Hugo de Sancto Caro

Capitulum 21

Numérotation du verset  21,1 
marg.| Et vidi celum novum etc. Hec est sexta visio, in qua agitur de innovatione elementorum et glorificatione sanctorum et pulchritudine superne Ierusalem. Et continet hec visio duo capitula: scilicet istud et vigesimum secundum, quod est ultimum. Differt autem hec visio a precedenti: quia precedens continet ea, que circa iudicium et post futura sunt circa malos. Hec autem visio continet ea que futura sunt circa bonos. In hoc autem capitulo agitur de duobus: scilicet innovatione elementorum: et de glorificatione sanctorum. In sequenti capitulo agitur de pulchritudine et amenitate superne Ierusalem. Et quoniam   in ore duorum vel   trium testium stat omne verbum, ut dicitur Dt. 19, ideo ad certificationem istorum triplex testimonium inducit Ioannes. Primo suum qui hanc visionem vidit. Secundo testimonium patrum quibus Deus multa revelavit. Tertio testimonium Dei sedentis in throno. Ex predictis iam patet, quod hoc capitulum duas partes habet. In prima agitur de innovatione mundi, que duplex est: scilicet innovatio elementorum et innovatio corporum humanorum. In secunda agitur de dignitate et refectione celestis Ierusalem, ibi et   venit unus. Circa primam partem dicuntur octo. Primo ostenditur gloria sanctorum, quam in ipsis habebunt: scilicet de innovatione mundi, quo bene usi sunt. Secundo describitur gloria sanctorum, quam in ipsis habebunt, ibi et   ego Ioannes. Te rtio, ne hoc incredibile videatur, confirmat auctoritate patrum, qui hoc predixerunt, ibi et   audivi vocem. Qu arto, ut hoc testimonium firmius habeatur et carius, confirmat auctoritate et testimonio domini, ibi et   dixit. Qu into precipitur Ioanni, ut hoc scribat ad utilitatem sequentium, qui ea sunt visuri, ibi et   dixit mihi, scribe. Ne eius scriptum condemnetur, ostenditur, quod cito hec omnia complebuntur, ibi et   dixit mihi, factum est. Se ptimo, ut omnis dubitatio amoveatur, probat hoc idem Ioannes per locum a minori sumptum a potentia Dei: quia si creare potuit Deus mundum, potuit et innovare, ibi,   ego sum alpha et omega. Octavo subiungit executionem per comparationem pene et premii, ut omnes ad hanc innovationem, venire laborent, ibi,   ego sitienti dabo. Dicit ergo :   Et vidi , id est intellexi spiritu revelante,   celum novum. Glossa, id est   erem innovandum. Et terram novam , id est terram innovatam. Que innovatio fiet per illum magnum ignem, qui precedet faciem iudicis. Sicut dicitur 2Pt. 3 : «   adveniet, in quit,   dies domini, sicut fur, in qua celi magno impetu transient, elementa vero calore solventur. Novos vero celos et novam terram et promissa ipsius exspectamus, in quibus iustitia habitat. Ib i Glossa:   elementa quatuor, quibus mundus consistit, ille maximus ignis absumet. Nec cuncta in tantum consumet, ut non sint; sed duo ex toto consumet, duo vero in meliorem restituet faciem et statum. Ex hac Glossa videtur, quod non omnia elementa innovabuntur, sed duo tantum et alia omnia consumentur. Sed dicendum est, quod revera omnia innovabuntur elementa et remanebunt secundum substantiam suam, sed transibunt secundum exteriorem formam et qualitates substantiales eorum remanebunt secundum quod sunt, sed secundum actionem et passionem mutuam transibunt. Homines vero existentes in statu mortis, indigent mutua actione elementorum. Et ideo peribunt qualitates elementorum, secundum quod sunt agentes et patientes. Unde Augustinus de civitate Dei cap. 16 : «   elementorum, inquit, corruptibilium qualitates, que in corporibus nostris corruptibilibus congruebant, ardendo penitus interibunt; atque eorum substantia eas qualitates habebit, que in corporibus immortalibus mirabili mutatione conveniunt. Ut mundus in melius innovatus, apte accommodetur hominibus in carne in melius innovatis. De hac materia satis diximus in fine Lib. 4 sententiarum: et ideo modo transimus.   Primum enim celum et prima terra abiit , id est priorem statum amisit. Quia ille status amplius non erit necessarius, ut dicit Glossa.   Et mare iam non est. Glossa,   secundum priorem statum; quia amaritudo aquarum et crassitudo auferetur; et remanebunt secundum substantiam melioratam et innovantem. Se d queritur quis sit ille ignis maximus? Circa hoc multi multa dixerunt: sed Augustinus videtur velle, in libro de civitate Dei cap. 6, quod   ignis ille maximus erit conflagratio mundanarum aquarum. Omnes enim materie ignibiles tunc incendentur et comburentur. Se d ex hoc videtur, quod aqua non innovabitur, quia non est combustibilis, sed potius per ignem evaporabilis: de quo etiam Augustinus, dubitare videtur in libro 20 de civitate Dei cap. 10, ubi dicit,   celum quippe novum et terram novam legimus futuram. De mari autem novo, me uspiam legisse, non recolo. Item videtur, quod ignis non innovabitur, sed omnino deficiet; quia subtracta materia ignibili, naturaliter deficiet ignis, iuxta illud   subtrahe ligna foco, protinus ignis abest. Et constat, quod tunc deficiet materia ignibilis. Nam aliter duraret ille maximus ignis in perpetuum: quare videtur, quod ignis et aqua non consumentur. Item queritur, si omnia elementa innovabuntur, per quod innovabitur ignis? Cum ille maxime non ascendat, nisi quantum ascenderunt aque diluvii? Et constat, quod aque non ascenderunt usque ad ignis elementum. Dicitur, quod forte ignis elementum purgabitur sive innovabitur per seipsum, quia naturaliter habet virtutem purgativam, similiter et aqua, ut dicit Glossa.
Numérotation du verset  21, mystice 
marg.| Mystice per celum significatur spiritus humanus, per terram caro. Unde Is. ult.: celum mihi sedes est etc. Et hec innovabuntur, id est in melius mutabuntur. Per mare vero multitudo impiorum, que amplius non erit, quia ab esse vero separati sunt. Unde Augustinus, Vicesimo de civitate Dei: « nomine maris significatur hoc seculum turbulentum et procellosum ». De quo Ps. « hoc mare magnum et spatiosum » etc.
marg.| Et ego Ioannes. Ostensa exteriori gloria, ostendit eam quam sancti habebunt in seipsis.
marg.| Unde dicit: et ego vidi civitatem , id est Ecclesiam sub una civium suorum lege viventem et in uno libro legentem et sub uno domino degentem, Io. 10 : « alias oves habeo et illas oportet me adducere et fiet unum ovile etc. Ps. Ierusalem que edificatur ut civitas » etc.
marg.| Sanctam , id est omnino mundam. Eph. 5 : «dilexit Ecclesiam et tradidit se ipsum pro ea, ut illam sanctificaret » etc.
