Capitulum 3

Numérotation du verset Idt. 3,1 
Tunc miserunt
legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syrie scilicet Mesopotamie
et Syrie
Sobal
et Libye
atque Cilicie
qui venientes ad Holophernem dixerunt :
Numérotation du verset Idt. 3,2 
Desinat indignatio tua circa nos, {t. 2 : Erfurt, f. 173ra ; facsim., p. 345a} melius est enim ut viventes
serviamus tibi1 Nabuchodonosor regi magno
et subditi simus tibi
quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostre damna patiamur2.
1 tibi] om. Weber
2 patiamur ΩJ Rusch Ed1455 Clementina ] patiamini Weber
Numérotation du verset Idt. 3,3 
Omnis civitas nostra omnisque possessio, omnes montes et colles3 et campi et4 armenta boum gregesque5 ovium et caprarum6 equorumque7 et camelorum8 et universe facultates nostre atque familie in conspectu tuo sunt,
3 montes - et - colles] inv. Weber
4 et] om. Weber
5 gregesque Ω Rusch Ed1455 Clementina ] greges Weber
6 et caprarum Rusch Ed1455 Clementina ] caprarumque Weber
7 equorumque Ω Rusch Ed1455 Clementina ] equorum Weber
8 et camelorum ΩJ Rusch Clementina ] camelorumque Weber
Numérotation du verset Idt. 3,4 
sint omnia sub lege tua.
Numérotation du verset Idt. 3,5 
Nos iam et filii nostri
servi tui sumus.
Numérotation du verset Idt. 3,6 
Veni nobis pacificus dominus
et utere servitia nostra sicut placuerit tibi.
Numérotation du verset Idt. 3,7 
Tunc
descendit de montibus
cum equitibus
in virtute magna
et obtinuit omnem civitatem
et omnem inhabitantem terram.
Numérotation du verset Idt. 3,8 
De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes
et electos ad bellum.
Numérotation du verset Idt. 3,9 
Tantusque
metus provinciis illis9 incubuit, ut universarum urbium habitatores
Principes et honorati
simul cum populis
exirent in obviam venienti,
9 illis Ω Rusch Ed1455 Clementina ] illius Weber
Numérotation du verset Idt. 3,10 
excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tympanis et tibiis10.
10 tympanis - et – tibiis Rusch Ed1455 Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 3,11 
Nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt.
Numérotation du verset Idt. 3,12 
Nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit.
Numérotation du verset Idt. 3,13 
Preceperat enim illi
Nabuchodonosor rex,
ut omnes deos terre exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus
que potuissent Holophernis potentia subiugari.
Numérotation du verset Idt. 3,14 
Pertransiens autem Syriam
Sobal11
et omnem Apamiam12 omnemque Mesopotamiam
venit ad Idumeos
in terra Gabaa
11 Sobal Ω Rusch Ed1455 Clementina ] Subal Weber
12 Apamiam] scrips., Appamiam Ed1455 Rusch , Apameam Clementina
Numérotation du verset Idt. 3,15 
accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari
precepit {t. 2 : Erfurt, f. 173rb ; facsim., p. 345b} universum exercitum
virtutis sue.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Idt. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=23&chapitre=23_3)

Notes :