Capitulum 18
Numérotation du verset
18,1
marg.|
marg.|
Et post hec vidi
etc. Hic incipit decimum octavum capitulum et sexta visio, in qua agitur de damnatione malorum futura. A principio siquidem libri, egit Ioannes de his, que facta sunt in Ecclesia a primo statu eius usque ad finem mundi. Hic incipit agere de his que fient circa membra Ecclesie, in die et post diem iudicii. Quia membra putrida abscindentur et proiicientur in lutum Inferni. Sana vero in melius mutata ascendent in gaudium Paradisi. In hac autem sexta visione agitur de membris putridis: ubi describuntur pene, quas habebunt in Inferno. Continet autem visio hec, tria capitula: scilicet decimum octavum, decimum nonum et vigesimum. Dividitur autem hoc presens capitulum in duas partes. In prima ponitur casus Babylonis, id est maligne congregationis. In secunda ponitur exultatio sanctorum de vindicta malorum, ibi,
exulta super eam in p
rima parte procedit Ioannes hoc modo. Primo describit casum Babylonis. Secundo docet cavendum esse ab ea. Describit fletum et planctum malorum inconsolabiliter. Volens ergo Ioannes ostendere penas, quas patientur impii in Inferno, pro singulis peccatis: primo agit de pena Babylonis. Secundo de pena bestie et pseudoprophete. Tertio de pena Diaboli, quo damnato erit finis. Ut autem maior fides adhibeatur, in principio ostendit istam damnationem a Christo predicatam fuisse. Dicit ergo et
post hec
, id est post quinque visiones, de quibus actum est usque huc,
vidi, sp
irituali visu.
Alium Angelum
, id est Christum, qui dicitur Angelus, quia missus. Et
alium, qu
ia differt ab aliis Angelis, sicut dominus a servis.
Descendentem in c
arnem.
De celo
, id est de invisibilitate. De quo descensu dicitur in Ps.:
domine inclina celos tuos et descende. Is
. 64 : «
utinam disrumperes celos et descenderes, habentem potestatem magnam
, id est equalem Deo patri, licet occultam. Tunc ait Is. 45 : «
vere tu es Deus absconditus. In
secundo adventu erit manifesta potestas eius. Mt. 24 : «
veniet cum potestate magna et maiestate. Et terra
, id est Ecclesia situ infima super nihilum fundata, firmiter stabilita, cultu et attritione fecunda, vacatione spinosa.
Illuminata est a gloria eius
, id est a predicatione ipsius gloriosa, quam scilicet gloriosa reddebant miracula que faciebat et sanctitas vite eius. Lc. 13 : «
omnis populus gaudebat in universis, que gloriose fiebant ab eo. Is
. 9 : «
habitantibus in regione umbre mortis
etc. Vel
terra
, id est humana natura,
illuminata est a gl
oria eius, a divinitate sibi eam uniente in unitate persone. Ps.
in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me
, id est meam naturam, dicit David. Is. 60 : «
surge illuminare Ierusalem, quia venit lumen tuum et gloria domini super te orta est.
Vel
terra
, id est fidelis anima,
illuminata est
a gloria eius, id est a fide celitus data, quam facit filius Dei, quod est gloria magna. Io. 1 : «
dedit ei potestatem
etc.
Et exclamavit
, id est excellenter claruit predicando,
in fortitudine
, id est audacter et constanter sine omni timore et dubitatione. Quia quod dixit, non potuit carere effectu. Unde Is. 58, predicatori,
clama ne cesses exalta vocem tuam et annuntia populo meo scelera eorum. Dicens, cecidit, cecidit Babylon
, id est congregatio mala confusione digna. Geminatio verbi cadendi et postea in Infernum. Vel bis dicit,
cecidit, pr
opter duplicem damnationem, anime scilicet et corporis, ut dicit Glossa. Unde Ier. 17 : «
duplici contritione contere eos. Ps
.
operiantur sicut diploide confusione sua.
Item geminatio verbi cadendi notat damnationis continuationem, ut dicit Gregorius. Item forte geminam causam damnationis ostendit geminatio verbi: scilicet peccatum omissionis et peccatum transgressionis: vel peccatum spirituale et peccatum carnale, per que sit homo habitaculum Demonum. Unde, quasi assignans causam casus, subiungit:
et facta est habitatio Demoniorum, pe
r peccata et ideo cecidit: ut dicit Glossa.
Et custodia omni spiritus immundi et custodia omnis volucris immunde et odibilis
, id est sedes et locus, seu receptaculum peccatorum carnalium et spiritualium, per quam Demones habitant in homine sicut Christus per gratiam. Unde Glossa:
Demones in pravis cordibus, pro carnis illecebris, sunt immundi; pro mentis elatione volucres et odibiles. Un
de Eccle. 10 : «
odibilis est coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium. Custodia aute
m dicitur, quando per contemptum confusionis peccatum in corde custoditur. Os. 13 : «
colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius. He
c custodia mala est, quia inde habetur pena eterna.
marg.|
Unde sequitur ibi,
dolores parturientis venient ei.
Vel forte ideo et se ipsos, etiam Diabolum custodiunt. Unde Is. 34 et
erit cubile draconum et pascua struthionum et occurrent Demonia, Onocentaurus
etc. Ier. 50 : «
habitabunt dracones cum fatuis ficariis et inhabitabunt in ea struthiones: et
quare hoc? Quia
de ira fornicationis eius
, id est de fornicatione corporali vel spirituali, irascitur Deus.
Biberunt omnes gentes, co
mmuniter.
Et reges terre fornicati sunt cum illa
, id est maiores sicut minores peccaverunt. Is. 24 : «
erit sicut populus sic sacrificia; sicut servus, sic dominus eius; sicut ancilla sic domina eius. De
hac fornicatione dicit Ps.:
perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Et mercatores terre.
Glossa, id est
avari, qui animas suas vendunt ambitione secularium. Ec
cle. 10 : «
nihil iniquius, quam amare pecuniam. Hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in sua vita proiecit intima sua. De virtute deliciarum eius divites facti sunt
, id est de peccatis per que acquiruntur divitie. Quia omnis dives iniquus, vel habens iniquitatem. Eccle. 11 : «
si fueris dives, non eris immunis a peccato. De
his divitibus dicit Ps.:
divites egerunt et esurierunt.
Iac. 5 : «
divitie vestre putruerunt. Ps
.:
melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas. Et audivi. De
scripto casu Babylonis monet cavendum a consortio malorum, qui casu involvuntur et a malis actibus per quos fit casus. Dicit ergo et
audivi
, id est intellexi,
aliam vocem
, id est divinam inspirationem, vel Christi et suorum predicationem. Que dicitur alia, quia cum prior sit de malorum condemnatione, hec est de bonorum commonitione.
De celo factam
, id est pro celo, id est pro Ecclesia que mysteria Christi celat infidelibus et indignis, que etiam dicitur casa elios, id est domus solis, sicut dicitur Is. 19 : «
domus solis vocabitur una. Dicentem, exite de illa,
scilicet de consortio meretricis, sive de mundi malitia.