marg.| Item sanctam , id est firmam et stabilem securam: tunc certa erit, quod a sponso separari non poterit, nec toto nec in parte, Is. 32 : «   sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Ps .   lauda Ierusalem dominum, lauda Deum tuum Sion, quoniam confortavit etc.   Ierusalem: Glossa, id est   in omni quiete et pace positam et Deum, qui est vera pax, videntem, ut nihil possit turbare pacem eius: si cut Is. 25:   non erit leo et mala bestia non ascendet per eam. Novam , id est innovatam, quia tunc plenarie auferetur omnis vetustas, tam culpe quam pene ab ea,   quando hoc mortale induet immortalitatem, ut dicitur 1Cor. 15.   Descendentem de celo, pe r humilitatem et innocentiam qua se omnino subiiciet Deo. Vel per recognitionem, quia recognoscet quicquid boni habet et habuit, a Deo, non a se habere. Unde supra 4a : « procidebant vigintiquatuor seniores ante sedentem in throno ». Glossa, ibi in secreto cordis attribuentes Deo victoriam vitiorum et tribulationum  . Augustinus, 9 de civitate Dei cap. 17, exponit sic dicens: De celo descendentem. Civitas ista dicitur, quoniam celestis est gratia, qua Deus eam fecit. Et de celo quidem ab initio sui descendit, quando per huius seculi tempora gratia Dei superveniente per lavacrum regenerationis, per spiritum sanctum missa de celo, subinde cives eius ostenderet. Unde descendentem, non modo cum iam est in gloria, sed prius per infusionem gratie in Baptismo. A Deo paratam  . Apparatu virtutum que a Deo solo sunt.   Sicut sponsam ornatam, or natu virtutum et operum.   Viro suo , id est ad honorem viri sui. Vel sicut decet virum suum, cuius ornatum ostendit. Ps.   omnis gloria eius filie regis ab intus etc. 1Pt. 3 : « quarum sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri etc. Sed qui est absconditus homini » etc. Hic ornatus Ecclesie significatur Esther 16 ubi legitur quod Esther induta gloria sua, volens ingredi ad Assuerum assumpsit duas ancillas suas, quarum una defluentia in humum vestimenta sustentabat et altera super se incubantem quasi pro deliciis teneram supportabat. Esther interpretatur abscondita; et significat Ecclesiam que semper in abscondito faciei sui sponsi est a conturbatione hominum. Una famula que vestes colligit est humilitas que pulverem excutit vanaglorie. Altera que eam supportat est caritas que   omnia sustinet et omnia suffert, ut dicitur 1Cor. 12. Eleganter autem ponit hic nomen suum Ioannes, ubi loquitur; ergo eleganter anteponit hic nomen ad innuendum quod ad illam gloriam nemo pervenit nisi per gratiam. Ps.   letatus sum in his que dicta sunt mihi etc. Quia   stantes etc.: id est in gratia, per quam quasi per atrium intratur ad gloriam. Et dicuntur hic septem que faciunt ad gloriam Ecclesie: quorum quatuor habebit in futuro, tantum tria habet in presenti, ut possit vere dici Ecclesia.   O terque quaterque beati. Ter beati, propter tres dotes anime. Quater beati, propter quatuor dotes anime et corporis. Tamen tria quatuor, que hic ponuntur communia sunt. Primum est unitas. Unde dicit:   civitatem. Secundum securitas. Unde dicit,   sanctam , id est firmam. Tertium est pax. Unde dicit   Ierusalem. Quartum incorruptio. Unde dicit   novam , quia semper in novitate sua erit et numquam veterascet. Deinde sequuntur tria que in presenti habita ducunt ad quatuor predicta. Primum est descensus gratie in Baptismum.
a Apc. 4, 10.
marg.| Unde descendentem de celo. Se cundum est operum exercitium, quibus se parat in occursum sponsi. Unde dicit:   a Deo paratam. Te rtium est bonorum morum compositio et virtutum decor, quibus in exitu vite obviatura sponso se ornavit. Unde dicit:   sicut sponsam ornatam monilibus suis.
marg.| Et audivi. Hi c confirmat patrum testimonio, quod dixerat de innovatione elementorum et glorificatione prophetica: que dicitur magna, quia a magnis est, id est de celis, que magna sunt respectus terre. Terra enim respectu celi est quasi punctus, sive centrum ad circulum.   De throno, su pple, procedentem, id est ab illis quibus Deus sedet.   Dicentem: ecce tabernaculum Dei cum hominibus , id est in videnti et in apparenti est, quod humanitas Christi est in gloria cum hominibus, cum quibus militavit in terra: quasi dicat: sicut homo Christus Iesus habitavit in terra cum hominibus, ita inseparabiliter habitabunt cum eo in gloria qui imitati sunt eum.   Et habitabit cum eis, ut dominus cum famulis. Ez. ult.   nomen civitatis ex illa dicit dominus ibidem. Et dicit   tabernaculum ; no n quod in patria sit necessitas militandi; sed ad innuendum familiaritatem inter Deum et homines et sanctos, sicut solet esse inter reges et milites, dum sunt in expeditione. Unde Is. 33 : «   oculi tui videbunt civitatem Ierusalem opulentam: tabernaculum, quod nequaquam transferri potest, nec auferentur clavi eius in sempiternum: ibi magnificus dominus Deus noster. Et ipsi populus eius erunt. Glossa,   in nullo eum offendentes: quod esse non potest, dum sunt in carne. Qu ia, ut dicitur Eccles.   non est sanctus, qui non peccet et faciat bonum. Et ipse Deus exis tens secundum divinitatem presentialiter   cum eis, ap parens eis manifeste, secundum utramque naturam   erit eorum Deus per essentiam et apparentiam, quia numquam de cetero recedet ab eis, nec ipsi ab eo. Hoc totum sumptum est de Lv. 26: ubi dicitur:   ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiiciet anima vestra: et ambulabo inter vos et ero Deus vester vosque eritis meus populus. Et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum , id est omnem causam lacrimandi movebit ab eis et omnem miseriam culpe et pene que est causa lacrimandi. Quia ibi, nec culpa, nec pena, nec miseria poterit esse, ibique erit plena gloria.   Et mors non erit ultra, ib i. Sed neque in Inferno mors, dico nature, id est dissolutio anime et corporis de qua loquitur hic Ioannes, ut dicit Glossa 1Cor. 15 : «   absorpta est mors in victoria. Neque luctus erit, ib i, quia nulla causa lugendi erit ibi.
marg.| Et nota quod quatuor modis fit luctus sanctorum, ut dicit Rabanus. Aut cum propria peccata deplorant, aut cum in Inferno cadentes plangunt, aut cum peccatis viventes lacrimantur, aut cum pro desiderio celestis regni lugent. Patet quod nullus horum erit ibi, quia nec luctus: sed in Inferno erit omnis miseria; et ideo continuus luctus. Luctus non allevians conscientiam, sed cremans corpus, ut dicit quidam sanctus. Mt. 7 : « erit ibi fletus et stridor dentium. Neque clamor. Glossa, id est   aliqua inquietatio. Qu ia ibi erit requies opulenta, ut dicitur Is. 33.   Neque dolor erit ultra quia nil mali erit ibi, de cuius presentia est dolor. Is. 65 : «   exultabo in Ierusalem et gaudebo in populo meo et non audietur in ea ultra vox fletus et vos clamoris. Quia prima , id est prius in hoc mundo habita,   abierunt, cu m reprobis in Inferno, ubi est omnis causa lugendi, sed in patria nulla causa luctus poterit intrare, quia tanta erit affluentia gaudiorum et omnium bonorum, quod etiam miserie vel molestie presentes oblivioni tradentur, secundum quod sunt causa vel materia luctus. Is. 5 : «   non erunt in memoria priora. Ex his patet quod miseria precedet ad gloriam, sicut via ad terminum. Act. 14 : «   per multas tribulationes. Lc . ult.   nonne oportuit Christum pati et ita intrare etc. Stultus est qui per aliam viam vult intrare in gloriam, quoniam filius Dei et sapientia patris omnia potest et omnia scit. Per eamdem viam venerunt omnes sancti etiam mater sua, quam super omnia dilexit. Hieronymus,   nimis delicatus miles es, si vis hic gaudere cum mundo et cum Christo in fine regnare. Mt. 5 : «   beati qui lugent. Augustinus:   venale habeo quid? Regnum celorum, quanti emitur? Paupertate regnum, labore requies, dolore gaudium, vilitate gloria, morte vita. Augustinus, de civitate Dei 22 cap. 17, dicit quod hec non possunt intelligi de Ecclesia militante, sic dicens:   quis ita vesanus audeat affirmare in huius mortis erumnis, non dico populum sanctum, sed unumquemque sanctorum, qui habeat vel   ducat vel   duxerit vel   ducturus sit vitam, nullas habentem lacrimas et dolores? Cum potius quanto est quisque sanctior et desideriis sanctis plenior, tanto sit in orando fletus eius uberior? Quatuor ergo removet Ioannes a patria, per que possunt intelligi omnia alia mala. Per hoc quod dicit:   absterget Deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum, re movet omnem gravem laborem. Supra 14 : «   amodo iam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis etc. Per hoc quod dicit:   mors ibi non erit, am ovet omnem infirmitatem. Unde Is. 25 : «   precipitabit dominus mortem in sempiternum. Et per hoc quod dicit:   neque luctus, re movet omne peccatum, de quo solo lugendum est, ut dicit Glossa. Per hoc quod dicit:   neque clamor, re movet omnem violentiam et indigentiam. Per hoc quod dicit,   neque dolor, re movet presentiam omnis mali. Is. 14 : «   in die illa cum dederit tibi requiem dominus.
