificio lapides mundi a malo et candidi in bono.
et per vicos eius Alleluia cantabitur.
interl.| per diversos conventus fidelium
interl.| «Laudate nomen Domini»r
r Ps. 112, 1 ; Ps. 134, 1.
Numérotation du verset Tb. 13,23 
Benedictus Dominus,
interl.| cui omnia ascribenda
interl.| non homo
qui exaltavit eam ut sit regnum eius in secula seculorum super eam. Amen.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Tb. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=22&chapitre=22_13)

Notes :