Populus meus
, id est ne faciatis opera eius.
Et ne participes sitis delictorum eius, co
nsentiendo eis. Nam facientes et consentientes pari pena constringit.
marg.|
Unde sequitur:
et de plagis eius non accipiatis:
quasi dicat: si non fueritis similes in vita, non eritis similes in pena. Ier. 51 : «
egredimini de medio eius populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris domini. Nm.
16 : «
recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere que ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. Quoniam pervenerunt peccata eius usque ad celum:
quasi dicat: propter hoc fugite a consortio malorum
quoniam pervenerunt peccata eorum usque ad celum
, id est adeo creverunt, quod plus crescere non possunt: vel usque ad contemptum Dei per desperationem et blasphemationem et peccatorum enormitatem. Gn. 18a : «Sodomorum et Gomorrheorum clamor multiplicatus est et peccatum eorum aggravatum est nimis »
.
Ier. 51 : «curavimus Babylonem et non est sanata: derelinquamus eam et eamus unusquisque ad terram suam, quoniam pervenit usque ad celos iudicium eius », id est peccatum pro quo vindicanda est et
elevatum est usque ad nubes. Et recordatus est dominus iniquitatum eius ; qu
i prius videbatur oblitus, cum permitteret prosperari,
dissimulans peccata hominum propter penitentiam, ut
dicitur Sap. 11. Sed multi abutuntur eius patientia, quia ipso dissimulante et exspectante, ipsi audacius peccant. Unde Iob. 24 et
dedit ei Deus locum penitentie et ipse abutitur eo in superbia. Ec
cle. 8 : «
quia non profertur cito contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala. Et tamen peccator ex eo, quod centies facit, malum et per patientiam sustentatur, ego cognovi, quod est bonum timentibus Deum. Reddite.
Posita monitione ad sanctos, ut fugiant Babylonem, ponit eius condemnationem. Et assignat tria, que debentur reprobis, pro malis, que faciunt in sanctos. Primum est pena culpe respondens. Secundum est ut, sicut ipsi malam habuerunt intentionem in persequendo sanctos, sic habebunt impatientiam in sustinendo penam; et sic duplicabitur pena; quia intus uret impatientia, exterius seviet pena. Tertium est, ut secundum mensuram voluptatis male, mensuretur tormentum pene. Dicit ergo dominus ad sanctos qui hoc modo affliguntur a malis.
Reddite illi,
scilicet Babyloni, id est malorum congregationi, qui vos comprimunt et affligunt.
Sicut et ipsa reddidit vobis: si
cut ipsa vos punivit iniuste, ita vos ipsam iuste puniendam nuntiate. Pena, quam sancti modo sustinent, est ad purgationem: sed pena que nuntiatur malis futura, erit ad condemnationem. Unde Glossa:
sicut vindictam meam de vobis, qui purgamini, exercuit ad salutem, sic vos iniuriam meam vindicte illic ad condemnationem. Et duplicate duplicia
, id est puniendos nuntiate in corpore et in anima, licet ipsi tantum in corpore vobis penam intulerint. Anime enim nolenti nullus potest nocere. Mt. 10 : «
nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Et
ne forte aliquis putaret, quia ipsi non meruissent duplicem penam istam, ideo dicit,
secundum opera eius.
Glossa, id est
secundum quod ipsi peccaverunt. Li
cet enim ipsi tantummodo sanctis nocuerunt in corpore, tamen ipsi mente et corpore, id est voluntate et opere peccaverunt et ideo iuste in anima et corpore punientur. Ier. 17 : «
duplici contritione contere eos. Ie
r. 50 : «
reddite ei secundum opus suum, iuxta omnia que fecit facite illi, in poculo quod miscuit vobis, pe
nam inferendo,
miscete illi duplum
, id est duplicem penam, scilicet in corpore et anima ipsam habituram nuntiate. Item
duplum dici
t, quia habebunt penam exterius et impatientiam interius; sive ignem exterius, vermem conscientie interius.
Quantum glorificavit se, ho
nores appetendo, vel in honoribus gloriando et
deliciis fuit, ca
rnalibus, scilicet in ipsis indebite delectando,
tantum date
, id est dandum nuntiate.
Tormentum et luctum.
Glossa:
tormentum in corpore, luctum in anima. Un
de
tormentum, re
spondet deliciis.
Luctus glor
ie.
a Gn. 18, 20.
marg.|
Et nota quod
tantum et quantum non
dicitur hic equalitate quantitatis, sed proportione generis: hoc est dicere: qui multum peccavit puniendum, secundum exigentiam culpe puniendum predicate. Is. vigesimo septimo:
in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabo eam.
Mt. 7 : «
eadem mensura qua mensi fueritis remetietur vobis. Dt
. 25 : «
iuxta mensuram peccati erit et plagarum modus. Pr
ecipua autem causa damnationis Babylonis est superbia. Unde subdit,
quia in corde:
quasi dicat: merito damnabitur Babylon;
quia in corde suo dicit, su
perbiendo et gloriando. De donis Dei sibi attribuendo,
sedeo, ut regina
, id est de honore et dignitate mea mentiri non timebo.
Et vidua non sum, qu
ia multos habeo consolatores et multas consolationes.
Et luctum non videbo, qu
e mihi minantur Christi discipuli. Meritis enim peccatorum suorum sic excecantur mundani, ut nec sibi spoliari prosperis timeant, nec opprimi adversis. Contra quos dicitur Iob. 21 : «
ducunt in bonis dies suos et in puncto ad Inferna descendunt. Id
eo dicitur Eccle. 11:
in die bonorum ne immemor sis malorum: et in die malorum, ne immemor sis bonorum: quoniam facile est coram Deo, in die obitus retribuet unicuique iuxta vias suas et ideo in merito iactantie et superbie. In una die, iu
dicii,
venient plage eius
, id est ultiones debite peccatis suis. Et que sint hec plage ostendit.
Mors
, id est carentia visionis Dei, quod est vita animarum.
Et luctus pro
acerbitate penarum.
Et fames
, id est defectus omnis boni. Hec tria respondent tribus de quibus iactatam se dixerat,
sedeo, ut regina. Co
ntra hoc predicitur futura mors eterna, de qua dicitur:
sicut oves in Inferno positi sunt, mors depascet eos, co
ntra hoc, quod dicitur,
vidua non sum, pr
edicitur fames futura, id est consolationes et omnis boni defectus: de qua fame dicitur Dt. 32 : «
consumentur fame, devorabunt eos aves, morsu amarissimo. Co
ntra quod dixerat,
luctum non videbo, pr
edicitur luctus eternus, de quo Mt. 8 : «
ibi erit fletus et stridor dentium. Er
it autem miserabilis fletus ille, quia lacrime ille tam calide erunt, quod comburent corpora, sicut dixit quidam de patribus discipulo suo,
ploremus (inquit) filia, antequam veniamus in locum, ubi lacrime comburunt corpora: presens luctus, sive presentes lacrime abstergunt futuras. Nam qui modo plorat non plorabit in futuro, sed potius ridebit. Un
de Lc. 6 : «
beati qui lugetis, quia ridebitis: et
e contra, qui modo rident, in futuro plorabunt. Unde ibidem:
ve vobis, qui ridetis et plorabitis et flebitis vos. Prv.