marg.| Sequitur et dixit mihi. Hi c confirmat Ioannes auctoritate et testimonio Christi, quod dixit de innovatione mundi et glorificatione sanctorum dicens:   et dixit mihi qui sedebat in throno , id est in Christo, cui data est potestas iudicandi.   Ecce , id est evidenter et statim.   Nova facio omnia, su perius dicta, id est celum et terram et sanctorum corpora. Unde Is. 65 : «   ecce ego dominus novos creo celos etc. Isaie in fine,   sic celi novi et terra nova etc.   Et dixit mihi, Christus scilicet   scribe. Hic precipitur Ioanni, ut visa scribat ad utilitatem sequentium: et ostenditur ratio quare scribenda sunt. Quia scilicet   vera et f ide digna sunt, triplici testimonio approbata. Dicit quoque et   dixit mihi, Christus scilicet   scribe. Pr imo in corde tuo, deinde in codice ad utilitatem legentium.   Quia hec verba, qu e audisti de mundi innovatione et sanctorum gloria,   fidelissima sunt , id est fide dignissima sunt, triplici testimonio approbata.   Et vera. Qu ia sicut dixi ita fiet; et ideo fidelissima sunt.
marg.| Sed quare non dicitur quod verissima sint, sed fidelissima? Solutio: fidelissima dicuntur respectu numeri, unde potest recipere comparationem: vera dicuntur respectu rei; et ideo proprie non recipit comparationem: et si aliquando dicitur aliquid alio verius, hoc est respectu numeri et improprie. Et hec verba sunt fidelia quia confirmata Ioannis testimonio. Fideliora, quia additum est testimonium sanctorum patrum; fidelissima, quia subiunctum est testimonium Christi. Et dixit mihi. Qu ia magnum est et mirum quod dixit, ne forte contemnatur quod dixit et scripsit, ostendit hic Ioannes quod cito fient omnia que dixit; et ideo contemnenda non sunt. Dicit ergo :   Et dixit mihi, id em quod prius, scilicet Christus.   Factum est, ci to fiet quicquid predictum est, Mt. 5 : «   iota unum, aut unus apex etc.   Ego sum. Hi c probat Ioannes quasi per locum a minori, quod hec omnia fient a Christo. Quia si potuit mundum ex nihilo creare, multo fortius poterit innovare creatum. Unde dicit:   ego sum alpha et omega. Et exponit quid est hoc,   initium et finis , id est dator et servator omnium: quasi dicat: ego creavi omnia et ego consummabo omnia et innovabo ea.   Ego sitienti. Hi c subiungit exhortationem invitans ad credendam et consequendam et percipiendam hanc innovationem, per participationem penitentie et premii. Et primo ponit primum quod dabitur fidelibus innovatis dicens:   ego, cu i subiicitur posse et nosse et velle,   dabo gratis, no n reddam meritis.   Sitienti , id est Deum desideranti et exspectanti.   De fonte aque vive gratis , id est qui faciet vivere omnes qui bibunt de aqua ista. Io. 4 : «   qui bibit ex aqua quam ego etc. Fons iste Christus est. Unde Ps. « quia apud te est fons vite » etc. Aque huius fontis sunt virtutes et dona et cetera beneficia, que ab ipso iugiter et abundanter emanant et largius emanabunt in die renovationis elementorum et glorificationis sanctorum. Ipsa enim innovatio et glorificatio rivuli sunt illius fontis; et singula bona que dabit sanctis sunt rivuli istius fontis.
marg.| Qui vicerit. Quia dixerat,   sitienti se daturum de fonte aque vive gratis, ne putaret aliquis quod sufficeret semel fuisse seu desiderasse; ideo ostendit, quia oportet perseverare in desiderio illo, quia sola perseverantia coronatur. Iuxta illud Mt. 5 : «   qui perseveraverit  » etc. 1Cor. 20 : «   omnes quidem currunt, sed unus etc., scilicet perseverans. Dicit ergo :   Qui vicerit, om nes hostes et in victoria perseverat.   Possidebit hec , id est firmiter et immobiliter Deum immortalem tenebit. Supra 2 :   qui vicerit dabo ei etc.: et ibidem:   qui vicerit et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes: et ero illi Deus omni a bona ei tribuens   et ipse erit mihi filius fili ali amore me amplectens: quasi dicat: sicut pater diligit filium et bona sua illi communicat, sic ego diligam eos et bona mea illis communicabo. Is. 56 : «   dabo eis in domo etc.   Timidis autem. Hi c ostendit Ioannes penam illorum qui non desiderant illam innovationem et glorificationem, nec laborant ut ad illam perveniant. Et ponit octo genera malorum, quibus infligetur pena eterna. Unde dicit:   timidis autem, quasi dicat: vincentibus dabo supra dicta:   timidis autem , id est illis qui timore humano vel mundano fidem negant, vel recipere nolunt, vel peccant mortaliter.   Et incredulis , id est de hac innovatione desperantibus.   Et execratis , id est excommunicatis et sine pudore peccantibus.   Et homicidis, no n solum corporalibus, sed etiam spiritualibus, 1Io. 3 : «   qui odit fratrem suum etc. Ambrosius,   pasce famelicum morientem, si non pavisti occidisti. Sir. 34 : «   qui aufert in sudore panem , id est qui cum sudore acquisitus est,   quasi qui occiderit proximum etc.   Et fornicatoribus, co rporalibus et spiritualibus.
marg.| Et veneficis , id est illis qui venenum propinant ad litteram, vel venenum detractionis, seu erroris.
marg.| Et idolatris , id est illis qui (ad litteram) colunt idola, vel adulatoribus, qui principibus et prelatis malis et indignis qui sunt idola spiritualia adulantur et eis adulantes adorant. Ps.   confundantur omnes qui adorant sculptilia. Et omnibus mendacibus , id est omnibus quibus mendacium est in usu. Sap. 1 : «   os quod mentitur, occidit animam: et intelligitur de mendacio pernicioso, quia officiosum et otiosum non sunt mortalia, ubi ex alio fiunt.   Et pars illorum , id est omnium predictorum.   Erunt in stagnum ignis ardentis et sulphuris. Un usquisque tamen pro qualitate culpe sue:   quod est mors secunda: ut dictum est supra eodem. Ps.   ignis, sulphur etc.   Et venit unus etc. Secunda pars capituli, in qua ostendit Ioannes dignitatem superne Ierusalem: que dignitas ad similitudinem civitatis naturalis consistit in duodecim conditionibus a quibus commendatur. Primo igitur describitur civitas celestis a situ, ibi et   situ. Se cundo ab artifice, ibi et   ostendit. Te rtio a firma clausura, ibi et   habebit murum. Qu arto a fundamenti positione, ibi et   murus civitatis. Qu into a qualitate dispositionis, ibi,   qui loquebatur. Se xto a quantitate mensurationis, ibi et   mensus est civitatem. Se ptimo a pretiositate materie, ibi et   erat structura. Oc tavo a munditia platearum, ibi et   platee. No no a regis auctoritate, ibi et   templum non vidi in ea. De cimo a servitorum industria, ibi,   ambulabunt gentes. Un decimo a plena securitate, ibi et   porte eius non claudentur. Du odecimo a civium puritate et bonitate, ibi et   afferent gloriam et honorem. Et hec omnia sunt spiritualiter intelligenda, quia ad litteram non possunt esse vera. Situs ergo civitatis celestis est mons magnus, id est Christus. Iuxta illud 1 Cor. 3 : «   fundamentum aliud etc. Artifex est dominus. Hbr. 11 : « exspectabat enim fundamenta habentia civitatem, cuius artifex et conditor Deus ». Unde Is. 26 : «   urbs fortitudinis etc. Antemurale exterius est humanitas. Murus interior est divinitas, fundamenta sunt prophete et apostoli.   Iam non estis hospites etc. Dispositio civitatis est ordinata positio personarum. Quia una supra aliam, vel quadratura virtutum. Muri civitatis sunt fideles, vel virtutes. Platee sunt coniugati. Vir est Christus. Servitores Angeli. Securitas est ibi, quia omnes certi erunt, quod non amittent quod habent. Civium puritas, quia nullus malus est ibi. Hanc ergo descripturus civitatem Ioannes ostendit primo quo monstrante hoc scivit: quod facit, ne fictum putaretur. Dicit ergo:   et venit, mi ssus a patre luminum.   Unus de septem, or dinibus predicatorum, de quibus dictum est supra decimoquinto et decimo capitulo.   Habentibus septem phialas , id est universas Scripturas.   Plenas septem plagis novissimis , id est tempore novissimo infligendis. Et per hoc quod est unus de septem Angelis, innuit Ioannes, quod universus predicatorum cetus, presentium, preteritorum et futurorum, in hoc concordat quod talis sit dignitas celestis Ierusalem, qualis nunc describitur a Ioanne. Vel   unus de septem Angelis, po test Christus intelligi, qui est de numero predicatorum, sicut caput dicitur pars corporis et numeratur inter membra et est tamen supra membra regens ea. Cuius inspiratione Ioannes cognovit ea que dicit:   et locutus est mecum. Non dicit, mihi, sed   mecum , quia mutua erit locutio.   Dicens interius loquens per inspirationem.   Veni. Glossa, id est   intellectum applica, vel   amplia: qu od fit cum homo separat et subtrahit se a tumultu mundi et curis seculi et diligenter audit que dicuntur. Eccles. 4 : «   custodi pedem tuum domum Dei ingrediens et appropinqua, ut audias. Et ostendam tibi sponsam , id est Ecclesiam sponsione prophetarum desponsatam. Os. 2 : «   sponsabo te mihi in fide. Uxorem agni , id est eamdem Ecclesiam sibi in incarnatione de presenti convictam.
