Capitulum 10
Numérotation du verset
Idt. 10,1
{t. 2 : Erfurt, f. 176va; facsim., p. 352a} Factum est autem cum cessasset clamare ad Dominum, surrexit de loco in1 quo iacuerat prostrata ad Dominum2.
Numérotation du verset
Idt. 10,2
Vocavitque abram suam et descendens in domum suam abstulit a se cilicium
et exuit se vestimentis viduitatis sue
Numérotation du verset
Idt. 10,3
et lavit
corpus suum
et unxit se myro optimo
et discriminavit crinem capitis sui
et imposuit mitram
super caput suum
et induit se vestimentis
iocunditatis sue
induitque sandalia pedibus suis
assumpsitque dexteraliola et lilia
et inaures et annulos
et omnibus ornamentis suis ornavit se.
Numérotation du verset
Idt. 10,4
Cui etiam Dominus
contulit splendorem,
quoniam omnis ista compositio non ex libidine,
sed ex virtute
pendebat et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret.
Numérotation du verset
Idt. 10,5
Numérotation du verset
Idt. 10,6
Cumque venisset ad portas civitatis, invenerunt exspectantem Oziam et presbyteros civitatis.
Numérotation du verset
Idt. 10,7
Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem eius.
Numérotation du verset
Idt. 10,8
Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire dicentes : Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, et5 glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et iustorum.
5 et] ut
Weber
Numérotation du verset
Idt. 10,9
Et dixerunt hi qui illic erant omnes una voce : Fiat fiat.
Numérotation du verset
Idt. 10,10
Iudith vero orans Dominum, transiit per6 portas ipsa et abra eius.
6 per Ω
Ed1455
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
Idt. 10,11
Factum est autem cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum
{t. 2 : Erfurt, f. 176vb; facsim., p. 352b} et tenuerunt eam7
dicentes : Unde venis ? aut quo vadis ?
7 eam Ω
Ed1455
Rusch Clementina
] illam
Weber
Numérotation du verset
Idt. 10,12
Que respondit : Filia sum Hebreorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in depredationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro.
Numérotation du verset
Idt. 10,13
Hac de causa cogitavi mecum dicens : Vadam ad faciem principis Holophernis, ut indicem illi secreta illorum et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos, ita ut non cadat unus vir de exercitu eius.
Numérotation du verset
Idt. 10,14
Et cum audissent viri illi8 verba eius, considerabant faciem eius et erat in oculis eorum stupor quoniam pulchritudinem eius mirabantur9 nimium10.
10 nimium]
corr.
nimiu
cacogr. Rusch
, nimis
Weber
Numérotation du verset
Idt. 10,15
Et dixerunt ad eam :
Conservasti animam tuam, eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes ad dominum nostrum.
Numérotation du verset
Idt. 10,16
Hoc autem scias, quoniam cum steteris in conspectu eius, bene tibi faciet et eris gratissima in corde eius. Duxeruntque illam ad tabernaculum Holophernis11 nuntiantes eam.
11 Holophernis] + et
Weber
Numérotation du verset
Idt. 10,17
Cumque intrasset ante faciem eius, statim captus est in suis oculis Holophernis.
Numérotation du verset
Idt. 10,18
Dixeruntque ad eum satellites eius : Quis contemnat populum Hebreorum qui tam decoras mulieres habent ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus ?
Numérotation du verset
Idt. 10,19
Videns itaque Iudith Holophernem12 sedentem in conopeo, quod erat ex purpura et auro et smaragdo et lapidibus pretiosis intextum
12 Iudith Holophernem Ω
Ed1455
Rusch Clementina
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idt. 10,20
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Idt. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=23&chapitre=23_10)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Idt. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=23&chapitre=23_10)
Notes :