14 : «
risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat. Su
nt autem quinque genera lacrimarum, que hic habentur a sanctis. Prime sunt lacrime contritionis, que fiunt pro peccatis propriis: de quibus Ps.
lavabo per singulas noctes lectum meum
etc. Secunde sunt lacrime compassionis, que fiunt pro peccatis et miseriis aliorum. De quibus dicitur Ier. 9 : «
quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum, ut plorem die ac nocte, interfectos filie populi mei? Tert
ie sunt lacrime devotionis que fiunt ex consideratione beneficiorum Dei: de quibus dicitur in Ps.
cibabit nos pane lacrimarum et potum dabit nobis in lacrimis in mensura.
Prime significate sunt, Ex. 14, per aquas Marath. Secunde 4Rg. 2, per aquas Iericho. Tertie 2Rg. 24, per aquas Bethleem, quas sitiebat David. Unde dicitur ibi,
desideravit David aquam de lacu et ait: siquis daret mihi aquam de cisterna, que est in Bethleem, prope portam. Qu
arte lacrime sunt doloris pro incolatu huius miserie: de quibus dicitur Lam. 1 : «
plorans ploravit in nocte (miserie presentis) et lacrime eius in maxillis eius. Qu
inte sunt lacrime amoris, ex desiderio celestis patrie: de quibus dicitur in Ps.:
super flumina Babylonis, sedimus et flevimus
etc. Iob. 16 : «
oculus meus stillat ad Deum: et
he ultime significate sunt Idc. 1 et Iosue 15 : «
irriguum superius et irriguum inferius, quod dedit Caleph Ase filie sue. He
c quinque genera lacrimarum sunt quasi porticus probatice piscine, in qua lavabantur hostie domino offerende;
ubi descendens Angelus domini movebat aquam et quicumque descendebat in eam sanabatur, Io
. 5.
marg.|
marg.Sequitur.
Et igni comburetur eter
no. Mt. 25 : «
ite maledicti in ignem eternum. Is
. ultimo,
ignis eorum non morietur, ne
c poterit Babylon resistere.
Quia fortis est, De
us. Glossa, id est
precibus non flectitur.
Prv. 6 : «zelus et furor viri non parcet in die vindicte: nec acquiescet cuiusquam precibus, nec recipiet pro redemptione dona plurima. Et vere fortis est, qui iudicabit illam Babylonem reginam. Omnes enim sine personarum acceptione, secundum sua merita iudicabit; et qui maiores fuerunt hic, gravius punientur aliis paribus. Sap. 6 : «iudicium durissimum in his qui presunt fiet, exiguo autem conceditur misericordia: potentes potenter tormenta patientur. Non enim subtrahet personam cuiusquam dominus, qui est omnium dominator, nec reveretur magnitudini cuiusquam ». Fere hoc totum, quod hic dicitur, sumptum est de Is. 47 ubi Isaias loquens ad Babylonem, ait: « audi hec delicata habitans confidenter, que dicis in corde tuo, ego sum et non est preter me amplius, non sedebo vidua et ignorabo sterilitatem: venient tibi subito hec duo in una die, sterilitas et viduitas: universa venient super te, propter multitudinem malefactorum tuorum et propter duritiam incantatorum tuorum ».
Numérotation du verset
18,9
marg.|
Et flebunt
, id est dolorem in animo patientur, quia in illa fuerunt fundati.
Et plangent se super illam reges terre.
Glossa, id est
principes seculi, dolorem cordis ostendent. Et
ita duplex dolor hic exprimitur, quem habebunt divites huius mundi: unum interiorem, timorem scilicet conscientiam remordentem eos de malis que fecerunt et de bonis que omiserunt: et alium dolorem exteriorem in igne cruciante et comburente corpora eorum, que in deliciis nutrierunt et nullam penitentiam hic fecerunt, vel facere noluerunt. Et ideo dicitur Ioel. 1 : «
flete et ululate, qui bibitis vinum in dulcedine.
Mt. 24 : «
tunc plangent omnes tribus terre: er
it autem planctus ille continuus et inconsolabilis. Ier. 31 : «plorans filios suos noluit consolari, quia non sunt ». Deinde ostendit Ioannes: qui sunt illi reges, qui ita dolebunt,
qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt. Vidua in deliciis vivens mortua est, pr
ima morte: et obnoxia secunde. Prv. 19 : «
non decent stultum delicie, qui
scilicet
nescit uti.
Iob. 30 : «
esse subiectos delicias computabunt filii stultorum et ignobilium. Ec
cle. 2 : «
dixit in corde meo, vadam et deliciis affluam et fruar bonis: et vidi quoque quod hec est vanitas, risumque reputavi errorem.
Vel
reges terre, di
cuntur illi, qui bene regunt carnem suam et animam suam, vel substantiam suam terrenam, tamen aliquando fornicati fuerunt corporaliter et spiritualiter et ideo dolebunt quod illis quos sic videbunt et audiunt puniendos, numquam similes fuerunt.
marg.|
Et huic sententie concordat quod sequitur:
et cum viderint fumum incendii eius
, id est incendium eius fumosum, de quo Is. 34 : « convertentur torrentes eius in picem ardentem nocte et die et non extinguetur in sempiternum et ascendet fumus in generatione et generatione, longe stantes, propter timorem tormentorum eius ».
marg.|
Sed in quo statu erunt reges isti? Si in Inferno, quomodo ergo longe stantes propter timorem tormentorum eius? Si in celo, quomodo ergo dolebunt? Si in mundo, quomodo videbuntur? Solutio. Quedam Glossa exponit hoc de malis regibus: et tunc dicendum est, quod in Inferno cum Babylone, id est cum impia multitudine: et stabunt longe voluntate, sed non actu, ut dicit Glossa, quia vellent surgere, sed non poterunt, ita timebunt tormenta, que non solum videbunt in aliis, immo que sentient in se ipsis. Si autem intelligatur de bonis regibus, qui terram suam bene regunt; tunc potest dici, quod in mundo stantes, dolebunt de pena malorum, quam audient ipsos patientes et passuros; et de hoc quod numquam illis similes fuerunt. Quod autem, queritur quomodo videbunt penam illorum, dicimus, quod oculo fidei, dicentes, ipsi maiores adhuc viventes, si de bonis intelligatur, vel iam in Inferno lugentes, si de malis accipiatur.
