Capitulum 4
Numérotation du verset
Tb. 4,1
Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum,
Numérotation du verset
Tb. 4,2
dixitque ei : Audi
,
fili mi
,
verba oris mei et ea in corde tuo
quasi fundamenta
construe.
Numérotation du verset
Tb. 4,3
Cum acceperit Deus animam meam,
corpus meum sepeli
et honorem habebis matri tue
omnibus diebus vite eius.
Numérotation du verset
Tb. 4,4
Memor enim esse debes
que et quanta pericula perpessa sit propter te in utero suo.
Numérotation du verset
Tb. 4,5
Cum autem et ipsa compleverit
tempus vite sue, sepelies eam
circa me.
Numérotation du verset
Tb. 4,6
Omnibus autem diebus vite tue
in mente habeto Deum
et pretermittas precepta Dei nostri.
Numérotation du verset
Tb. 4,7
Ex substantia tua
fac eleemosynam,
et noli avertere
faciem tuam
ab ullo paupere.
Ita enim fiet
ut nec a te avertatur facies Domini.
Numérotation du verset
Tb. 4,8
Quomodo potueris
ita esto misericors.
Numérotation du verset
Tb. 4,9
Si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impartiri stude.
Numérotation du verset
Tb. 4,10
Premium enim bonum tibi thesaurizas
in die necessitatis
Numérotation du verset
Tb. 4,11
quoniam eleemosyna
ab omni peccato et a morte
liberat
et non patietur animam ire in tenebras
Numérotation du verset
Tb. 4,12
Fiducia magna erit coram summo Deo
eleemosyna omnibus facientibus eam.
Numérotation du verset
Tb. 4,13
Attende
tibi, fili mi, ab omni fornicatione
et preter uxorem tuam numquam patiaris crimen
scire
Numérotation du verset
Tb. 4,14
Superbiam
numquam in tuo sensu
aut in tuo verbo
dominari permittas
In ipsa enim
initium sumpsit omnis perditio
Numérotation du verset
Tb. 4,15
Quicumque
tibi aliquid operatus fuerit,
statim ei mercedem restitue et merces mercennarii tui apud te omnino non remaneat.
Numérotation du verset
Tb. 4,16
Quod
ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias.
Numérotation du verset
Tb. 4,17
Panem tuum
cum esurientibus
et egentibus
comede, et de vestimentis tuis
nudos
tege
.
Numérotation du verset
Tb. 4,18
Panem tuum
et vinum tuum
super sepulturam iusti
constitue, et noli ex eo
manducare
et bibere cum peccatoribus.
Numérotation du verset
Tb. 4,19
Consilium
semper a sapiente perquire.
Numérotation du verset
Tb. 4,20
Omni tempore
benedic
Deum et pete ab eo ut vias tuas
dirigat
et omnia consilia tua in ipso
permaneant
Numérotation du verset
Tb. 4,21
Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum eius apud me habeo.
Numérotation du verset
Tb. 4,22
Et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restitues ei chirographum suum.
Numérotation du verset
Tb. 4,23
Noli timere, fili mi. Pauperem quidem vitam gerimus
sed multa bona habebimus
si timuerimus Deum
et recesserimus ab omni peccato
et fecerimus bene.
Capitulum 4
Numérotation du verset
Tb. 4,1
marg.|
Igitur cum Tobias]
etc.
marg.|
{d}
Audi, fili mi]
GLOSSA Qui me debes imitari. Unde Eph. 5.a. Estote imitatores Dei sicut filii charissimi. Et nota, primo invitat Tobias filium suum ad audiendum legem Dei, et retinendum, Parum enim prodest audire, nisi retineatur corde, et impleatur opere. Unde Iacob. 1.d. Estote factores verbi, et non auditores tantum fallentes vosmetipsos. Deinde invitat ad opera misericordie. Et primo ad opera sepulture mortuorum, ibi : Cum acceperit, etc.
marg.|
{e}
In corde tuo]
GLOSSA Intelligentia.
marg.|
{f}
Quasi fundamentum]
religionis. Is. 58.d. fundamenta generationis, et generationis suscitabis, et vocaberis edificator sepium, avertens semitas iniquitatum.
marg.|
{g}
Corpus meum sepeli]
etc. Nemo carnem suam odio habuit. Eph. 5.f. GLOSSA Corpora sepeliendo quasi sacrosanctum depositum terre commendamus, que reddenda, et glorificanda in resurrectione credimus.
