Capitulum 12

Numérotation du verset Idt. 12,1 
Tunc iussit
eam introire ubi repositi erant thesauri eius
et iussit illic manere eam et constituit quid daretur illi de convivio suo.
Numérotation du verset Idt. 12,2 
Cui respondens Iudith dixit : Nunc non potero manducare ex his que mihi precipis tribui ne veniat super me offensio, ex his autem que mihi detuli manducabo.
Numérotation du verset Idt. 12,3 
Cui Holophernis
ait : Si defecerint tibi ista que tecum detulisti quid faciemus tibi ?
Numérotation du verset Idt. 12,4 
Et dixit Iudith : Vivit anima tua, domine meus,
quoniam non expendet omnia hec ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hec que cogitavi. Et induxerunt illam servi eius in tabernaculo quo preceperat.
Numérotation du verset Idt. 12,5 
Et petiit dum introiret ut daretur ei copia nocte
et ante {t. 2 : Erfurt, f. 177va; facsim., p. 354a} lucem egrediendi foras ad orationem et deprecandi Dominum.
Numérotation du verset Idt. 12,6 
Et precepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad orandum Deum suum per triduum
Numérotation du verset Idt. 12,7 
et exibat1 noctibus in vallem Bethulie et baptizabat se in fontem aque.
1 exibat Ω Ed1455 Rusch Clementina ] exiebat Weber
Numérotation du verset Idt. 12,8 
Et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israel ut dirigeret viam eius ad liberationem populi sui
Numérotation du verset Idt. 12,9 
et introiens munda manebat in tabernaculo2 usque dum acciperet escam suam in vesperum3.
2 tabernaculo] tabernaculum Weber
3 vesperum ΩJ Ed1455 Rusch ] vesperam Weber
Numérotation du verset Idt. 12,10 
Et factum est quarto die Holophernes4 fecit cenam servis suis
et dixit ad Vagao5 eunuchum : Vade et suade Hebream illam ut sponte consentiat habitare mecum.
4 Holophernes ΩJM Ed1455 Rusch Clementina ] Holophernis Weber
5 Vagao Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Bagao Weber
Numérotation du verset Idt. 12,11 
Fedum est enim apud Assyrios si femina inrideat virum agendo ut immunis transeat ab eo.
Numérotation du verset Idt. 12,12 
Tunc introivit Vagao6 ad Iudith et dixit : Non vereatur bona puella introire ad dominum meum,
ut honorificetur ante faciem eius et manducet cum eo et bibat vinum in iocunditate.
6 Vagao Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Bagao Weber
Numérotation du verset Idt. 12,13 
Cui Iudith respondit :
Que ego sum ut contradicam domino
meo ?
Numérotation du verset Idt. 12,14 
Omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam.
Quicquid autem illi placuerit
hoc mihi erit optimum omnibus diebus vite mee.
Numérotation du verset Idt. 12,15 
Et surrexit et ornavit se vestimento suo
et ingressa stetit ante faciem eius7.
7 eius] corr. eiius cacogr. Rusch
Numérotation du verset Idt. 12,16 
Cor autem Holophernis concussum est,
erat enim ardens in concupiscentia eius
Numérotation du verset Idt. 12,17 
et dixit ad eam Holophernes8 : Bibe nunc et accumbe in iocunditate, quoniam invenisti gratiam9 coram me.
8 Holophernes ΩJM Ed1455 Rusch Clementina ] Holophernis Weber
9 invenisti gratiam ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 12,18 
Et dixit Iudith : Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie pre omnibus diebus meis.
Numérotation du verset Idt. 12,19 
Et accepit et manducavit
et bibit coram ipso ea que paraverat illi ancilla eius.
Numérotation du verset Idt. 12,20 
Et iocundus factus est Holophernes10 ad eam11 bibitque vinum nimis multum quantum {t. 2 : Erfurt, f. 177vb; facsim., p. 354b} numquam biberat in vita sua.
10 Holophernes ΩJM Ed1455 Rusch Clementina ] Holophernis Weber
11 eam Ω Ed1455 Rusch Clementina ] illam Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Idt. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=23&chapitre=23_12)

Notes :