Ve, ve civitas illa magna Babylon,
que est mundus, sive omnium malorum congregatio,
civitas illa fortis,
ad mala facienda, sed debilis ad bona: de qua fortitudine dicitur Is. « ve, ve », induens duplicem penam malorum, in corpore et anima, ut dicit Glossa. Ier. 17 : «
duplici contritione contere eos.
Ex. 16 : « accidit tibi post omnem malitiam, ve, ve tibi dicit dominus Deus. Quoniam una hora », id est subito veniet et cito. Ioel. 3 : «
reddam vicissitudinem vobis, cito velociter.
Iob. 21 : «
ducunt in bonis dies suos
etc.
Et negotiatores terre flebunt et lugebunt super illam Baby
lonem scilicet damnatam,
quoniam merces eorum nemo emet amplius. Se
d numquid tunc mercatores vel negotiatores habebunt merces ad vendendum? Preterea de quibus negotiatoribus loquitur Ioannes? Solutio. Glossa dicit, quod Ioannes loquitur de utrisque negotiatoribus, scilicet temporalibus et spiritualibus. Ad litteram enim negotiatores, qui in mundo merces suas et negotiationes suas fecerunt fraudulenter et fraude divitias congregaverunt, dolebunt in morte et in iudicio et in Inferno, de hoc, quod omnino deficientibus terrenis divitiis, vel derelictis, in quibus posuerunt amorem suum et gloriam, videbunt se expositos paupertati, dolori et angustie maxime. Unde dicit Glossa,
flebunt et lugebunt, quia illos perire dolebunt, in quibus suam deputabant prosperitatem et non potuerunt amplius vendere
vel
emere, quod erat eorum vita. Pr
v. 11 : «
non proderunt divitie in die ultionis. Ez.
7 : «
argentum eorum et aurum, non valebunt liberare eos.
Vel spirituales mercatores et mali sunt, qui celum dant pro terra, ut avari; eterna bona pro caducis, ut ambitiosi; iustitiam pro pecunia, ut advocati; gloriam Dei pro laude humana, ut hypocrite; sacramenta pro denariis, vel alia spiritualia pro temporalibus, ut simoniaci: de quibus dicitur Ez. 27 : «negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum argento, ferro, stagno, plumbo, repleverunt nundinas suas ». Argentum dicit sapientiam secularem, ferrum dicit potestatem temporalem, stagnum sanctitatis simulationem, plumbum vero carnalem delectationem. Circa hec negotiantur multi, qui postea tanto amplius dolebunt, quanto plus debito hec dilexerunt. Unde Ez. 28 : « negotiatores populorum sibilabunt » etc. Duplicatur autem verbum pertinens ad luctum, quia tales plorabunt et dolebunt in morte, de duobus specialiter: scilicet de amissione rei amate et cum tanto labore acquisite et de pena pro amore illo illicito inflicta. Io. 2 : «Auferte ista hinc et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. Scriptum est enim: domus mea, domus orationis » etc. « Vos autem fecistis eam speluncam latronum ». Za. ult.: « non erit ultra mercator in domo Dei ». Deinde enumerat Ioannes merces illas, in quibus maxime delectati sunt illi mercatores, seu negotiatores, de quibus amissis dolebunt.
Numérotation du verset
18,12
marg.|
Et primo ponit illas quibus abusi sunt per sensum et usum in acquirendo et retinendo et expendendo: dicens,
merces auri:
quasi dicat: re vera, merces eorum nemo emet amplius, que tamen non viles reputantur, immo care et pretiose, que sunt,
merces auri et argenti,
scilicet nemo emet.
marg.|
Et lapides pretiosi
, qui antonomastice dicitur carbunculus.
marg.|
Et margarite
, id est cuiuscumque lapidis pretiosi.
marg.|
Et byssi, qu
od est linum Egypti candidissimum.
Et purpure et serici et coccini,
quod est flos, unde fit tintura pulcherrima: supple,
merces eorum nemo emet,
que valde cara et desiderabilia venduntur.
marg.|
Et omne lignum thyinum
, id est cedrinum nemo emet.
marg.|
Et omnia vasa eboris,
nemo emet.
Et omnia vasa de lapide pretioso fact
a vel ornata nemo emet.
Et aeramento et ferro et marmore
, id est vasa de illis metallis facta, nemo emet.
Numérotation du verset
18,13
marg.|
Et cinnamomum et amomum, qu
ibus delectatur odoratus et gustus nemo emet et supple mercem,
odoramentorum,
quorumcumque.
marg.|
Et unguentorum,
quorumcumque.
marg.|
Et thuris et vini et olei et simile et tritici et iumentorum et ovium et equorum et rhedarum
, id est quadrigarum et
mancipiorum et animarum hominum
, id est viventium hominum, mercem scilicet horum nemo emet. Per hoc autem, quod dicit,
animarum hominum, in
nuit, ut dicit Glossa, quod quidam cum venduntur fuerunt tantum servi corpore, ut Ioseph, quidam autem et animo et corpore, ut Egyptius venditus Iudeis, eorum viam et cultum custodiens. Item Paganis eorum idola colentibus. Unde mancipia proprie dicuntur illi qui tantum corpore serviunt emptoribus suis et non mente, sicut Ioseph servivit Pharaoni corpore, sed mente Deo: anime vero hominum dicuntur, que serviunt et mente et corpore. Vel mancipia dicuntur illi servi, qui ad tempus venduntur: anime vero hominum dicuntur illi, qui venduntur simpliciter, id est per totam vitam suam.
Numérotation du verset
18,14
marg.|
Et poma tua, desiderii anime tue
, id est que desiderabat anima tua, vel
poma desi
derii anime tue, id est minora bona que desiderabiliter dilexisti,
discesserunt a te
, id est quecumque munera desiderabilia amisisti; et si immoderate illis adheseris, per amorem punieris.
marg.|
Et omnia pinguia et preclara perierunt a te
, id est queque delectabilia. Sap. 5 : «
transierunt hec omnia tamquam umbra ; et
non solum tamquam umbra; immo sicut fumus, qui relinquit post se amaritudinem et nigredinem: sic quamvis rerum delectabilium transeat presentia, tamen remanebit in mente prave dulcedinis pungens memoria. Unde super illud Iac. 5 : «
erugo eorum in testimonium vobis erit, di
cit Glossa,
quia intelligent se male congregasse ea, quibus non indigebant ad usum vite. Pr
eterea gravius punientur et amplius,
illa iam non invenient
, id est non vendentur, quia tunc non erit tempus neque locus negotiandi sed pro transacta negotiatione recipiendi.
Numérotation du verset
18,15
marg.|
Mercatores horum
, id est predictarum mercium,
qui divites facti sunt ab ea, Ba
bylone id est negotiationibus factis in ea,
longe stabunt, qu
ia iam non poterunt talia de cetero exercere. Vel
longe stabunt
, id est stare longe ab ea desiderabunt, tamen non poterunt. Vel
longe stabunt, vo
luntate, id est dolebunt, quod non longe steterunt ab ea, per vite dissimilitudinem,
propter timorem tormentorum eius
, id est propter tormenta eius, in quibus ipsi erunt, quorum continuatio semper timebitur et presentia semper sentietur,
flentes, pr
o commissis.