marg.| Vel sponsa dicitur quamdiu est in peregrinatione extra domum sponsi. Io. 3 : « qui habet sponsam, sponsus est. Ux or vero erit, quando trasducta fuerit in domum sponsi.
marg.| Et sustulit. Hi c incipit Ioannes describere civitatem, incipiens a statu, quia scilicet in monte posita est. Unde dicit:   et sustulit me in spiritu , id est in mentis excessu,   in montem magnum et altum. Glossa,   mons est Christus qui est munimentum suorum. De quo Mi. 4 : «   erit in novissimis diebus preparatus mons domus domini. Su per hunc montem edificata est Ecclesia Dei, Mt. 10 : «   super hanc petram edificabo Ecclesiam meam. Hi c mons dicitur magnus, quia totam Ecclesiam replet, ut dicit Glossa. Ier. 23 : «   celum et terram ego impleo. Is . 6 : «   plena est terra gloria eius. Di citur autem altus, quia insuperabilis est, ut dicit Glossa. Vel dicitur magnus, id est immensus, secundum divinitatem: altus et eminens in vita, secundum humanitatem. Vel magnus potentia, altus incomprehensibilitate. Rm. 11 : «   o altitudo divitiarum sapientie et scientie Dei. Et ostendit mihi. Hi c describitur artifex a quo Ecclesia recipit tria: scilicet descensum infusionis gratie, claritatem cognitionis divine, lumen operationis bone, sicut reperitur ad litteram in domo materiali. Primo descendit artifex fundamenta iaciendo. Secundo parietes superius erigendo. Tertio tectum supraponendo. Dicit ergo de primo:   et ostendit mihi civitatem , id est Ecclesiam super illum fundatam.   Sanctam , id est mundam et firmam   Ierusalem , id est Deum in pace videntem.   Descendentem de celo , id est quicquid boni habet se a Deo habere cognoscit.   Descendentem de celo , id est recipientem gratiam desuper in Baptismo a Deo, a quo est omne bonum, Iac. 1 : «   omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est etc.   Habentem claritatem Dei , id est divinam opinionem, quam modo habet obscuram,   quoniam nunc videmus per speculum in enigmate. Vel   habentem claritatem Dei , id est divinam claritatem, quia Deus illuminabit eam.   Et lumen eius , id est Christus, qui est lumen in testamento. Infra,   civitas illa non eget sole, neque luna, ut luceat in ea, quia claritas Dei illuminabit eam et lucerna eius est agnus. Lumen, di co,   simile lapidi pretioso , id est Christo, qui fuit in proposito firmus et lucens virtutibus: de quo dicitur Is. 28 : «   ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem angularem, probatum, pretiosum, electum, in fundamento fundatum. Tamquam lapidi iaspidis: in quo significatur firmitas et veritas fidei quam habet Ecclesia in via, cui succedit firma cognitio spei, quam habebit in patria: et utraque in iaspide designatur. Iaspis enim acuit oculos corporales: sic fides vie et cognitio patrie acuit et comportat oculos spirituales. Sed quia opera nostra non sunt pura omnino; ideo necessaria est confessio qua purgatur mens, que significatur per crystallum que est transparens et lucens, nil celans: sic pura confessio, ut dicit Glossa.
marg.| Et ideo sequitur, sicut crystallum, su pple lumen eius, id est ipsa civitas lucens. In via quidem habet fidem et confessionem puram. Unde Rm. 5 : «   corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem etc. In patria est cognitio plena et confessio laudis. Unde Augustinus de civitate Dei,   videbimus et amabimus, Is . 51 : «   qui redempti sunt a domino invitentur et venient cum letitia in Sion laudantes. Ho c dictum est supra quarto,   qui sedebat similis erat aspectui lapidis iaspidis et sardinis et in circuitu sedis mare vitreum simile crystallo. Pe r mare Baptismus: per crystallum confessio designatur, que sunt duo lavatoria Ecclesie.
marg.| Sequitur. Et habebat murum. Hi c describitur civitas et clausura. Et dicuntur hic tria. Primo qualis et quantus sit murus. Secundo ponitur muri ornatus qui est, in ordinatione portarum. Tertio ponitur dispositio portarum. Per murum Christus significatur, ut diximus: per portas apostoli et prelati, per quos intratur in celestem Ierusalem: per dispositionem ternarum portarum in quatuor partibus civitatis ostenditur, quod intratur celestem Ierusalem per fidem de quatuor partibus mundi. Dicit ergo:   et habebat civi tas ista quam vidit Ioannes   murum magnum, se cundum humanitatem per vite eminentiam.
marg.| Et altum secundum divinitatem qua excedit omnem scientiam. Unde Ps. « mirabilis facta est scientia tua ex me ».
marg.| Habens portas duodecim. Glossa, id est patriarche per quorum exemplum alii ad fidem introducuntur. Quorum fidem predicaverunt apostoli et tenemus nos moderni.
marg.| Unde sequitur et in portis Angelos duodecim , id est apostolos, vel prophetas; qui dicuntur anguli, quia sicut angulus connectit duos parietes, sic prophete, sic apostoli, doctrina et predicatione converterunt in fide una, vel quia duo predicaverunt relata ad unum, scilicet fidem et mores vite Christi: vel duo precepta caritatis servaverunt et predicaverunt: propter quod etiam misit dominus discipulos suos ad predicandum, Lc. 12. Secundum aliam Glossam porte sunt apostoli, quorum doctrina intratur ad fidem et regnum. Anguli sunt subditi quos ipsi instruxerunt et quasi angulos in Ecclesia constituerunt.   Et nomina scripta, su pple erant in portis.   Que sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel , id est memoria et auctoritas et exemplum sanctorum patrum veteris testamenti qui ortum habuerunt ex duodecim patriarchis, erunt in vita et doctrina apostolorum. Quod antiqui videntes dixerunt esse futurum. Apostoli sanctum predicaverunt et vitam eorum vivendo tenuerunt. Hbr. 10 : «   umbram enim habens lex futurorum non ipsam imaginem rerum. Id eo se Christus in veritatem exhibuit et apostoli exhibitam predicaverunt. Io. 1 : «   lex per Moysen data est, gratia et veritas etc. Ideo dicit Dominus apostolis, Io. 10 : « alii laboraverunt et vos in labores eorum introistis ».  Do minus dedit eis cisternas quas non foderunt, vineam et oliveta que non plantaverunt, sicut dicitur Dt. 6.
