Capitulum 4
Numérotation du verset
Idt. 4,1
Tunc
audientes hec filii Israel
qui habitabant terram Iuda1
timuerunt valde a facie eius.
1 terram Iuda] in terra Iudee
Weber
Numérotation du verset
Idt. 4,2
Tremor
etiam et horror
invasit sensus
eorum, ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini
quod fecerat ceteris civitatibus
et templis eorum2.
2 eorum ΩM
Rusch
] earum
Weber
Numérotation du verset
Idt. 4,3
Et miserunt
in omnem Samariam
per circuitum
usque Hiericho
et preoccupaverunt
omnes vertices montium
Numérotation du verset
Idt. 4,4
et muris circumdederunt
vicos suos
et congregaverunt frumenta in preparatione pugne.
Numérotation du verset
Idt. 4,5
Sacerdos etiam Eliachim
scripsit ad universos qui erant contra Hesdrelon que est contra faciem campi magni iuxta Dothaim3
et universis per quos transitus esse poterat,
3 Dot(h)aim Ω
Rusch
Ed1455
etc.] Dot(h)ain
Clementina Weber
etc.
Numérotation du verset
Idt. 4,6
ut obtinerent ascensus montium
per quos via esse poterat ad Hierusalem,
et4 illic custodirent ubi angustum
iter esse poterat inter montes.
4 et Ω
Rusch
Ed1455
Clementina
] ut
Weber
Numérotation du verset
Idt. 4,7
Et fecerunt
filii Israel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliachim.
Numérotation du verset
Idt. 4,8
Et clamavit
omnis populus
ad Dominum instantia magna
et humiliaverunt
animas suas in ieiuniis et orationibus5 ipsi et mulieres eorum.
5 et orationibus Rusch Clementina ] om.
Weber
Numérotation du verset
Idt. 4,9
Et induerunt se sacerdotes ciliciis
et infantes
prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini
operuerunt cilicio
Numérotation du verset
Idt. 4,10
Et
clamaverunt
ad Deum Israel
unianimiter,
ne darentur
in predam
infantes eorum
{t. 2 : Erfurt, f. 173va ; facsim., p. 346a} et uxores eorum in divisionem
et civitates eorum
in exterminium et sancta eorum
in pollutionem6
et fierent in opprobrium gentibus7.
6 pollutionem Ω
Ed1455
Rusch Clementina
] pollutionibus
Weber
7 et fierent in opprobrium gentibus
Ed1455
Rusch
] et inproperium et obprobrium gentibus restituit
cum LXX
et antiq. vers. lat.
Edmaior.
, et fierent opprobrium gentibus Sixtina
Clementina
,
om. Weber
Numérotation du verset
Idt. 4,11
Tunc Eliachim
sacerdos
Domini magnus
circuivit omnem Israel
allocutusque est eos
Numérotation du verset
Idt. 4,12
dicens : Scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras
si manentes
permanseritis
in ieiuniis
et orationibus in conspectu Domini.
Numérotation du verset
Idt. 4,13
Memores estote Moysi servi Domini
qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clipeis suis et in curribus suis et in equitibus suis, non ferro pugnando sed precibus sanctis orando deiecit.
Numérotation du verset
Idt. 4,14
Sic erunt
universi hostes Israel si perseveraveritis
in hoc opere quod8 cepistis.
8 quod] quo
Weber
Numérotation du verset
Idt. 4,15
Ad hanc igitur exhortationem
eius deprecantes
Dominum permanebant
in conspectu Domini,
Numérotation du verset
Idt. 4,16
ita ut etiam hi
qui offerebant Domino holocausta9,
precincti ciliciis, offerrent sacrificia Domino et erat cinis
super capita
eoruma.
9 offerebant - Domino - holocausta]
inv. Weber
a Cf. Ios. 7, 16.
Numérotation du verset
Idt. 4,17
Et ex toto corde suo
omnes orabant Deum
ut visitaret populum suum Israel.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Idt. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 03/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=23&chapitre=23_4)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Idt. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 03/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=23&chapitre=23_4)
Notes :