Et lugentes, pr
o omissis. Item per hoc notatur continuatio doloris eorum,
ac dicentes, pr
e nimio dolore,
ve, ve
, id est pena corporis et anime, vel sensus et damni,
civitas illa magna
, id est mundus, seu malorum multitudo: quasi dicat: duplici miseria afflicta est illa civitas: scilicet anime et corporis; sensus et damni; presentis et futuri.
Que amicta erat purpura et bysso, ut
dives epulo. Lc. 15.
Bysso, pr
opter mollitiem carnis,
purpura ad o
culos, propter vanitatem.
Et cocco
, id est panno violaceo, vel roseo.
Et deaurata est auro et lapide pretioso et margaritis. Se
d numquid hec erunt in Inferno? Constat, quod non. Sed signa, vel note horum erunt ibi. Reprobi enim retinebunt in Inferno signa et memoriam felicitatis terrene, quam habuerunt in mundo, quod erit eis in augmentum et cumulum pene: hec autem signa, sive note, nihil aliud erunt quam macule, quas abusu divitiarum terrenarum contraxerunt, que in perpetuum cremabuntur, quia semper comburentur et numquam consumentur. Sir. 27 : «
conteretur cum delinquente delictum.
Sap. 14 : «
quod factum est cum eo qui stat, similiter tormenta patientur. Ho
c totum ab illo,
mercem auri, po
test exponi moraliter de hypocritis, qui merces pretiosas venales deferunt mundo, scilicet virtutes, vel virtutum opera, que faciunt ut laudentur et ita pro vanagloria, vel favore humano vendunt omnia que faciunt. De quibus dicitur ironice, Mt. 25 : «
ite potius ad ementes et vendentes et emite vobis. Se
d tunc, id est die mortis vel die iudicii non erit qui emat, quia omnibus apparebit falsitas et ignominia nuditatis eorum. Unde Nahum 3 : «
revelabo pudenda tua in facie tua et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam et proiiciam super te abominationes tuas et contumeliis te afficiam. Lo
quitur ad Ninivem, que interpretatur sponsa; et significat hypocritam, cuius confusio tanto maior erit, quanto sanctior modo videtur. Nunc pretendunt hypocrite et simulant se habere
aurum sapi
entie divine,
argentum, sp
iritualis eloquentie,
lapidem pretiosum
vel carbunculum, Christum, vel eminentiam conversationis sancte,
margaritam
, id est candorem vite apostolice,
byssum
, id est sanctorum iustificationem,
purpuram
, id est martyrii amorem,
sericum
, id est virginitatis splendorem,
coccum
, id est caritatem,
lignum thyinum
, id est constantiam indeficientem, quia hoc lignum imputribile est,
ebur, ca
stimonie, virtutum pulchritudinem.
Es,
longanimitatis vel fortitudinis,
ferrum, pa
tientie vel sublimitatis,
marmor, in
victe humilitatis,
cinnamomum
, id est pallorem patientie vel penitentie,
amomum,
opinionis redolentiam et
odoramentorum et unguentorum
, id est donorum spiritus sancti.
Et thuris
, id est devotionis et nimie compunctionis.
Et oleum
, id est pietatis, sive compassionis et
simile
, id est puritatis et
tritici
, id est firmitatis.
Et iumentorum
, id est laborum spiritualium et
omnium ovium
, id est simplicitatis et innocentie et
equorum
, id est fortitudinis et strenuitatis et
rhedarum
, id est auxilii et consilii ad supportanda onera infirmorum et
mancipiorum
, id est mutui servitii et administrationis et
animarum hominum,
id est irrationabilitatis. Horum omnium merces se simulant habere hypocrite et vendunt pro laude hominum. Sed tunc nemo emet, quia apparebit ignominia eorum.
marg.|
Unde adhuc sequitur et
poma desiderii anime tue
, id est odorem bone fame, que pro omnibus desiderant hypocrite,
discesserunt a te. Quia tunc erit pro suavi odore fetor, ut
Is. 3 et
omnia pinguia
, id est omnis devotio et
preclara
, id est omnis bona conversatio,
perierunt a te
, id est peribunt ab hypocritis:
et amplius illa iam non invenientur
, id est vendentur. Quia omnium hypocritarum malitia, prius latet, tunc manifesta erit. Hoc etiam totum exponit Glossa, de hereticis, quorum merces in hoc tempore aliquo modo cognosci possunt, sed in fine seculi, a nullo penitente ementur. Quia ab omnibus manifeste cognoscetur eorum dolus et falsitas. Ipsi modo habent multas merces, quas vendunt incautis. Habent enim
aurum, mu
ndane sapientie,
argentum, se
cularis eloquentie,
lapides pretiosos
, id est predicatores exterius religiosos, sed intus perniciosos, quales sunt pseudo prophete et heresiarche.
Et margaritas
, id est doctores duros incompassibiles, qui docent errores,
byssum
, id est hypocritas, qui iusti apparent.
Et purpuram
, id est martyres suos,
sericum
, id est exteriorem integritatem, qua palliant mentis corruptionem,
coccum
, id est simulatam caritatem, qua operiunt suam crudelitatem,
lignum thyinum
, id est obstinationem in malo, que videtur incautis constantia in bono,
ebur, si
mulatam virtutum pulchritudinem, que tegit spurcitiam vitiorum,
es, er
roneam predicationem, qua simulant se habere et docere fidei rectitudinem,
ferrum
, id est simulatam patientiam, qua palliant deceptionis acumen,
marmor
, id est simulatam obedientiam, qua palliant suam rebellionem contra Ecclesiam,
cinnamomum et amomum et odoramentorum merc
em, id est exteriorem sedulitatem orationum, quibus simplices decipiunt et viduarum domos comedunt.
Et unguentorum mercem,
id est
honorem et reverentiam, quam Christo se exhibere dicunt. Et thuris merc
em, id est devotionis simulationem.
Et vini merc
em, id est simulatam compunctionem.
Et olei merc
em, id est simulatam pietatem,
simile merc
em, id est puritatem conscientie, non veram, sed simulatam.
Et tritici merc
em, id est doctrinam Christi quam dicunt se habere.
Et iumenta et oves et equos et mancipia et animas hominum, se
dicunt habere,
iumenta, do
mini id est fortes laboratores, qui portant onera aliorum. Sicut docet apostolus, Gal. 6 : «
alter alterius onera portate. Ov
es, dicuntur Mt. 11 : «
ecce ego mitto vos, sicut oves, in medio luporum
etc.
Equos, di
cunt se habere.