marg.| Sequitur de dispositione portarum. Ab oriente porte tres et ab Austro porte tres, ab Aquilone porte tres et ab occasu porte tres , id est per fidem Trinitatis, quam antiqui patres tenuerunt et predicaverunt apostoli, ex quatuor partibus mundi intratur in requiem Dei. Unde Ps.   dicant nunc qui redempti sunt a domino, quos redemit de manu inimici et de regionibus congregavit eos. A solis ortu et occasu, ab Aquilone et mari. Secundum Glossam, per orientem significantur Iudei, a quibus sol iustitie ortus est. Unde Io. 4 : «   salus ex Iudeis est. In his porte tres, quia his primo fides Trinitatis et a prophetis et apostolis predicata est. Et primi de Iudeis introierunt ad fidem. Per Aquilonem significantur gentiles frigidi per infidelitatem, qui post Iudeos ad fidem intraverunt et per fidem in Ecclesiam. Per Austrum significatur totum tempus ab ortu Christi usque ad adventum Antichristi in quo caluit caritas. In his porte tres, quia multi hoc tempore Ecclesiam intraverunt. Per occasum significatur tempus ab Antichristo usque ad finem mundi, quando per Enoch Eliam et socios eorum predicabitur fides Trinitatis et multi etiam tunc intrabunt. Item per orientem significatur prima etas hominis, infantia sive pueritia. Ab hac sunt tres porte, quia infantibus et pueris patet introitus in Ecclesiam per fidem Trinitatis. Item per Aquilonem ventum frigidum significatur senectus que frigida est, quia naturalis calor tunc frigescit: et ab hac porte tres, quia etiam senibus patet introitus in Ecclesiam per fidem Trinitatis. Item per Austrum significatur iuventus sive adolescentia, quando fervet calor naturalis amplius. Et ab hac porte tres, quia adolescentibus sive iuvenibus patet introitus in Ecclesiam per fidem Trinitatis. Item per occasum significatur senium sive decrepita etas que iuxta occasum est et ab hoc etiam tres porte, quia senibus et decrepitis patet introitus in Ecclesiam per fidem Trinitatis. Quid ergo volunt sibi duodecim porte civitatis, sic disposite, nisi quod ostendunt, quod in omni etate et in omni tempore patet introitus in Ecclesiam Dei? Ideo clamat dominus quater incessanter,   revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te. Se d in morte clauduntur iste ianue. Ideo clamat apostolus Hbr. 14 : «   festinemus ingredi in illam requiem. Ct. 2 : «   surge, propera amica mea etc. Vel   tres porte sunt tres virtutes theologice, scilicet fides, spes, caritas: vel tres partes penitentie, scilicet contritio, confessio et satisfactio, per quas ex quatuor partibus mundi intratur in Ecclesiam. Item oriens potest esse nativitas hominis, ubi porte tres sunt nativitatis sive nascentium conditiones, scilicet paupertas, seu nuditas feditas et imbecillitas. Occasus est mors hominis, ubi tres sunt porte, scilicet tres morientium conditiones: scilicet incertitudo mortis, quia nescitur quando vel quomodo, vel in quo statu mors venit. Iuxta illud Eccles. 9 : «   nescit homo finem. Am aritudo doloris. Iuxta illud Sir. 41 : «   o mors quam amara est memoria tua. Homini pacem habenti in substantiis suis, mu lto amarior est eius presentia. Item formido insidiatoris, quia in morte maxime insidiatur Diabolus. Unde Gn. 3 : «   ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius. In ter hos terminos est tota vita hominis: que aut est in prosperitate et sic est Auster, cuius porte tres, tres eius sunt qualitates, scilicet vanitas, brevitas, instabilitas. Quia omnis prosperitas vana est. Unde Eccles. 1 : «   vanitas vanitatum et omnia vanitas. Item brevis est. Unde Eccles. 10 : «   omnis potentatus brevis vita. Is . 40 : «   omnis caro fenum et omnis gloria eius quasi flos feni. Item instabilis est. Unde Ez. dicit:   a mane usque ad vesperam finies me. Au t est in adversitate, cuius porte tres. Ipsa scilicet tribulatio que purgat hominem. Unde Sir. 27 : «   vasa figuli probat fornax. Item in via fidei accelerat. Unde Ps.   multiplicate sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Item oculos illuminat ad sui et Dei cognitionem. Unde Is. 28 : « secundum aliam editionem,   per omne flagellum erudi Ierusalem, sola vexatio dabit tantummodo intellectum auditui. Gregorius,   pena quippe interrogat, si quis Deum veraciter amat. Gregorius,   qui dubitat an dii sint adorandi, indiget pena: quasi dicat: ; si pena esset, de hoc non dubitaret. Per has portas intratur in civitatem; quia qui hec perfecte consideraret, ad celestem patriam sine dubio festinaret. Unde Ezechielis 37b : «A quatuor ventis veni super interfectos istos et reviviscant ». Item duodecim porte civitatis sunt duodecim partes predicationis. Sicut enim per portas intratur in civitatem, sic per predicationem intratur in Ecclesiam celestem. Per orientem significatur predicatio monitoria cuius porte tres sunt species admonitionis. Ad pugnandum quo ad incipientes. Ad progrediendum quo ad proficientes. Ad perseverandum quo ad perfectos. Vel prima admonitio fit ad coniugatos. Secunda ad continentes. Tertia ad prelatos, ut omnes pugnent, proficiant perseverent:   hi sunt Iob, Daniel et Ne. Ez. 14. Per Aquilonem significatur predicatio monitoria, cuius porte sunt tres comminationis species: scilicet comminatio incerte mortis, comminatio districti iudicii, comminatio eterni supplicii.
b Ez. 37, 9.
marg.| Item per Austrum significatur predicatio consolatoria; cuius porte sunt tres, scilicet tres promissiones quas faciunt predicatores. Prima est promissio venie promerende. Secunda promissio gratie recuperande. Tertia promissio glorie adipiscende. Mt. 4 : « agite penitentiam: appropinquabit enim regnum celorum. Item per occasum significatur predicatio redargutoria, cuius porte sunt tres redargutionis partes. Prima est de peccato cordis. Secunda de peccato oris. Tertia de peccato operis. Vel prima dicitur de concupiscentia carnis. Secunda de concupiscentia oculorum. Tertia de superbia vite. Vel prima de peccato in patrem, quod fit per fragilitatem. Secunda de peccato in filium, quod fit per ignorantiam. Tertia de peccato in spiritum sanctum quod fit per certam malitiam. Vel prima de peccato in Deum. Secunda de peccato in proximum. Tertia de peccato in seipsum. Propter hoc dicitur Apc. 8 : «Ve, ve, ve habitantibus terram ». Item per portas civitatis, significantur aliquando prelati, per quorum vitam et doctrinam intrare deberent populi in Ecclesiam. Sed he ita defixe sunt in terram, quod non possunt aperiri, ad intromittendum populum. Unde Lam. 2 : «   defixe sunt in terra porte eorum , id est Ierusalem; et ideo clamat propheta,   attollite portas principes vestras et elevamini porte eternales et introibit rex glorie, cu m populo suo. Sicut dicitur Is. 60 : «Occupabit sol muros tuos et portas tuas laudem ». Per orientem significatur claritas sive splendor cognitionis eius, cuius porte sunt tres cognitionis species quas debent habere prelati: scilicet cognitionem mundi et eorum que in mundo sunt ad contemnendum. Item cogitationem celi et eorum que in eo sunt ad considerandum. Cognitionem Inferni et eorum que in eo sunt ad declinandum et fugiendum. Hoc triplex lumen, sive triplex cognitio, est   donum optimum descendens a patre luminum, ut dicitur Iac. 1. Donum perfectum est donum cognitionis, scilicet contemptus mundi, desiderium celi, declinatio Inferni; et sic intratur in civitatem, per has portas. Item per Aquilonem significatur fortitudo, sine timore qui generaliter frigidus est. Cuius porte sunt tres formidinis partes que nascuntur ex triplici cognitione predicta. Prima est timor de conversatione mundi. Secunda de amissione celi. Tertia de inventione Inferni. Item per Austrum significatur fervor dilectionis, cuius porte tres sunt dilectionis species, quas deberent habere prelati. Prima est amor Dei. Secunda amor sui. Tertia amor proximi. Vel triplex amor porte Australis est triplicis boni amor: id est boni expedientis, honesti, delectabilis. Hic est triplex ustio solis. De qua dicitur Sir. 43 : «   tripliciter sol exurens montes, igneos radios exsufflans. Item per occasum significatur luctus, cuius porte tres sunt, scilicet tres luctus species. Prima est de mundi ignorantia, quam significavit luctus domini super civitatem Ierusalem, Lc. 23 : «   videns Iesus civitatem flevit super illam dicens, si cognovisses et tu utique fleres. Se cunda est de mundi miseria, quam significavit luctus super suscitationem Lazari, Io. 15, quem revocavit ad miseriam mundi. Tertia est de mundi duritia, quam significavit luctus domini in cruce, ubi flevit duritiam Iudaici populi qui tot signis visis non potuit emolliri. Si prelati haberent triplicem cognitionem et triplicem timorem et triplicem amorem et triplicem luctum, tunc pateret introitus Paradisi et multi intrarent post illos. Sed heu. Hodie, quia pauci habent eam; ideo nec ipsi prelati intrant, nec subditi, nisi pauci. Unde Lc. 11 : «V  e vobis legisperitis qui tulistis clavem scientie et ipsi non introisti et illos qui introibant prohibuistis. Fo rte quia timent hanc maledictionem, vel comminationem que fit legisperitis; ideo nolunt scire legem. Sed re vera, nec sic evadunt, quia facti legisperiti prelati esse debent. Unde Gregorius 2 : «  interroga sacerdotes legem » . Ibi Hieronymus:   Si sacerdos est, de lege respondet: si respondere nescit, sacerdos non est. Ma l. 2 : «   labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem ex ore eius requirunt. Os. 4 : «   quia repulisti scientiam, ego repellam te etc.
