Capitulum 8

Numérotation du verset Idt. 8,1 
Et factum est cum audisset hec verba1 Iudith
vidua que erat filia Merari
filii Idox2, filii Ioseph, filii Ozie, filii Elai, filii Iamnor3, filii Gedeon, filii4 Raphoim5, filii Achitob, filii Melchie, filii Enam, filii Nathanie6, filii Salathiel, filii Simeon, {t. 2 : Erfurt, f. 175va ; facsim., p. 350a} filii Ruben
1 verba Ω ΩFS Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
2 Idox Rusch Weber ] Ador ΩS, def . ΩF
3 Iamnor] Iamor ΩS, def . ΩF
4 filii] om. F
5 Raphoim ΩS Rusch ] Raphoin Weber
6 Nathanie] Mathanie ΩF S
Numérotation du verset Idt. 8,2 
et vir eius fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis ordeacee7,
7 ordeacee ΩFSJ Ed1455 Rusch ] ordeariae ΩM hordiarie Weber
Numérotation du verset Idt. 8,3 
instabat enim super alligantes manipulos in campo et venit estus super caput eius et mortuus est in Bethulia civitate sua8 et sepultus est illic cum patribus suis.
8 Bethulia…sua Ω ΩF F Ed1455 Rusch Clementina ] Bethuliam civitatem suam Weber
Numérotation du verset Idt. 8,4 
Erat autem Iudith relicta9* vidua eius10* iam annis tribus et mensibus sex.
9 relicta ΩFS ] + eius Rusch Weber
10 eius ΩFS ] om. Rusch Weber
Numérotation du verset Idt. 8,5 
Et in superioribus domus sue
cubiculum secretum sibi fecit 11*,
in quo cum puellis suis clausa morabatur
11 cubiculum... fecit ΩF S ] fecit sibi secretum cubiculum Rusch Weber
Numérotation du verset Idt. 8,6 
et habens super lumbos suos cilicium
ieiunabat omnibus diebus vite sue preter sabbata et neomenias12 et festa domus Israel.
12 neomenias Ω ΩFS Ed1455 Rusch Clementina ] neomenia Weber
Numérotation du verset Idt. 8,7 
Erat autem eleganti aspectu nimis
cui vir suus
reliquerat divitias multas et familiam copiosam ac13 possessiones armentis boum
et gregibus ovium plenas.
13 ac ΩS Rusch Weber ] et ΩF
Numérotation du verset Idt. 8,8 
Et hec erat in14 omnibus
famosissima, quoniam timebat Dominum valde,
nec erat qui loqueretur de illa verbum malum.
14 hec erat ΩF S ] inv. Ed1455 Rusch Weber | in S Σ Φ ΩF S Ed1455 Rusch ] + eo Weber
Numérotation du verset Idt. 8,9 
Hec itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Cambri et Charmi15*.
15 Cambri et Charmi ΩF (Carmi) ΩS ] Chabri et Charmi Ω Ed1455 Rusch Clementina , Chabri et Charmin Weber
Numérotation du verset Idt. 8,10 
Et venerunt ad illam et dixit illis : Quid16* est hoc verbum in quo consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit adiutorium vobis17* ?
16 Quid ΩFS ] Quod Ed1455 Rusch Weber
17 adiutorium vobis ΩF S ] inv. Ed1455 Rusch Weber
Numérotation du verset Idt. 8,11 
Et qui estis vos qui temptatis Dominum ?
Numérotation du verset Idt. 8,12 
Non est iste sermo
qui misericordiam provocet sed potius qui iram excitet et furorem accendat.
Numérotation du verset Idt. 8,13 
Posuistis vos tempus miserationis Domini et in arbitrio vestro18* diem constituistis19 ei.
18 arbitrio vestro ΩFS ] arbitrium vestrum Rusch Weber
19 constituistis] constituisti ΩF
Numérotation du verset Idt. 8,14 
Sed quia patiens est Dominus
in hoc ipso peniteamus20 et indulgentiam eius cum21* lacrimis postulemus,
20 peniteamus Ω ΩFS Ed1455 Rusch Clementina ] peniteamur Weber
21 cum ΩF S ] fusis Rusch Clementina , om.Weber
Numérotation du verset Idt. 8,15 
non enim quasi homo sic Deus22* comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam {t. 2 : Erfurt, f. 175vb ; facsim., p. 350b} inflammabitur.
22 sic Deus ΩF S ] inv. Rusch Weber
Numérotation du verset Idt. 8,16 
Et ideo humiliemus illi23
animas nostras
et in24 spiritu contrito et humiliato servientes25* illi
23 illi ΩS Rusch Weber] om. ΩF
24 in] om. Weber (A K)
25 contrito et humiliato servientes] coniec., contrito et humilitate servientes ΩF, contrito et humiliato serviamus ΩS (cf. Ps. 50, 19), constituti humiliato servientes Rusch Weber
Numérotation du verset Idt. 8,17 
et26* dicamus flentes Domino ut secundum voluntatem suam
sic faciat nobiscum27* misericordiam suam28 et29* sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur,
26 et ΩF S ] om. Rusch Weber
27 nobiscum ΩFS Weber ] + cito Ed1455 Rusch