Et rhedas
, id est predicatores veloces qui fidem Christi discurrendo, vel velociter portant per universum orbem. Dicunt etiam habere
mancipia et animas hominum, il
los qui dicuntur credentes eorum; dicunt se habere,
poma desiderii anime sue
, id est virtutes quibus sanctorum imitantur vitam. Unde per totum orbem suum effundunt odorem. Sicut dicit apostolus 2Cor. 2 : «
Christi bonus odor sumus
etc. Sed hec omnia pro magna parte iam amiserunt heretici et iam pauci emunt merces eorum et ideo lugent. Sed in die iudicii vehementius lugebunt, quando in penis positi veraciter cognoscent errorem suum. Ideo dicitur,
poma desiderii anime sue, discesserunt a te
, id est sanctorum virtutes et opera, que dicebant se habere.
Et omnia pinguia et preclara
, id est devotio et sanctitas.
Perierunt a te Baby
lon, id est confusa hereticorum congregatio.
Et amplius illa iam non vendent
, id est amplius vendere non poterunt post iudicium, vel mortem, quia tunc apparebit omnibus, quales sunt merces eorum. Et
mercatores horum,
id est predicatorum mercium, id est avari, vel hypocrite, vel heretici,
qui divites facti sunt ab ea, su
a reputatione, cum re vera pauperes sint,
longe stabunt, pr
opter timorem tormentorum eius. Hoc dicit quia tam avari, quam hypocrite et heretici videntes penam malorum, timentes quod futurum est magis quam presens, dolebunt quod longe steterunt ab illa mala negotiatione et mala congregatione. Nunc amatores mundi longe stant a Christo, qui sciunt quod « omnes qui pie volunt vivere cum Christo persecutionem patientur »
(
Secunde <ad> Timotheum 3b). Sed
tunc longe stabunt ab e
a, quia nullo modo ab eo consolabuntur. Ps. « longe a peccatoribus salus », id est Iesus, qui iustificat, non exquiritur. Et erunt miseri in penis quas faciunt, sed tunc fugere non poterunt. Unde Iob. 6 : «qui timet pruinam », id est penam temporalem et
irruet super eos nix
, id est pena eterna. Prima enim, quia de terra nascitur, significat penam presentem; nix vero, quia de celo venit, significat penam eternam. Item Iob. 20 : «
faciet arma ferrea et irruet in arcum ereum. Di
co quod
longe stabunt flentes de c
ommissis,
lugentes, de
omissis,
ac dicentes ve, ve.
Bis, propter penam anime et corporis. Ez. 30 : « ululate, ve, ve diei, quia iuxta est dies domini »
.
b 2Tim. 3, 12.
marg.|
Civitas illa magna
, id est mundus, vel Roma,
que amicta erat bysso et purpura et cocco
, id est pretiosis et curiosis vestibus.
Et deaurata est auro et lapide pretioso et margaritis. Ad
litteram hic reprehendit Ioannes superfluum apparatum et ornatum vestium mundanorum et maxime Romanorum, que pompa vestium si non esset peccatum, profecto tam studiose dominus non exprimeret eam in Evangelio, Lc. 16, ubi dicit, « homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso et epulabatur quotidie splendide, sed postea mortuus est et sepultus est in Infernum ». Ideo dicitur Isaie 3c :"Pro eo quod elevate sunt filie Sion, id est mundane mulieres, vel Romane et ambulabant extento collo, decalvabit dominus verticem filiarum Sion et crinem earum nudabit. In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentorum et lunulas et torques et monilia et armillas et mitras et discriminalia et periscelidas1" etc."Et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvicium et pro fascia pectorali cilicium. Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes in bello. Et merebunt atque lugebunt porte eius et desolata in terra sedebit"d
.
Si ita minatur Dominus mulieribus, propter superfluum ornatum earum et viris ipsarum, numquid immunes erunt clerici et prelati ecclesiastici, qui de patrimonio crucifixi, huius ornatum dant nepotibus suis et supra genus suum de bonis Ecclesie maritant, que re vera furantur pauperibus, quorum sunt bona Ecclesie? Unde Isaie 3e : «Vos depasti estis vineam et rapina pauperum in domo vestra ». Ibi Glossa Hieronymi, qui fuit prelatus et scivit statum Ecclesie:
principes quidem nostri, cum pauperes peccantes publice arguant et confundant, divitibus peiora peccantibus, nec tamen faciunt: in quorum domo rapina pauperum: et dum opes Ecclesie sibi thesaurizant et in deliciis abutuntur et que dantur ad sustentationem pauperum, sibi reservant et propinquis distribuunt et aliorum inopias suas
vel
suorum divitias faciunt. Et
bene dixit,
ve, ve, quoniam una hora
, id est cito
destitute sunt tante divitie.
Sap. 5 : «
quid vobis profuit superbia, aut divitiarum iactantia quid contulit vobis? Transeunt omnia illa tamquam umbra »
, id est cito.
c Is. 3, 16-20.
d Cf. Is. 3, 24-26.
e Cf. Is. 3, 14.
1 periscelidas]
scrips.,
persischelides
Ed.
marg.|
Infra duobus aggravat Ioannes penam mundanorum. Primo, quia pristinam felicitatem ad memoriam reducit. Secundo in hoc, quod velociter defecisse ostendit. Unde conqueruntur ipsi quod tali felicitati adheserunt.
Et omnis gubernator,
destitutus est.
Et omnis, qui in lacum navigat,
destitutus est.
Et naute,
similiter sunt destituti et
qui in mari operantur navi
gando, vel potius naves ad navigandum fabricando,
longe steterunt
, id est longe stabunt a sua negotiatione, quia iam amplius exercere illam non possunt. Vel sicut in hoc mundo
longe steterunt
a Deo per culpam, ita longe stabunt in Inferno penam interminabilem.
Numérotation du verset
18,mystice
marg.|
Mystice autem ostenditur hic pena malorum prelatorum, ut innuit Glossa.
Gubernatores dici
t maiores prelatos, ut episcopos, quorum officium est Ecclesiam gubernare. Sic Ne arcam et Petrus naviculam habuit, in qua frequenter dominus sedit. Unde Lc. 5 : «
ascendens Iesus in unam navem, que erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens in navi docebat turbas. Si
c docuit prelatos quod ipsi deberent facere, scilicet reducere navem a terra, id est Ecclesiam elongare a cura terrena: et sic turbas docere de navi reducta a terra. Navigantes in lacum vocat illos, qui ad maiorem prelationem aspirant, sicut dicit Glossa. De quibus dicitur Sir. 43 : «
qui navigant mare, enarrant pericula eius et audientes auribus nostris admirabimur. Nautas voca
t minores prelatos, ut decanos, archidiaconos et alios. De quibus Ez. 27 : «
gubernatores tui
, id est episcopi et
senes Biblii et prudentes eius
, id est doctores theologi,
habuerunt nautas ad ministerium varie supellectilis tue: omnes naves maris
, id est Ecclesie parochialis et
naute eorum fuerunt in prelio negotiationis tue. Op
erantes in mari vocat predicatores. De quibus Ps.
qui descendunt mare in navibus, facientes operationes in aquis multis
, id est in doctrinis et populis multis, hi omnes male implentes officium,
longe steterunt
, id est stabunt a suis prelationibus degradati et in profundo Inferni detrusi. 1Cor. 15 : «
deinde finis cum tradiderit regnum Deo et patri, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem. Ez.