Numérotation du verset  21,14 
marg.| Sequitur. Et murus civitatis , id est Christus vel fides Christi qua intratur in Ecclesiam. Unde Is. 54 : «   ecce ego sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in saphiris et ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides sculptos. Ib i dicit Glossa, quod per iaspidem significatur fides qua munitur Ecclesia.   Habens fundamenta duodecim , id est patriarchas duodecim, id est per quos fundata est, quia illi primi hanc fidem tenuerunt; et in illis innituntur, quicumque ad fidem accedunt.   Et in ipsis fundamentis duodecim nomina duodecim apostolorum, su pple scripta erant. Hoc est supra fidem et doctrinam apostolorum. Quia quod illi crediderunt et docuerunt futurum, isti crediderunt et predicaverunt iam factum.   Et agni, no men similiter scriptum erat in eis, quia patriarche plenam fidem de illo habuerunt. Unde Io. 8 : «   Abraham exultavit, ut videret diem meum et vidit et gavisus est. Et qui loquebatur scilicet Angelus in persona Christi mecum. Glossa, id est   ad placitum meum, qu ia Ioanni placebat, quod audiebat.   Habebat mensuram arundineam. Glossa, id est   divinam Scripturam Dei sapientia compositam qua tangit et illustrat corda fidelium. Ut metiretur civitatem et portas eius , id est secundum capacitatem suam daret unicuique tam minori quam maiori, intelligentiam Scripturarum in presenti et in futuro cognitionem divinam que facit beatum. Unde per civitatem intelliguntur hic minores. Per portas maiores.   Et murum, Glossa, id est   defensores Ecclesie quorum primus et precipuus est Christus. Demum predicatores et doctores qui per doctrinam et predicationem suam defendunt Ecclesiam. Se d heu. Pro magna parte murus iste dissipatus est, ita ut possint hostes libere in civitatem intrare per rupturas murorum. Lam. 2 : «   factus est dominus quasi inimicus, precipitavit Israel, precipitavit omnia menia eius. Item in eodem:   cogitavit dominus dissipare murum filie Sion: tetendit funiculum suum et non avertit manum suam a perditione, luxitque antemurale et murus pariter dissipatus est. Ez. 13 : «   non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in prelio in die domini. Hunc igitur murum mensurat Christus dominus noster, quia unicuique secundum capacitatem dat intelligentiam in presenti et secundum mensuram gratie mensurabit gloriam in futuro. Nec est omnium una mensura; sed secundum capacitatem vasis, alii minor, alii maior datur intelligentia et gratia. Rm. 12 : «   unicuique secundum quod Deus dividit mensuram fidei etc. Simile Ez. 40 : «   ecce vir cuius erat species quasi species eris et funiculus ligneus in manu eius et calamus mensure in manu eius. No n dicit calamus aureus sicut hic dicitur arundo aurea, quia ibi loquitur propheta de lege veteri, hic de nova. Item ibi agitur de militanti Ecclesia, hic de triumphanti, ut omnes sint aurei et solidi et pretiosi.   Et civitas. Hi c describitur civitas a qualitate figure.
Numérotation du verset  21,16 
marg.| Unde dicit: et civitas in quadro posita est. Glossa:   quatuor latera sunt fides, spes, caritas et operatio: que sunt equalia, quia quantum quis credit, tantum sperat; quantum sperat, tantum diligit; quantum diligit, tantum operatur. In quadro, ig itur,   posita est civitas, ro busta est fide, longanimis spe, ampla caritate, efficax opere. Vel quatuor latera sunt quatuor virtutes principales,   quibus nil est utilius in hac vita hominibus, ut dicitur Sap. 8. Quarum una non debet aliam excedere, in uno homine. Prudentia in appetendo bono et vitando malo: quam sequitur temperantia, ut a voluptatibus se retrahat homo: post hec fortitudo, ut quod intelligit operetur: dehinc iustitia, ut sic suos actus temperet, ne nimis iustus vel sapiens videatur. Unde Eccle. 7 : «   noli esse nimis iustus, nec plus sapias quam oportet, ne obstupescas. Hec quadratura virtutum cardinalium remanebit in patria, secundum aliquos usus, ut dicit Augustinus, non secundum omnes. Prudentie enim usus duplex est: unus est precavere insidias: hic usus non erit in patria, sed cessabit, quia nulle erunt insidie ibi. Item alius usus est nullum preponere vel equare Deo: hic usus erit in patria. Similiter duplex est usus temperantie. Unus est delectationes noxias cohibere, hic cessabit. Alius est nullo motu noxio delectari; hic remanebit. Item iustitie duplex est usus. Unus est subvenire miseris, hic cessabit. Alius est Deo firmiter adherere et regenti subditus esse et hic remanebit. Unde patet, quod primus actus iustitie est subditum esse Deo universaliter: ex quo sequitur quod reddet unicuique quod suum est.
marg.| Deinde exponit quadraturam et eius qualitatem secundum priorem expositionem, dicens et longitudo eius. Glossa: id est   caritas cont ra. 1 Cor. 13 : «   manent fides, spes, caritas, tria hec, maior autem horum est caritas. So lutio. Equales sunt omnes virtutes, quoad vim merendi, quia omnium est una vis et una ratio merendi, scilicet gratia Dei. Caritas autem dicitur maior quo ad dignitatem, quia ipsa est forma virtutum et prima participat rationem merendi et ab ipsa habent alie, quod sunt meritorie. Sicut dicitur 1 Cor. 13 : «   si linguis hominum loquar etc.   Et mensus est. Hi c describitur civitas a debita quantitate, tam secundum longitudinem eius quam secundum altitudinem. Dicit ergo:   mensus est Angelus , id est Christus,   civitatem id est Ecclesiam, quo ad minores, quorum collectio hic dicitur civitas.   De arundine , id est de sacra Scriptura, in qua promittitur unicuique beatitudo eterna, secundum quantitatem meritorum. Similiter et pena eterna secundum exigentiam meritorum. Unde Ps. : «   reddet unicuique iuxta opera sua. Mt. 7 : «   eadem mensura qua mensi fueritis remetietur vobis. Per stadia duodecim. St adium est spatium et cursus hominum vel equorum; et significat exercitium virtutum cardinalium, secundum triplicem statum hominum; id est credentium, operantium, perseverantium; quod notatur   per duodecim millia. Du odenarius componitur ex ternario et quaternario: per ternarium significatur status credentium, per quaternarium status operantium; per mille status perseverantium. Quid est ergo,   mensus est civitatem per stadia duodecim millia, ni si quod in Scriptura cuiuslibet credentium, operantium, perseverantium, terminavit gloriam secundum meritorum mensuram? Et debet intelligi coniunctim; quia credentibus solum non debetur merces, quia   fides sing ulorum   sine operibus mortua est et otiosa id est carens mercede. Iac. 2. Item operantibus tantum non debetur merces, quia   sine fide impossibile est placere Deo, et iam ita sine fide non est meritum. Hbr. 11, item credentibus et operantibus tantum non debetur merces, nisi perseverent. 1 Cor. 9 : «   omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. Un us, id est perseverans. Unde ergo per duodecim stadia mensuratur civitas, quia exercentibus se in fide et operibus cum perseverantia debetur merces, secundum mensuram meriti. 1 Cor. 2 : «   unusquisque propriam mercedem recipiet, secundum suum laborem. De inde ostendit dimensionem meriti, quo ad virtutes theologicas quas dicit esse equales. Unde subiungit et   longitudo. Glossa: id est   caritas, que extenditur a dextra usque ad sinistram, id est   ab amicis usque ad inimicos. Et altitudo. Glossa: id est   civitatis. Equalia sunt in v irtute merendi, vel in perseverantia. Quia nulla virtus sine perseverantia meretur gloriam. Unde perseverantia est una mensura omnium: et sic in quantum ordinantur ad mercedem equales sunt omnes virtutes.   Et mensus est muros eius , id est doctores et predicatores, qui sunt Ecclesie defensores, undique circumdantes eam et custodientes. Unde Ct. 3 : «   invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem. Et ostendit mensuram, sive quantitatem murorum, dicens,   centum quadragintaquatuor cubitorum. Hec (inq uit)   erat quantitas murorum. Cu bitos, in quo est manus, significat operationem, ut dicit Glossa, que respicit triplicem statum hominum: id est incipientium, qui significatur per quadraginta, proficientium, qui significatur per quatuor virtutes cardinales in quarum exercitio est profectus; et status perfectorum, qui significatur per centum qui numerus transit de leva in dexteram, ut dicit Beda. Predicatoribus autem secundum statum triplicem convenit operatio bona, non tantum lingua (unde Ps.   exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum ) se d secundum operationem qua mensuratur ei merces. Unde sensus est.   Et mensus est muros civitatis quadragintaquatuor cubitorum , id est predicatoribus promisit eternam beatitudinem, secundum mensuram operum eorum. In omni statu hoc dicit, quia unicuique maiorum sive minorum mensuratur a Christo premium, secundum mensuram operum.   Mensura hominis, que est Angeli: quasi dicat: ille, qui sic mensurabat in specie hominis mihi apparebat, erat Angelus, in quo ostendebatur Dei filius verus Deus et verus homo esse. Tamen per hoc quod dicitur,   mensura hominis, que est Angeli, in telligunt quidam, scilicet ut una sit mensura cubitorum hominis et Angeli esse perhibetur secundum rationem et ordinem celestium spirituum sive rerum spiritualium ordinativa sunt humana mysteria in Ecclesia militante. Unde Ex. 25, dictum est Moysi: vide, ut omnia facias secundum exemplar, quod ostensum est tibi in monte.
