Capitulum 8
Numérotation du verset
Tb. 8,1
Postquam vero cenaverunt introduxerunt iuvenem ad eam.
Numérotation du verset
Tb. 8,2
Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem iecoris, posuitque eam super carbones vivos.
Numérotation du verset
Tb. 8,3
Tunc Raphael angelus apprehendit demonium
et religavit eum in deserto superioris Egypti.
Numérotation du verset
Tb. 8,4
Tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei : Sara exsurge et deprecemur Deum hodie et cras et secundum cras quia his tribus noctibus Deo iungimur, tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio.
Numérotation du verset
Tb. 8,5
Filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut gentes que ignorant Deum.
Numérotation du verset
Tb. 8,6
Surgentes pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.
Numérotation du verset
Tb. 8,7
Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te
CELI
terre, mareque et fontes et flumina et omnes creature tue que in eis sunt.
Numérotation du verset
Tb. 8,8
Tu fecisti Adam de limo terre, dedisti eique adiutorium Evam.
Numérotation du verset
Tb. 8,9
Et nunc Domine tu scis quia non luxurie causa accipio sororem meam coniugem sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in secula seculorum.
Numérotation du verset
Tb. 8,10
Dixit itaque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani.
Numérotation du verset
Tb. 8,11
Et factum est circa pullorum cantum
accersiri iussit Raguel servos suos et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulcrum.
Numérotation du verset
Tb. 8,12
Dicebat enim : Ne simili modo evenerit ei quo et ceteris aliis septem viris qui sunt ingressi ad eam.
Numérotation du verset
Tb. 8,13
Cumque parasset fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei :
Numérotation du verset
Tb. 8,14
Mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam antequam lucescat.
Numérotation du verset
Tb. 8,15
At illa misit unam ex ancillis suis. Que ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes.
Numérotation du verset
Tb. 8,16
Et reversa nuntiavit bonum nuntium. Et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor eius.
Numérotation du verset
Tb. 8,17
Et dixerunt : benedicimus te Domine Deus Israel quia non contigit nobis quemadmodum putabamus.
Numérotation du verset
Tb. 8,18
Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos.
Numérotation du verset
Tb. 8,19
Misertus es autem duobus unicis. Fac eos Domine plenius benedicere te et sacrificium laudis tue et sue sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra.
Numérotation du verset
Tb. 8,20
Statimque precepit servis suis Raguel ut replerent terra fossam quam fecerant priusquam elucesseret.
Numérotation du verset
Tb. 8,21
Uxori autem sue dixit ut instrueret convivium et prepararet omnia que in cibos erant iter agentibus necessaria.
Numérotation du verset
Tb. 8,22
DUASque pinguas vaccas
et quatuor arietes
occidi fecit et parari epulas omnibus vicinis suis cunctisque amicis.
Numérotation du verset
Tb. 8,23
et adiuravit Raguel Tobiam ut duas hebdomadas moraretur apud eum.
Numérotation du verset
Tb. 8,24
De omnibus autem que possidebat Raguel, dimidiam partem
dedit Tobie, et fecit hanc Scripturam ut pars dimidia que supererat post obitum eorum Tobie dominio deveniret.
Capitulum 8
marg.|
{m}
Postquam vero cenaverunt, introduxerunt iuvenem]
id est Tobiam.
marg.|
{n}
Ad eam]
Scilicet Saram.
marg.|
{o}
De cassidili]
id est de pera, a casse dicta. Vel de cassidili a casside, id est de corde penitentis, ubi per peccatum diabolus fecerat suam mansionem.
marg.|
{p}
In deserto superioris Egypti]
Ad litteram ibi religatus dicitur Asmodeus, quia ibi habitant, scilicet agmina, ad que accedere quasi religatus non audet. Apocalyp. 20.a. Vidi Angelum descendentem de celo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua, et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus, et Satanas, et ligavit eum per annos mille, et misit eum in abyssum. Idem signatur ibi per abyssum, quod hic per superiorem Egyptum, scilicet tenebrosa corda malorum, in quos diabolus a cordibus iustorum expulsus mittitur permissive. Ligatur tamen, quia nec ipsos ledere tantum permittitur,
{1.
