Capitulum 2
Numérotation du verset
Idt. 2,1
Anno tertio decimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum
in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se.
Numérotation du verset
Idt. 2,2
Vocavitque omnes maiores natu1
omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium
consilii sui.
1 natu
Ω Rusch Clementina
etc.]
om. Weber
Numérotation du verset
Idt. 2,3
Dixitque
cogitationem suam in eo esse ut omnem terram
suo subiugaret imperio.
Numérotation du verset
Idt. 2,4
Quod dictum cum placuisset omnibus,
vocavit Nabuchodonosor rex Holophernem principem militie sue
Numérotation du verset
Idt. 2,5
et dixit : Egredere adversum omne regnum occidentis et contra eos precipue qui contempserunt imperium meum.
Numérotation du verset
Idt. 2,6
Non parcet oculus tuus2 ulli regno,
omnemque urbem munitam subiugabis mihi.
2 tuus] meus
Weber
Numérotation du verset
Idt. 2,7
Tunc Holophernes3
vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum
et dinumeravit viros in expeditione sicut precepit ei rex : centum viginti millia peditum pugnatorum et equites sagittarios triginta duo4 millia.
3 Holophernes ΩJ ΩM
Rusch
Ed1455
Clementina
] Holophernis
Weber
4 triginta duo] duodecim
Weber
Numérotation du verset
Idt. 2,8
Omnemque expeditionem suam fecit preire in5 multitudinem innumerabilium camelorum, cum his que exercitibus sufficerent {t. 2 : Erfurt, f. 172vb ; facsim., p. 344b} copiose, boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat numerus.
5 in] om.
Weber
Numérotation du verset
Idt. 2,9
Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit.
Numérotation du verset
Idt. 2,10
Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis.
Numérotation du verset
Idt. 2,11
Et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terre sicut locuste.
Numérotation du verset
Idt. 2,12
Cumque pertransisset fines Assyriorum
venit ad magnos montes Ange qui sunt a sinistro Cilicie ascenditque omnia castella eorum
et obtinuit omnem munitionem.
Numérotation du verset
Idt. 2,13
Numérotation du verset
Idt. 2,14
Et transivit Euphraten et venit in8 Mesopotamiam et fregit omnes civitates excelsas
que erant ibi a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare
8 in Ω
Rusch
Ed1455
Clementina
] ad
Weber
Numérotation du verset
Idt. 2,15
et occupavit terminos eius, a Cilicia usque ad fines Iaphet qui sunt ad austrum.
Numérotation du verset
Idt. 2,16
Adduxitque omnes filios Madian et9 predavit omnem locupletationem eorum
omnesque resistentes sibi
occidit in ore gladii.
9 et] ac
Weber
Numérotation du verset
Idt. 2,17
Et post hec
descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit
omnia sata
omnesque arbores
ac vineas
fecit incidi
Numérotation du verset
Idt. 2,18
et
cecidit
timor illius super omnes inhabitantes terram.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Idt. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=23&chapitre=23_2)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Idt. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=23&chapitre=23_2)
Notes :