<23.335b> Prologus ‘Apud Hebreos’

Numérotation du verset Idt. Prol.335b,1 
prol.| {t. 2 : Erfurt, f. 172ra ; facsim., p. 343a} Prologus in librum Iudith .- Apud Hebreos liber Iudith inter Hagiographa legitur; cuius auctoritas ad roboranda illa que in contentione veniunt, minus idonea iudicatur. Chaldeo tamen sermone conscriptus inter historias computatur. Sed quia huncA 1 librum synodus Nicena in numero sanctarum Scripturarum legitur computasse, acquievi postulationi vestre, immo exactioni, et sepositis occupationibus quibus vehementer artabar, huic unam lucubratiunculam dedi, magis sensum e sensu quam ex verbo verbum transferens. Multorum codicum varietatem vitiosissimam amputavi; sola ea que intelligentia integra in verbis chaldeis invenire potui, latinis expressi.
A ¶Codd. : Rusch  ; Weber
1 hunc] om. Weber
Numérotation du verset Idt. Prol.335b,2 
prol.|  Accipite Iudith viduam, castitatis exemplum, et triumphali laude perpetuis eam preconiis declarate. Hanc enim non solum feminis,sed et viris imitabilem dedit, qui, castitatis eius remunerator, virtutem ei2 talem tribuit, ut invictum omnibus hominibus vinceret et3 insuperabilem superaret.a
a ¶Fons : Hieronymus , Prologus in librum Iudith, ed. Weber, p. 691.
2 ei] om. Weber
3 et] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Idt. Prol.335b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=23&chapitre=23_Prol.335b)

Notes :