378rb} quantum nititur.
marg.|
{q}
Secundum cras]
id est post cras.
marg.|
{r}
Deo iungimur]
id est coniungi debemus per orationem.
marg.|
{s}
In nostro erimus coniugio]
quoad copulam corporum.
marg.|
{t}
Filii quippe]
etiam imitatores esse debemus.
marg.|
{u}
Ita]
scilicet irreverenter, et libidinose.
marg.|
{x}
Que ignorant Deum]
Ab hoc loco sumpsit Apostolus illud 1. Thes. 4.a. Hec est voluntas Dei sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione, et honore, non in passione desiderii, sicut gentes, que ignorant Deum.
marg.|
{y}
Sanitas]
id est salus.
marg.|
{z}
Terra]
ad litteram. Vel Mystice : Celi, id est Angeli. Terra, id est homines. Mare, id est penitentes. Fontes, id est Doctores. Flumina, id est predicatores.
marg.|
{a}
Non luxurie causa]
AUGUSTINUS. Vehemens amator uxoris adulter est.
marg.|
{b}
Sororem]
id est consobrinam.
marg.|
{c}
Sed sola posteritatis]
quasi dicat, non causa libidinis, implende accipio uxorem, sed spe prolis educande in cultum Dei. Hec debet esse causa principalis, sed alie possunt esse secundarie.
marg.|
{d}
Miserere]
Bis dicit miserere, propter duplicem miseriam, que in nobis est, culpe scilicet et pene.
marg.|
{e}
Pullorum]
GLOSSA Cantus pullorum, sonus est predicatorum, qui post tenebras errorum diem lucis annunciant futurum. Iob. 38.d. Quis posuit in visceribus hominis sapientiam, aut quis dedit gallo intelligentiam ?
marg.|
{f}
Aliis septem viris]
Per istos universitas reproborum intelligitur.
marg.|
{g}
Ingressi]
copula coniugii, non carnis.
marg.|
{h}
Ad eam]
Et erubesceret coram hominibus hunc sepelire.
marg.|
{i}
Ex ancillis]
id est ex Apostolis. 2Rg. 6.d. Ludam, et vilior fiam plusquam factus sum, et ero humilis in oculis meis, et cum ancillis de quibus locuta es, gloriosior apparebo.
marg.|
{k}
Cubiculum]
id est thalamum.
marg.|
{1.
378va} a
Duobus unicis]
id est duobus, qui sunt una caro per coniugium.
marg.|
{b}
In cibos]
panem corporalem ad litteram, qui nobis quotidie necessarius est. De quo dicitur Dt. 8.a. Non in solo pane, etc. Sed alius panis longe plus necessarius est nobis, spiritualis scilicet fides, spes, caritas. De quo Lc. 11.a. Amice, accommoda mihi tres panes, quia amicus meus venit ad me de via, et non habeo, quid ponam ante illum. Est etiam panis moralis scilicet opera bona. De quo Io. 4.e. Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, ut perficiam opus eius. Item est panis supersubstantialis, super omnes necessarius. De quo Mt. 6.b. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
marg.|
{c}
Iter agentibus]
Sciebat enim, quod cito erant recessuri.
marg.|
{d}
Duas quoque]
etc. Due vacce sunt predicatores. Qui dicuntur vacce in feminino genere, propter fecunditatem boni exempli, et doctrine : Due vero dicuntur propter geminam caritatem, vel propter fidem, et operationem, vel propter vitam, et doctrinam. De his dicitur 1Rg. 6.b. Arripite ligna, et facite plaustrum novum unum, et duas vaccas fetas, quibus non est impositum iugum, iungite in plaustro, et recludite vitulos earum domi.
marg.|
{e}
Pingues]
dicuntur pinguedine caritatis.
marg.|
{f}
Adiuravit]
id est obsecrando rogavit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Tb. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=22&chapitre=22_8)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Tb. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=22&chapitre=22_8)
Notes :