Capitulum 9

Numérotation du verset Idt. 9,1 
Quibus ascendentibus1,
Iudith ingressa est oratorium suum et induens se cilicio,
posuit cinerem super caput suum
et prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens :
1 ascendentibus] abscedentibus Weber
Numérotation du verset Idt. 9,2 
Domine Deus patris mei Simeon,
qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem
Numérotation du verset Idt. 9,3 
et dedisti mulieres eorum in predam et filias eorum in captivitatem et omnem predam in divisionem servis tuisa
qui zelaverunt zelum tuum, subveni queso te Domine Deus meus, mihi vidue.
a Cf. Gn. 34, 29.
Numérotation du verset Idt. 9,4 
Tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti
et hoc factum est quod ipse voluisti.
Numérotation du verset Idt. 9,5 
Omnes enim vie tue parate sunt et tua iudicia in providentia tua posuisti.
Numérotation du verset Idt. 9,6 
Respice castra Assyriorum nunc,
sicut tunc castra Egyptiorum videre2 {t. 2 : Erfurt, f. 176rb ; facsim., p. 351b} dignatus es, quando post servos tuos armati currebantb confidentes in quadrigis
et in equitatu suo et in multitudine bellatorum.
b Cf. Ex. 14, 9.
2 Egyptiorum videre ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 9,7 
Sed aspexisti super castra eorum et tenebre fatigaverunt eos.
Numérotation du verset Idt. 9,8 
Tenuit pedes eorum abyssus
et aque
operuerunt eosc.
c Cf. Ex. 15, 5.
Numérotation du verset Idt. 9,9 
Sic fiant
et isti, Domine,
qui confidunt in multitudine sua et in curribus suis et in contis et in sagittis suis et in lanceis gloriantur
Numérotation du verset Idt. 9,10 
et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi.
Numérotation du verset Idt. 9,11 
Erige brachium tuum
sicut ab initio et allide virtutem eorum in virtute tua, cadat virtus eorum in iracundia tua3 qui promittunt
se violare sancta tua et polluere tabernaculum nominis4 tui et deicere gladio suo cornu altaris tui.
3 iracundia tua ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] iracundiam tuam Weber
4 nominis Ω Ed1455 Rusch Clementina ] honoris Weber
Numérotation du verset Idt. 9,12 
Fac, Domine, ut gladio proprio eius superbia amputetur,
Numérotation du verset Idt. 9,13 
capiatur laqueo oculorum suorum in me,
et percuties eum ex labiis caritatis mee.
Numérotation du verset Idt. 9,14 
Da mihi in animo constantiam ut contemnem5 illum et virtutem ut evertam illum.
5 contemnem ΩS Rusch ] contemnam Weber
Numérotation du verset Idt. 9,15 
Erit enim memoriale nominis tui,
cum manus feminea
deiecerit eum.
Numérotation du verset Idt. 9,16 
Non enim in multitudine est virtus tua, Domine,
neque in equorum viribus voluntas tua,
nec superbi ab initio placuerunt tibi
sed humilium et mansuetorum semper tibi6 placuit deprecatio.
6 semper tibi ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 9,17 
Deus celorum,
creator aquarum
et dominus totius creature
exaudi me miseram
deprecantem et de tua misericordia presumentem.
Numérotation du verset Idt. 9,18 
Memento, Domine, testamenti tui
et da verbum in ore meo
et in corde meo
consilium corrobora, ut domus tua
in tua sanctificatione permaneat
Numérotation du verset Idt. 9,19 
et omnes gentes
agnoscant quoniam tu es Deus
et non est alius preter te.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Idt. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=23&chapitre=23_9)

Notes :