marg.|
{h}
Matri tue]
Eccl. 3.a. Sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam. Qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis. Ex. 20.b. Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et Lv. 20.b. Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur :
marg.|
{i}
Circa me]
GLOSSA Simul vivunt Sancti, et simul sepeliuntur, quorum in vita eadem fides, eadem in morte requies.
marg.|
{k}
Diebus]
GLOSSA Non dicit noctibus, quia tota vita iustorum dies est. Nota : Primo invitaverat Tobias filium suum ad custodiam legis, et ad opera misericordie : Nunc ostendit per quid hoc possit fieri.
marg.|
{l}
Habeto Deum]
GLOSSA caritatem Dei fidem, spem.
marg.|
{m}
Consentias]
GLOSSA quod est fovere, vel tacere, cum possis arguere.
marg.|
{n}
Ex substantia tua]
GLOSSA non de rapina. Prv. 3.b. Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum da pauperibus. Sir. 34.d. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris.
marg.|
{o}
Et noli avertere]
etc. GLOSSA Debes enim diligere proximum tuum, sicut teipsum. Lv. 19.d. Unde : Visitans speciem tuam non peccabis, Iob. 5.d. Item Lc. 6. Omni petenti te tribue, secundum facultatem tuam, non ex tristitia, aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus. 2Cor. 9.b. Eccl. 35.b. In omni dato hilarem fac vultum tuum, etc.
marg.|
{p}
Ut nec a te avertatur facies Domini]
Date, et dabitur vobis, Lc. 6.f. Sir. 35.b. Da altissimo secundum donatum eius.
marg.|
{q}
Misericors]
Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur, Mt. 5. Et iudicium sine misericordia fiet ei, qui misericordiam non fecerit. Iacob. 2.c.
marg.|
{1.
376va} a
Libenter]
GLOSSA Voluntas a Deo pensatur, non dati quantitas Prv. 16.a. Spirituum ponderator est Dominus.
[Premium enim]
etc. Sir. 35.b. Quoniam retribuens est Dominus, et septies tantum reddet tibi.
marg.|
{c}
Thesaurizas]
Unde. Thesaurizate vobis thesauros in celo, etc. Mt. 6.c.
marg.|
{d}
In die necessitatis]
GLOSSA Iudicii, ubi nemo sibi sufficeret, si misericordia deficeret.
marg.|
{e}
Liberat]
GLOSSA Redemptio anime viri proprie divitie. Prv. 13.b. Et alibi, scilicet Dn. 4.e. Peccata tua eleemosynis redime, quia sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum. Eccl. 3.d.
marg.|
{f}
Facientibus eam]
Lc. 11.f. Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
marg.|
{g}
Ab omni]
etc. spirituali, et corporali. Eph. 5.a. Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet Sanctos. Ps. 72. Perdes omnes, qui fornicantur abs te. Et quia non sufficit bona facere, nisi etiam abstineatur a malis ; ideo post admonitionem ad bonum hortatur Tobias filium suum fugere malum, et ita docet perfectam iustitiam.
marg.|
{h}
Et preter uxorem]
etc. id est preter uxorem tuam nulli mulieri admiscearis.
marg.|
{i}
Scire]
necdum facere.
marg.|
{k}
In tuo verbo]
necdum facto.
marg.|
{l}
Dominari permittas]
et si aliquando sit, non tamen regnet. Rm. 6.b. Non regnet peccatum in vestro mortali corpore.
marg.|
{m}
In ipsa enim initium]
Ibi ceciderunt, qui operantur iniquitatem. Et Eccles. 10.b. Initium omnis peccati superbia.
marg.|
{n}
Omnis perditio]
GLOSSA Hominis vel Angeli, mentis vel corporis.
marg.|
{o}
Restitue]
Lv. 19.c. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. Prv. 3.d. Ne dicas amico tuo, vade, et revertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare. Iob. 31.b. Si negavi pauperibus, quod volebant, et oculos vidue expectare feci ?
marg.|
{p}
Quod ab]
etc. Quod tibi non fieri, alii ne feceris.