27 : «
a sonitu clamoris gubernatorum tuorum, conturbabuntur classes et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum, naute et universi gubernatores tui in terra stabunt et ululabunt super te voce magna et clamabunt a mari.
marg.|
Unde sequitur hic et
clamaverunt cum
dolore et timore,
videntes locum incendii eius, In
fernum succensum igne et sulphure, ut dicitur infra 20.
Dicentes pre
stupore:
que similis civitati huic magne
, id est mundo vel Rome, que fuit in tanta gloria et modo est in tanta miseria? Ez. 27 : «
que est ut Tyrus, que obmutuit in medio maris.
Causa huius damnationis est amor sive cupiditas terrenorum. De qua dicit et
miserunt pulverem super capita sua
, id est in mente habuerunt terrena, non spiritualia, per amorem, quoniam domini fuerunt in hoc mundo. Ez. 27 : «
supponent pulverem capitibus suis et cinere spargentur et clamaverunt
, id est clamabunt pre nimio dolore,
flentes,
pro pena sensus et
lugentes, pr
o pena damni, vel
flentes et lugentes
, id est continue dolentes.
Dicentes, ve, ve civitas illa magna.
Duplex ve, duplici fletui respondet Ez. 27 : «Plorabunt te in amaritudine anime, ploratu amarissimo et assument super te carnem lugubrem et plangent te, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari conducendas de pretiis eius », id est de mercibus suis, que illo pretio emebantur. Tunc quidem divites ad tempus, sed modo sunt pauperes in perpetuum: tunc habuerunt naves in mari ad lucrandum, nunc habent merces in amaritudine ad lugendum.
Numérotation du verset
18, mystice
marg.|
Mystice
habentes naves in mari, su
nt rectores Ecclesiarum fluctuantium in mari huius seculi, qui modo ad litteram,
de pretiis navium dita
ntur, id est de redditibus Ecclesiarum. Unde Ez. 27 : «In multitudine divitiarum tuarum et populorum tuorum ditasti reges terre », id est principes Ecclesie. Unde et ipsi dicunt Za. 11 : « benedictus dominus, quia divites facti sumus »
.
Sed modo sunt miseri et pauperes omnimoda paupertate: sed nec etiam tunc fuerunt divites, sed quasi divites, quia divitie quas habebant cito defecerunt, nec eas ferre secum potuerunt. Prv. 13 : «Est quasi dives cum nihil habeat. Ps. simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas et sepulchra illorum domus illorum in perpetuum ».
marg.|
Et infra:
ne timueris cum interierit, non sumet omnia
etc.
Et hic miser homo cum in honore esset non intellexit et ideo comparatus iumentis insipientibus
etc. Iob. 20 : « hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritarum ad instar puncti ». Item in eodem, 21 : « ducunt in bonis dies suos et in puncto ad Infernum descendunt. Ps. dormierunt somnum suum et nihil invenerunt » etc. Ier. 17 : «
perdix fovit, que non peperit. Fecit divitias et non in iudicio; et in dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens
, id est apparebit.
Exultate super eam
etc. Secunda pars capituli in qua agitur de exultatione sanctorum, pro separatione eorum a malis: et dicuntur hic tria. Primo monet sanctos ad exultandum. Unde Glossa,
postquam predixit Ioannes hanc damnationem futuram impiis, monet bonos exultare, ut concordent in divino iudicio; quia his damnatis, sequitur eorum remuneratio.
Secundo ut magis gaudeant sancti, ostenditur eis modus punitionis malorum et separationis, ibi et
sustulit unus.
Tertio ut hinc abundantius gaudeant de evasione pene et separatione societatis malorum, ostenditur ipsi, quod omnis consolatio subtrahitur malis, ibi et
vox citharedorum
. Item brevis epilogus premissorum. Alter itaque Angelorum Christus: Babylon subversa et habitatio Demonum atque custodia facta. Universitas impiorum damnata et Demonum cruciatibus tradita. Alia vox de celo, blanda admonitio iustis exhibita, exitus de Babylone, quando separatio fit a confusione, luctus regum et negotiatorum, dolor superborum et cupidorum, sive maiorum et minorum. Omnes quippe de nimia eius ruina in Inferno lugebunt, qui eius statum in mundo dilexerunt. Dicit ergo,
exulta super eam celum
, id est Angeli secretorum divinorum conscii et
sancti apostoli et prophete, qu
i in hoc mundo pressuras habuistis, sed futura mala previdentes sapienter cavistis,
quoniam iudicavit Deus vindictam de illa,
Babylone, id est impia multitudine; ut sicut illa bonos oppressit iniuste, ita et ipsa iuste opprimatur a Deo iudice. Is. 33 : «ve qui predaris, nonne et ipse predaberis? Ve, qui spernis, nonne et ipse sperneris? Cum consummaveris consummationem depredaberis et sustulit ». Hic ostenditur modus damnationis malorum, ut magis gaudeant sancti, non de pena illorum, sed de iustitia Dei, que sine conditione fiet. Unde Ps. : « letabitur iustus cum viderit vindictam ».
Numérotation du verset
18,21
marg.|
Dicit ergo
et sustulit
, id est sursum tulit, honores et divitias conferendo, superbire permittendo,
unus Angelus
, id est Christus, qui dicitur,
Angelus, qu
ia missus; et
unus, qu
ia invariabilis, semper in eodem statu manens,
fortis, qu
ia ereas potestates devicit. Ps.
dominus fortis et potens, dominus potens in prelio. Ie
r. 46 : «
fortis impegit in fortem et ambo pariter ceciderunt. Lapidem, pr
opter duritiam obstinationis.
Magnus, pr
opter multitudinem et magnitudinem malorum,
molaris, pr
opter circuitum mentis, quo cum mundo volvuntur in gyro. Ps.
impii in circuitu ambulant. 1R
g. 25 : «
dixit Abigail ad David, anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo funde
»
. De
primo lapide, id est impia multitudine, dicitur Iob. 28 : «
lapidem caliginis et umbra mortis dividit torrens a populo peregrinante.
Za. 12 : « XV
ponam Ierusalem lapidem oneris,
id est
onerosum, ut profundius corruat.
Ex. 15 : « descendent in profundum quasi lapis ».
marg.|
Et
hoc est quod sequitur hic et
misit in mare
, id est amaritudinem Inferni,
dicens, mo
do, propter predicatores,
hoc impetu mittetur, in
Infernum.
Hoc impetu
, id est cito et irrecuperabiliter. Quia quanto plus exaltati sunt, tanto gravius cadent; quanto gratia altiori etc.
