Capitulum 13

Numérotation du verset Idt. 13,1 
Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua et conclusit Vagao1 ostia cubiculi et abiit.
1 Vagao Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Bagao Weber
Numérotation du verset Idt. 13,2 
Erant autem omnes fatigati a vino
Numérotation du verset Idt. 13,3 
eratque Iudith sola in cubiculo2.
2 cubiculo] corr. , cucbiculo cacogr. Rusch
Numérotation du verset Idt. 13,4 
Porro Holophernes3 iacebat in lecto,
nimia ebrietate sopitus.
3 Holophernes ΩJM Ed1455 Rusch Clementina ] Holophernis Weber
Numérotation du verset Idt. 13,5 
Dixitque Iudith
puelle sue
ut staret foris4
ante cubiculum et observaret.
4 foris ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina ] foras Weber
Numérotation du verset Idt. 13,6 
Stetitque Iudith
ante lectum, orans cum lacrimis
et labiorum motu
in silentio
Numérotation du verset Idt. 13,7 
dicens : Confirma me,
Domine Deus Israel
et respice
in hac hora
ad opera manuum mearum, ut sicut promisisti, Hierusalem
civitatem tuam erigas
et hoc quod credens per te
posse fieri cogitavi
perficiam.
Numérotation du verset Idt. 13,8 
Et cum hec5 dixisset accessit ad columnam
que erat ad caput lectuli eius et pugionem eius
qui in ea ligatus pendebat exsolvit.
5 cum hec Ω Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 13,9 
Cumque evaginasset illud, apprehendit comam capitis eius
et ait : Confirma me, Domine Deus Israel in hac hora.
Numérotation du verset Idt. 13,10 
Et percussit bis in cervicem eius
et abscidit caput eius
et
abstulit conopeum eius a columnis
et evolvit corpus eius truncum.
Numérotation du verset Idt. 13,11 
Et post pusillum exivit
et tradidit caput Holophernis ancille sue
et iussit ut mitteret illud in peram suam.
Numérotation du verset Idt. 13,12 
Et exierunt due
secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem et transierunt castra et gyrantes vallem venerunt ad portam civitatis.
Numérotation du verset Idt. 13,13 
Et dixit Iudith
a longe custodibus murorum :
Aperite
portas,
quoniam nobiscum
est Deus
qui fecit virtutem in Israel.
Numérotation du verset Idt. 13,14 
Et factum est cum audissent viri {t. 2 : Erfurt, f. 178ra; facsim., p. 355a} vocem
eius
vocaverunt presbyteros6 civitatis.
6 presbyteros] corr. , prespiteros cacogr. Rusch
Numérotation du verset Idt. 13,15 
Et occurrerunt7 ad eam omnes,
a minimo
usque ad maximum,
quoniam speraverunt eam8 non esse venturam.
7 occurrerunt] concurrerunt Weber
8 eam] + iam Weber
Numérotation du verset Idt. 13,16 
Et accendentes luminaria, congyraverunt circa eam universi,
illa autem ascendens in eminentiorem locum9
iussit fieri silentium.
Cumque omnes
tacuissent
9 eminentiorem locum Ω Ed1455 Rusch Clementina ] eminentiori loco Weber
Numérotation du verset Idt. 13,17 
dixit Iudith : Laudate Dominum Deum nostrum
qui non deseruit sperantes in se
Numérotation du verset Idt. 13,18 
et in me ancillam suam
adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Israel et interfecit in manu mea
hostem
populi sui in hac nocte.
Numérotation du verset Idt. 13,19 
Et proferens de pera caput Holophernis
ostendit illis dicens : Ecce caput
Holophernis principis militie Assyriorum et ecce canopeum10 illius
in quo recumbebat in ebrietate sua, ubi et per manum femine percussit illum Dominus Deus noster.
10 canopeum ΩSJ Ed1455 Rusch ] conopeum Weber
Numérotation du verset Idt. 13,20 
Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me angelus eius et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me Dominus ancillam suam11 coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua,
in evasione mea,
in liberatione vestra.
11 Dominus - ancillam suam ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 13,21 
Confiteamur illi omnes,
quoniam bonus,
quoniam in seculum misericordia eius.
Numérotation du verset Idt. 13,22 
Universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam : Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redigit12 inimicos nostros.
12 redigit] redegit Weber
Numérotation du verset Idt. 13,23 
Porro Ozias princeps populi Israel dixit ad eam : Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso
pre omnibus mulieribus super terram.
Numérotation du verset Idt. 13,24 
Benedictus Dominus qui creavit celum et terram qui te direxit in vulnera13 capitis principis inimicorum nostrorum,
13 vulnera Ω Ed1455 Rusch Clementina ] vulnere Weber
Numérotation du verset Idt. 13,25 
quia hodie nomen tuum ita magnificavit,
ut non recedat {t. 2 : Erfurt, f. 178rb; facsim., p. 355b} laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in eternum, pro quibus non pepercisti anime tue propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruine ante conspectum Dei nostri.
Numérotation du verset Idt. 13,26 
Et dixit omnis populus : Fiat fiat.
Numérotation du verset Idt. 13,27 
Porro Achior vocatus venit et dixit ei Iudith14 : Deus Israel cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit in hac nocte
in manu mea.
14 Iudith ΩSJ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 13,28 
Et15 ut probes quia ita est, ecce caput Holophernis qui in contemptu superbie sue Deum Israel contempsit et tibi interitum minabatur dicens : Cum captus fuerit populus Israel gladio perforari precipiam latera tua.
15 Et ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 13,29 
Videns autem Achior
caput Holophernis, angustiatus est16 pre pavore cecidit in faciem suam super terram et estuavit anima eius.
16 est] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 13,30 
Postea vero quam resumptio17 spiritu recreatus est, procidit ad pedes eius et adoravit eam et dixit :
17 resumptio ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] resumpto Weber
Numérotation du verset Idt. 13,31 
Benedicta tu Deo tuo in omni tabernaculo Iacob, quoniam in omni gente que audierit nomen tuum, magnificabitur18 super te Deus Israel19.
18 magnificabitur Ω Ed1455 Rusch Clementina ] magnificabit Weber
19 super te Deus Israel] Deum Israel super te Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Idt. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=23&chapitre=23_13)

Notes :