marg.| Item nota quod si coniungatur numerus stadiorum, hic positus et numerus cubitorum muri, fit numerus omnium signatorum, scilicet centum quadragintaquatuor millia, qui numerus surgit ex duodenario ducto in se; nam duodecim duodecies, sunt centum quadragintaquatuor millia. Omnium igitur electorum ponit hic mensuram Angelus.
marg.| Sequitur. Et erat structura. Hi c ostendit Ioannes qualis sit murorum materia et fundamentorum et portarum civitatis: hic siquidem tria numeraverat describendo civitatem. Dicit ergo et   erat structura muri eius ex lapide iaspide, pe r quem designatur fides, propter eius virorem, qui confortat visum corporalem: sic et fides visum spiritualem: quasi dicat: . Ex fortibus et fide currentibus fiunt Ecclesie defensores. Unde Ct. 3 : «   en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel. Lo quitur autem Ioannes de defensione Ecclesie que fit per predicationem fidei, vel disputationem. Unde Ct. 8 : «   si murus est, edificemus super eum propugnacula: id est si aliquis talis est, ut possit defendere Ecclesiam per predicationem vel disputationem, abiiciendo malitiam impiorum, prius oportet ut instruatur et armetur fide. Bene ergo dicit et   erat structura muri , id est murus constructus ex lapide iaspidis, id est ex viris fortissimis perfectam fidem servantibus.   Ipsa vero civitas , id est murorum congregatio, inter murorum protectionem posita. Auro mundo, id est ex auro mundo constructa est.   Simile vitro mundo, quod est perlucidum, ita quod sub eo est, exterius videatur. Unde innocentiam significat baptismalem. Aurum vero significat caritatem: et hec duo frequentius inveniuntur in minoribus. Un de Ps.   audivimus eum in Ephrata , id est in maioribus. Sed   invenimus eum in campis silve , id est in minoribus. Prv. 3 : «   cum simplicibus sermocinatio eius. Item per aurum significantur tres dotes anime. In fulgore significatur visio. In valore dilectio. In pondere apprehensio. Per vitrum vero significatur gloria corporum. Fenum enim primo resolvitur in pulverem, postea fit vitrum lucidissimum: sic corpus humanum moriendo cadit in pulverem (unde Gn. 3 : «   pulvis es et in pulverem reverteris ) se d resurgendo mutabitur in vitri perspicuitatem. Unde 1 Cor. 15 : «   seminatur corpus in ignobilitate, surget in gloria. Un de Is. 40 : «   omnis caro fenum. Iob. 18 : «   non adequabitur ei aurum vel   vitrum.
Numérotation du verset  21,19 
marg.| Se quitur.   Fundamenta muri civitatis , id est prophete et apostoli, quorum fide et doctrina tota civitas Ecclesie fundata est. De quibus dicitur in Ps.   Fundamenta eius in montibus sanctis, omni lapide pretioso ornata, er ant, supple, omni genere virtutum et bonorum operum. Nec tantum prophete et apostoli fundamenta dicuntur, sed etiam alii maiores, qui vitam et fidem ipsorum habuerunt: qui non ratione personarum, sed opere virtutum, fundamenta dicuntur, quia per hec Ecclesiam fundaverunt. Propter quod Ioannes hic ostendit quibus virtutibus ipsi in Ecclesia luxerunt, reponens eos sub denario numero sic, ut ostendatur, eos splenduisse omnibus virtutibus. Hic enim numerus universitatem significat, quia ex partibus septenarii conficitur, id est ternario et quaternario. Et quia fides inter virtutes prima est, iuxta illud Prudentii,   prima petit campum dubia sub sorte duelli, pugnatura fides: et quia sine fide nil placet Deo, ut dicitur Hbr. 11: ideo in primo fundamento ponitur fides. Nec moveat te, quod iaspis fundamenta dicuntur, quia ideo fundamenta dicuntur, quia sancti per virtutes fundamenta sunt. Unde cum dicitur iaspidis est fundamentum, sensus est, id est fundamenti ornamentum.
marg.| Dicit ergo, fundamentum primum , id est primum ornamentum fundamenti   iaspis id est fides semper virens et visum confortans. Sed numquid fides erit in patria aut in triumphanti Ecclesia, de qua hic agitur? Non: sed venientibus ad Ecclesiam prima occurrit, per quam in predictam civitatem intratur: quam qui non habuerint, in eam intrare non poterunt.
marg.| Secundum fundamentum , id est secundum fundamenti ornamentum est   saphirus, cu ius color sereno celo similis est, qui percussus radiis solis, ardentem emittit fulgorem et per hoc significat spem, qua rapimur ad celestia et per hoc in amorem celestium inflammamur contempto seculi amore, ut possimus dicere cum apostolo,   nostra conversatio in celis est, Ph il. 3. Is. 54 : «   fundabo te saphiris.
marg.| Tertium fund amenti ornamentum est   Calcedonius, qui lapis pallenti lucerne similis est: et fulget magis sub dio, quam in domo calefactus a sole. Vel digitorum attactu paleas ad se trahit, sculpentium argumentis resistit; et significat caritatem, que intus est in corde celata, pallet quasi lux in lucerna: sed tamen ad aliorum utilitatem exire cogitur, tunc qualis intus erat exterius ostenditur et tacta a sole Christo omnipotentie, sive digito, peccatores ad se trahit; et omnino secari nequit, quia nulla adversitate deficit, sed magis proficit. Unde Ct. 8 : «   fortis est ut mors dilectio et dura sicut Infernus emulatio: lapides eius ut lapides ignis atque flammarum. Aque multe non potuerunt extinguere caritatem. Sc ulpi ergo non potest, quia adversitate non frangitur, nec etiam adulatoria laude emollitur. Unde Ps.   oleum peccatoris non impinguet caput meum. 1 Cor. 13 : «   caritas patiens est, benigna est, omnia suffert, omnia sustinet, non agit etc.   non irridetur. Quartum smaragdus, qu i omnes herbas et arborum frondes, viriditate superat et gerentes eum reddit intuentibus gratiosos, erem vicinum virescere facit, imaginem sicut speculi reddit; et significat virginitatem, quia virorem carnis integre servat et omnes alias virtutes quodammodo superat, quia virginitatem servare magis est angelicum quam humanum. Gratiosa est enim Angelis, Deo et hominibus; et in se portat imaginem Christi, quia sequitur agnum quocumque ierit. Et bene hic lapis quartus dicitur, quia virginitas in quatuor Evangeliis commendatur.