marg.|
{q}
Vide]
etc. Nota ordinem doctrine Tobie, quam habuit ad filium. Primo docuit eum, qualiter se habere deberet apud Deum. Ubi dixit : Audi, fili mi, verba oris mei, etc. Secundo qualiter ad parentes, ubi dixit : Cum acceperit Deus, etc. Tertio, qualiter ad pauperes, ubi dixit : Ex substantia tua, etc. Quarto, qualiter ad seipsum, ubi dixit : Attende tibi, fili mi, etc. Quinto, qualiter ad subditos servientes, ubi Quicumque aliquid tibi, etc. Sexto qualiter ad omnes, ubi dixit : Quod, etc. Perfecta est igitur doctrina, et eruditio Tobie.
marg.|
{r}
Ne aliquando]
etc. Aliud mandatum naturalis iustitie affirmativum, scilicet habes Mt. 7.b. Omnia, quecumque vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis.
marg.|
{s}
Panem tuum cum esurientibus]
non dicit cum divitibus. Nam res pauperum dare divitibus, sacrilegium est, ut dicit HIERONYMUS Ps. 111. Dispersit, dedit pauperibus. Is. 58.c. Frange esurienti panem tuum, Eliseus. 4Rg. 4.a. precepit vasa vacua impleri, non plena. Lc. 14.c. Cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, cecos, et beatus eris. Iob. 31.b. Si comedi buccellam meam solus.
marg.|
{t}
De vestimentis]
Is. 58.c. Cum videris nudum, operi eum, id est eleemosynam tribue, ut operibus misericordie iniusti peccata sepeliantur.
marg.|
{1.
376vb}
marg.|
{u}
Panem]
consolationis.
marg.|
{x}
Vinum]
compassionis.
marg.|
{y}
Super sepulturam]
GLOSSA Nemo est qui vivit, et non peccet. Eccles. 7.c. Sed nota quod precipit fieri parentalia, que prohibita sunt, sed aliquem ritum nobis ignotum innuit. Vel forte ad consolationem parentum post sepulturam iubet fieri convivia, quod opus est misericordie. Vel forte, super tumulo mortui, iubet fieri eleemosynas.
marg.|
{z}
Cum peccatoribus]
GLOSSA id est impio ne dederis, id est ne conviveris cum peccatoribus, quia ex convictu mores formantur.
prol.|
a
A sapiente]
GLOSSA Non a stulto, in quo non est.
marg.|
{b}
Perquire]
Omnia fac cum consilio. Eccl. 32.d.
marg.|
{c}
Omni tempore]
Qui perseveraverit, hic salvus erit. Mt. 10.c. et 24.b.
marg.|
{d}
Benedic]
GLOSSA cogitationibus, verbis, et operibus.
marg.|
{e}
Vias tuas]
Actiones, et affectiones, et cogitationes.
marg.|
{f}
Diriget]
ad se. Sir. 37.c. In omnibus viis deprecare altissimum, ut dirigat viam tuam in veritate.
marg.|
{g}
In ipso]
non in mundo, vel in alio.
marg.|
{h}
Permaneant]
firmiter.
Numérotation du verset
Tb. 4,mystice
marg.|
Mystice. {i}
Indico etiam tibi, fili mi]
etc. Pater ad filium.
marg.|
{k}
Decem talenta]
decem precepta.
marg.|
{l}
Dum adhuc]
etc. ante Incarnationem, scilicet tempore Moysi. Ex. 20.
marg.|
{m}
Gabelo]
populo Iudaico.
marg.|
{n}
Chirographum]
promissionis, Ex. 19.b. Cuncta, que locutus est Dominus, faciemus. Vel chirographus est debitum peccatorum, de quo Colos. 2.c. Delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci.
marg.|
{o}
Supra memoratum pondus argenti]
id est custodiam mandatorum.
marg.|
{p}
Restituas]
id est peccata dimittas, et gratiam conferas. Ps. 83. Misericordiam, et veritatem diligit Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus.
marg.|
{q}
Noli timere]
paupertatem, tribulationes.
marg.|
{r}
Gerimus]
in hoc mundo.
marg.|
{s}
Multa bona]
que nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, que preparavit Deus, etc. Is. 64.b.
marg.|
{t}
Habebimus]
in futuro.
marg.|
{u}
Si timuerimus]
timore, de quo Iob. 28.d. Timor Domini ipsa est sapientia, et recedere a malo intelligentia. Unde. Timens Deum, et recedens a malo. Iob. 1.a. Eccl. 1.c. Timor Domini expellit peccatum. Nam qui sine timore est, non poterit iustificari.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Tb. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=22&chapitre=22_4)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Tb. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=22&chapitre=22_4)
Notes :