28 misericordiam suam ΩS Rusch Weber ] inv. F
29 et ΩFS ] ut Rusch Weber
Numérotation du verset Idt. 8,18 
quoniam non sumus secuti30 peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt31 Deum suum et adoraverunt deos alienos,
30 secuti sumus ΩF S ] inv. Rusch Weber
31 dereliquerunt ΩS Rusch Weber ] deliquerunt ΩF ( cacogr. )
Numérotation du verset Idt. 8,19 
pro quo scelere32* dati sunt in gladium et in rapinam et in confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus preter ipsum.
32 quo scelere ΩFS Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 8,20 
Exspectemus humiles consolationem eius
et exquiret
sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quecumque insurgunt contra nos et faciet33 illas sine honore Dominus Deus noster.
33 faciet ΩS Rusch Weber ] faciant ΩF
Numérotation du verset Idt. 8,21 
Et nunc fratres,
quoniam vos qui34 estis presbyteri in populo Dei35*
ex vobis pendet anima illorum,
ad eloquium vestrum36
corda illorum37* erigite ut memores sint
quia temptati sunt
patres nostri,
ut probarentur si vere colerent Deum suum.
34 qui ΩFS Rusch Weber] om. Clementina
35 Dei ΩFS Weber ] + et Ed1455 Rusch Clementina
36 ad eloquium vestrum ΩFS (nostrum) Ed1455 Rusch Clementina ] alloquio vestro Weber
37 illorum ΩF S Grima ( Toulouse, BM, 402, f. 1ra : Synodal de Pamiers, 1326-1336 c.) ] eorum Rusch Weber
Numérotation du verset Idt. 8,22 
Memores esse debent quomodo38 pater noster Abraham temptatus est39
et per multas tribulationes probatus amicus Dei40* effectus est.
38 quomodo ΩS Rusch Weber ] quoniam ΩF
39 temptatus est ΩS Rusch Weber ] inv. F
40 amicus Dei ΩF S ] inv. Rusch Weber
Numérotation du verset Idt. 8,23 
Sic Isaac, sic Iacob, sic Moyses et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles.
Numérotation du verset Idt. 8,24 
Illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore Domini
et impatientiam suam et41 improperium42 murmurationis sue contra Dominum protulerunt,
41 impatientiam suam et ΩFSJ Ed1455 Rusch Clementina ] patientia sua Weber
42 improperium ΩS Rusch Weber ] + suum ΩS
Numérotation du verset Idt. 8,25 
exterminati sunt ab exterminatore
et a serpentibus
perierunt.
Numérotation du verset Idt. 8,26 
Et nos ergo non ulciscamur nos
pro his que patimur,
Numérotation du verset Idt. 8,27 
sed reputantes peccatis nostris
hec ipsa supplicia minora esse43
{t. 2 : Erfurt, f. 176ra ; facsim., p. 351a} flagella Domini, quasi44 servi Domini45* qui corripimur ad emendationem et46 non ad perditionem nostram evenisse credamus.
43 supplicia - minora - esse ΩMFS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
44 quasi ΩS Rusch Weber ] quia ΩF
45 Domini ΩFS ] servi Rusch Weber
46 et ΩMFS Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 8,28 
Et dixerunt illi Ozias et presbyteri : Omnia que locuta es, vera sunt et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio.
Numérotation du verset Idt. 8,29 
Nunc ergo ora pro nobis quoniam tu47* mulier sancta es et timens Deum48.
47 tu ΩF S ] om. Rusch Weber
48 Deum ΩFS Ed1455 Rusch Clementina ] Dominum Weber
Numérotation du verset Idt. 8,30 
Et dixit illis Iudith :
Sicut quod loqui potui49* Dei esse cognoscitis,
49 loqui potui ΩFS Weber ] inv. Ed1455 Rusch Clementina
Numérotation du verset Idt. 8,31 
ita quod facere disposui,
probate si ex Deo est et orate ut firmum faciat consilium meum Deus50*.
50 consilium meum - Deus ΩFS Weber ] inv. Ed1455 Rusch Clementina
Numérotation du verset Idt. 8,32 
Stabitis vos ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus51 populum suum Israel.
51 Dominus ΩS Rusch Weber ] D<e>us ΩF
Numérotation du verset Idt. 8,33 
Vos autem nolo ut52 scrutemini
actum meum et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum.
52 ut Ω ΩF S Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 8,34 
Et dixit ad eam Ozias princeps Iudee : Vade in pace et Dominus53
sit tecum in ultione inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt.
53 Dominus ΩS Rusch Weber ] D<e>us ΩF



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Idt. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=23&chapitre=23_8)

Notes :