Capitulum 6

Numérotation du verset Idt. 6,1 
Factum est autem cum cessassent loqui indignatus Holophernes1 vehementer dixit ad Achior :
1 Holophernes ΩJM Ed1455 Rusch Clementina ] Holophernis Weber
Numérotation du verset Idt. 6,2 
Quoniam prophetasti nobis dicens quod gens Israel defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quia non est deus nisi Nabuchodonosor,
Numérotation du verset Idt. 6,3 
cum percusserimus eos omnes sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis et omnis Israel tecum perditione disperiet
Numérotation du verset Idt. 6,4 
et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universe terre tuncque gladius militie mee transiet per latera tua et confixus cades inter vulneratos Israel et non respirabis ultra donec extermineris cum illis.
Numérotation du verset Idt. 6,5 
Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus et pallor qui faciem tuam obtinuit abscedat a te, si verba mea hec putas impleri non posse.
Numérotation du verset Idt. 6,6 
Ut autem noveris quia simul cum illis hec experieris ecce ex hac hora illorum populo sociaberis,
ut dum dignas mei gladii penas exceperint ipse simul ultioni subiaceas.
Numérotation du verset Idt. 6,7 
Tunc Holophernes2 precepit servis suis
ut comprehenderent Achior,
ut ducerent eum in Bethuliam {t. 2 : Erfurt, f. 174va ; facsim., p. 348a} et traderent eum
in manu filiorum Israel.
2 Holophernes ΩJM Ed1455 Rusch Clementina ] Holophernis Weber
Numérotation du verset Idt. 6,8 
Et accipientes eum servi Holophernis profecti sunt per campestria
sed cum appropinquassent ad montana exierunt contra eos fundibulari3.
3 fundibulari ΩSM Ed1455 Rusch Clementina ] fundibalarii Weber
Numérotation du verset Idt. 6,9 
Illi autem divertentes a latere montis
ligaverunt Achior ad arborem in4 manibus et pedibus
et sic vinctum de restibus dimiserunt eum et reversi sunt ad dominum suum.
4 in] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 6,10 
Porro filii Israel descendentes de Bethulia venerunt ad eum quem solventes ad Bethuliam duxerunt5
atque in medium6 populi illum statuentes percunctati7 sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent.
5 ad Bethuliam – duxerunt ΩM Rusch ] inv. Weber
6 medium Ω Ed1455 Rusch Clementina ] medio Weber
7 percunctati Ω Ed1455 Rusch Clementina ] percontati Weber
Numérotation du verset Idt. 6,11 
In diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Simeon et Charmi qui et Gothoniel.
Numérotation du verset Idt. 6,12 
In medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior dixit omnia que locutus8 fuerat ab Holopherne interrogatus et qualiter populus Holophernis voluisset propter hoc verbum interficere eum
8 locutus] + ipse Weber
Numérotation du verset Idt. 6,13 
et9 quemadmodum ipse Holophernes10 iratus iusserit eum Israelitis hac de causa tradi, ut dum vinceret filios Israel, tunc et11 ipsum Achior diversis iubeat interire suppliciis12 propter hoc quod dixisset : Deus celi defensor eorum est.
9 et] om. Weber
10 Holophernes ΩJM Ed1455 Rusch Clementina ] Holophernis Weber
11 et Ed1455 Rusch Clementina ] etiam Weber
12 interire suppliciis Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 6,14 
Cumque Achior universa13 hec14 exposuisset, omnis populus cecidit in faciem adorantes Dominum et communi lamentatione et fletu unanimes15 preces suas Domino16 effuderunt
13 Achior universa Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
14 hec Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
15 unanimes Rusch Edmaior. ] unianimes Weber
16 Domino] Deo Weber
Numérotation du verset Idt. 6,15 
dicentes : Domine Deus celi et terre,
intuere superbiam eorum17,
et respice ad nostram humilitatem
et faciem tuorum sanctorum attende
et ostende quoniam18 non derelinquis presumentes
de te
et presumentes de se et de sua {t. 2 : Erfurt, f. 174vb ; facsim., p. 348b} virtute gloriantes humilias.
17 eorum ΩM Ed1455 Rusch Clementina ] illorum Weber
18 quoniam Ed1455 Rusch Clementina ] quia Weber
Numérotation du verset Idt. 6,16 
Finito itaque fletu et per totam19 diem oratione populorum20 completa consolati sunt Achior
19 totam Rusch Clementina ] totum Weber
20 oratione populorum ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 6,17 
dicentes :
Deus patrum nostrorum cuius tu virtutem predicasti, ipse
tibi
hanc dabit vicissitudinem ut eorum magis
tu interitum videas.
Numérotation du verset Idt. 6,18 
Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis,
sit et tecum Deus in medio nostri ut sicut placuerit tibi ita cum tuis omnibus converseris nobiscum21.
21 nobiscum Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 6,19 
Tunc Ozias, finito concilio22, suscepit eum in domum suam et fecit cenam magnam.
22 concilio Ed1455 Rusch ] consilio Weber
Numérotation du verset Idt. 6,20 
Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto ieiunio refecerunt.
Numérotation du verset Idt. 6,21 
Postea vero convocatus omnis populus23
per totam noctem intra Ecclesiam oraverunt,
petentes auxilium a Deo Israel.
23 populus] + et Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Idt. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=23&chapitre=23_6)

Notes :