Glossa media

<73.798> Argumenti expositio

marg.| [GGP73Pr1][Zw58 f. 176v] AIn primitiva Ecclesia aliqui Hebreorum Christum confitentes legales observantias tenendas putabant, et in hunc errorem quosdam etiam qui ex gentilibus1 venerant ad Christum sua auctoritate induxerant. Paulus ergo, doctor gentium eisdem gentibus providens ne deinceps in hunc errorem Hebreorum auctoritate trahantur et2 ut etiam suam ad emulandum in fide gentiles provocet carnem, qui sicut ipse alibi dicit est honor ministerii sui, scribit Hebreis de gratia, ostendens eam per Christum verum pontificem fidelibus hoc tempore factam et legem omnino reprobatam. Circa finem vero est moralis instructio3.
1 gentilibus Fi1633 ] gentibus Cas235 Fi122
2 et Cas235 Fi122 Fi1633 Zw58 ] om. P12028
3 instructio] explicit prologue. Incipit epistola. .I. Cas235, epistola ad (h)ebreos Fi122



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Hbr. Argumenti expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=73&chapitre=73_Prol.798)

Notes :