Babylon illa magna civitas
, id est impiorum multitudo, in qua sunt multi et magni, secundum mundum. Hoc est, sicut lapis elevatus est in altum, maiori impetu descendit et profundius vadit, sic impia multitudo modo permittitur elevari, ut gravius et profundius corruat in Infernum: iuxta illud,
tolluntur in altum, ut lapsu graviore ruant. Ps. deiecisti eos dum allevarentur.
Iob. 30 : «
elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide. Re
probi namque qui modo in gloria seculi presentis extolluntur, in fine seculi ad ima demergentur. Ps.
vidi impium superexaltatum
etc.
Et ultra non invenietur in m
undo, vel in numero beatorum, postquam ceciderit in Infernum. Quod est contra quosdam hereticos, qui dicunt, quod reprobi in Inferno penitebunt et post mille annos liberabuntur: sicut dicit hic interlinearis. Et forte hec heresis occasionaliter orta est ex illo loco Is. 24, ubi dicitur,
in die illa visitabit dominus super malitiam celi, in excelso et super reges terre, qui sunt super terram et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcere et post duos dies visitabuntur. Se
d ipsi decipiuntur: quia visitatio illa intelligitur de die iudicii, quando venient omnes de Inferno, ut resumptis corporibus simul in corpore et anima, audita sententia in infernum recludantur. Et quod hoc sit verum probatur multis auctoritatibus. Primo dicitur Iob. 4 : «
de mane usque ad vesperam succidentur; et quia nullus intelligit, in eternum peribunt. Se
cundo dicitur Eccles. 11 : «
si ceciderit lignum ad Austrum aut ad Aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Te
rtio Mt. 25 : «
discedite a me maledicti in ignem eternum. Qu
arto dicitur Apc. 20: «
mors et Infernus dederunt mortuos suos et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum et Infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. hec
est mors secunda.
Numérotation du verset
18,22
marg.|
Et vox citharedorum et musicorum et tibia canentium et tuba non audietur in ea amplius:
id est nulla consolatio erit in Inferno, vel iucunditas, que solet aliquando fieri ex musicis instrumentis: potius planctus et gemitus et luctus et ululatus erit ibi et non melodia. Soph. 1 « Ululate habitatores pile, conticuit omnis populus Canaan ». 1Rg. 2: « impii in tenebris conticescent ». Hoc contra illos, qui modo nimis in huiusmodi musicis delectantur. Unde etiam dicitur Is. 5 : «Cythara et lira et timpanum et tibia et vinum, in conviviis vestris et opus domini » etc.
marg.|
Notanter hec autem dixit, non quia hec instrumenta vel usus sit malus sed multa comitatur vanitas et frequenter peccatum. Et ideo sic loquitur Scriptura.
Et omnis artifex et omnis ars non invenietur in ea amplius
, id est nullum officium, vel artificium erit ibi, unde possit homo acquirere victum, vel aliquid apud Deum promereri. Unde Eccles. 9 : « quodcumque potest manus tua, instanter operare; quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia » etc. Argumentum est, quod philosophi obliviscentur scientie sue in Inferno; et hoc satis probabile est. Cum enim sit aliqua infirmitas que hominem adhuc viventem facit amittere scientiam, multo fortius videtur, quod pena Inferni, que excedit omnem infirmitatem, hoc faciat. Habebit tamen recordationem multorum, ex quibus aggravabitur eorum pena, sicut dicit Gregorius de igne Inferni. Dicit, quod lucebit ad aliquid et ad aliquid non lucebit. Lucebit enim ad hoc ut videre possint, unde doleant. Non lucebit ad hoc, ut non videant, unde gaudeant. Sic scientia eorum, que faciet ad eorum penam, illa remanebit, aliam amittent.
marg.|
Et vox mole,
que est vel ad sapores, vel ad panem preparandum,
non audietur in ea amplius. Et
convertit modo sermonem Ioannes ad Babylonem, ad maiorem ipsius confusionem.
Numérotation du verset
18,23
marg.|
Et lux lucerne non lucebit tibi amplius
, id est ad tuam delectationem. Eccles. 11 : « dulce lumen et delectabile oculis videre solem » tunc non poterit videri sol ab eis, quia stabit in oriente, ubi creatus est, ut dicitur Hab. 3, nec descendet amplius sub terra, ne eius lumine perfruantur damnati, ut dicit Isidorus.
marg.|
Et vox sponsi et sponse
, id est cantilene nuptiales, que solent dici, vel gaudium nuptiale, quod solet fieri in nuptiis,
non audietur adhuc in te
, id est in Inferno, ubi tu eris. Et ne aliquis putaret, quod sine causa hec Babyloni subtrahet dominus, ideo ostendit Ioannes causam quare omnia predicta subtrahantur ipsi. Quia scilicet non elegit principes, nisi qui terrena amabant et desiderabant et querebant et qui eis mala potius quam bona suadebant: et hoc est,
quia mercatores,
quasi dicat: Ioannes: patieris predicta,
quia mercatores tui erant principes terre tue,
quasi dicat: tales principes eligebas et ideo predicta patieris: sed si Babylon ideo punietur, quia terrenos et cupidos principes eligebat, quid fiet de Ecclesia, id est de canonicis, qui terrenam sapientiam, plus querunt in suis electis vel eligendis, quam divina et illos qui sciunt terrena procurare preponunt illis qui scirent spiritualia procurare atque gubernare. Bar. 3 : «filii Agar, qui exquisierunt prudentiam que de terra est et negotiatores terre et tenuerunt eam, viam autem sapientie nescierunt ». Infra « ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum ». Ez. 19 : « mater tua leena inter leones cubavit, in medio leunculorum et nutrivit catulos suos et eduxit unum de leunculis suis et leo factus est et didicit capere predam, hominemque comedere ». Et talis bonus est prelatus.
marg.|
Et quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes
, id est exemplo maleficiorum tuorum imitantes te. Et dicit,
omnes gentes
, id est de omnibus aliqui, ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum.
Numérotation du verset
18,24
marg.|
Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est:
quasi dicat: et ideo etiam punietur, quia effudit sanguinem prophetarum et aliorum sanctorum, cuius vindicta a domino requiretur, sicut legitur Gn. 4, de sanguine Abel, cuius vox clamavit ad dominum de terra et constat, quod vindictam petebat.
marg.|
Et quia multos occidit Babylon, id est impia multitudo, ideo addit et
omnium, qui interfecti sunt in terra:
quasi dicat: non solum sanguis eorum inventus est in ea, immo,
omnium, qui interfecti sunt in terra,
etiam malorum, sanguis requiretur ab ea, quos iuste occidit, etiamsi digni erant occidi. Quia, ut dicit Glossa,
si malus malum occidat, occisorem non excusat nequitia
occisi. Brevis epilogus premissorum, unus ergo Angelus est ordo prelatorum. Secundo sublevatio lapidis molaris, redargutio elationis, dure, superbe instabilis Babylonis, missio in mare, prophetia et predicatio damnationis eterne, vox citharedorum et aliorum, que scripta sunt ab initio, bonorum temporalium privatio.||
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_18)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_18)
Notes :