Numérotation du verset  21,20 
marg.| Quintum sardonyx, ex duorum nominum societate vocatus, ut dicit Isidorus. Habet enim candorem, ut nix et ruborem, ut sardus et est color, ut dicit Glossa, niger in imo, candidus in medio, rubeus in summo; et in signando nihil cere avellit. Unde significat sanctorum patientiam, per quam in mundo sunt viles et despecti. Unde Iob. 12 : «   deridetur iusti simplicitas, lampas contempta apud cogitationes divitum etc. Sed in medio, id est intus in corde, sive in conscientia, sunt candidi per innocentiam, superius rubei per ardorem martyrii, propter Christum: et hec nihil de cera avellit, quia suis persecutoribus plene ex corde remittit, nullum rancorem retinens. Iuxta Sir. 29 : «   relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Qu e virtus quinta dicitur, quia in infirmitate corporis descendit, quod regitur quinque sensibus.
marg.| Sextum sardius, si c dictus quia primo a Sardis est repertus, sanguinei coloris tantum. Unde significat perfectam constantiam martyrii, id est martyrum, qui pro Christo sanguinem suum fuderunt: et ideo sextus ponitur, quia Christus sexta etate, id est sexta die sanguine suo martyrium consecravit.
marg.| Septimum chrysolithus auro similis in colore. Unde dicitur a chrysis, quod est aurum; et scintillas ardentes videtur emittere, ut dicit Glossa: et significat sapientiam, que omnia dona superat, sicut aurum omnia metalla. Que predicando scintillas ardentes emittit, id est exhortationes et instructiones corda audientium inflammantes. Unde Ez. 1 sanctis animalibus « scintille quasi aspectus eris candentis »  . Sap. 3 : « fulgebunt iusti sicut sol et tamquam scintille in arundineto discurrent ». Hec septimo loco ponitur, quia inter dona septem spiritus sancti locum tenet septimum, ascendendo.
marg.| Octavum beryllus. Hi c lapis in se primo gloria forme politus lucet, quasi aqua a sole percussa. Qui etiam tante caliditatis dicitur esse, ut calefaciat manum tenentis: et significat virtutem misericordie, que sex operibus se exercet, corda frigida hominum infirmorum calefaciens in amorem Dei et proximi. Iuxta illud Prv. 26 : «   si esurierit inimicus tuus, ciba illum: et si sitit, potum da illi. Hoc faciens etc. Mt. 5 : «   sic luceat lux vestra etc. Et hec virtus octavo ponitur loco, quia non hic, sed in octavam etatem mercedem exspectat. Unde Ps.   labores manuum tuarum, quia manducabis, in futuro scilicet   beatus es et bene tibi erit. Er go illis erit male, qui labores suos hic manducant, scilicet hypocrite. De quibus dicitur Mt. 5 : «   receperunt mercedem suam, nonus topazius. Hi c lapis quamvis sit omnium colorum, maxime tamen duos habet colores, aureum et ethereum, ut dicit Glossa super Ez. 34 et cum splendore solis tangitur, omnium gemmarum claritates excedit. In aspectum suum provocat similiter aspicientes; qui si poliatur obscuratur, si nature sue relinquatur, clarior est et gemmarum amplissima et regibus cara; et significat contemplationem, que ex caritate, qua fervet, aurea, ex cognitione qua lucet etherea est, ubi Deus limpidius videtur, ad cuius amorem homines experti singularius trahuntur: et si tales sunt quod honoribus seculi ponantur, obscurantur, quia turbantur circa plurima, ut Martha. Et quia hic lapis omni colore resplendet, hoc est, quia contemplatio omnium virtutum splendore refulget et est gemmarum latissima, quia contemplatio maxime cor dilatat. Qui vero reges sunt, nil carius contemplatione habent. Et bene nono ponitur loco, quia homines contemplativos novem ordinibus Angelorum contemplatio associat.
marg.| Decimum chrysopassus. Hi c lapis, secundum Isidorum, Indicus est et coloris purpurei guttulis distinctus aureis. Unde nomen accepit crysopassus, quasi passum habens aurum: et significat desiderium celestis patrie, quod quanto plus tribulationibus concutitur, tanto amplius accenditur, ut dicit Gregorius: quod flatus carboni, hoc facit tribulatio caritati. Et bene decimo loco ponitur, quia sancti per desiderium ad decimum ordinem Angelorum per observationem Decalogi venire festinant. Decimus ordo dicitur, quia ex hominibus restaurabitur, unde et homo dicitur Lc. 15, drachma quam mulier sapiens querens invenit.
marg.| Undecimum hyacynthus. Hi c lapis, cum er mutatur in sereno, perspicuus est, in nubilo obscurus. Unde significat sanctorum discretionem, per quam secundum Deum hominibus se conformant, ut omnes lucrifaciant. Sicut dicit apostolus, 1Cor. 9 : «   omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifaciam. Rm . 12 : «   gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Pe r hanc etiam virtutem sciunt sancti doctores, quid, quibus et quando et qualiter sit predicandum. Hec undecimo loco ponitur, quia per hanc maxime omnis transgressio vitatur.
marg.| Duodecimum amethystus. De quo dicit Isidorus,   inter gemmas purpureas principatus amethystus inclitus tenet, purpureus quidem est, permisto colore viridi et roseo, quasdam flammulas de se effundens et est culturis facilis. Un de per eum significatur humilitas sanctorum, cuius comes est obedientia, ut dicit Ambrosius. Humilitas brevis est ut viola, pulchra ut rosa, facilis ad omnia, quecumque antedicta sunt, quasi flamme intendentes amare videntes. Omnibus enim placet humilitas, etiam inimicis: sic e contrario superbia omnibus est odiosa, ut Eccles. 10, hec bene ultimo loco ponitur, quasi custos omnium, quia ultimam se reputat semper et ultimum locum tenens. Unde Gregorius:   qui ceteras virtutes sine humilitate congregat, quasi pulverem in ventum portat. Un de Paulus, qui modicus est humilis interpretatur, duodecimum locum meruit possidere.
Numérotation du verset  21,21 
marg.| Et duodecim porte. Os tensa materia fundamentorum muri civitatis, ostendit qualis est materia portarum, dicens et scribens portas ex singulis margaritis constare. Est autem margarita lapis parvus, sed pretiosus, candidus, solidus, in conchis marinis natus, qui de celi rore est conceptus, ut dicit Isidorus; et qui de rore matutino concipitur, candidior et melior est quam qui de rore vespertino. Aliquando tamen margarita generale nomen est lapidis pretiosi: sed quocumque modo margarita accipiatur, certum est, quod duodecim margarite, sunt duodecim virtutes predicte, per duodecim lapides designate. Si ergo duodecim sunt apostoli et cum singuli apostoli, omnes virtutes habuerunt, cum singuli singulas singulariter possederunt, quo ad usum aliquibus singulariter commendatur. Sicut Abraham commendatur a fide, Loth ab hospitalitate, Ne a mansuetudine, David ab humilitate: et cum singuli omnes virtutes habuerunt, sed in unius usu singulariter eminebant, ita hic. Unde signanter dicit et duodecim porte, id est duodecim apostoli, duodecim margarite. Quelibet enim porta habet duodecim margaritas, id est duodecim virtutes predictas, per duodecim lapides designatas: sed quia unus in una, alius in alia, pollere videtur, id est singulariter possidere, ideo dicit et singule porte erant ex singulis margaritis, id est singuli sancti singulis pollent virtutibus. Unde 1Cor. 12 : « divisiones gratiarum sunt etc. Et in portis, id est in apostolis et prelatis, qui successerunt eis, debet esse candor margarite et puritas et soliditas, id est castitas et patientia et humilitas. De primo dicitur Lam. 4 : « candidiores. De secundo Ps. bene patientes erunt, ut annuntient. Prv. 19 : « doctrina viri per patientiam noscitur. Lc. 12 : « in patientia vestra possidebitis animas vestras ». De tertio dicitur Mt. 11, discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Item Mt. 3: sic decet nos implere omnem  iustitiam. Glossa, id est   supremum gradum humilitatis et platee civitatis. Hi c describitur et commendatur civitas a munditia platearum, que est ornatus interior et inferior. Unde he platee sunt coniugati, qui quasi maiores latea vie sunt, que alii et que continentes, aut prelati, in quibus maxime munditia requiritur et inventa maxime commendatur. Unde dicit et   platee civitatis , id est coniugati,   aurum mundum , id est mundi appellantur per virtutem sapientie, qui bene sciunt regere se in mundo, utentes tamquam non utantur: ut dicitur 1Cor.   Tamquam vitrum perlucidum , id est nullas sordes intus celantes, sed per veram confessionem quicquid intus est in mundum manifestant. Vel eos dicit   vitrum, qu ia in ipsis tamquam in speculo possunt suas maculas subditi considerare.
marg.| Sequitur et templum. Hi c commendat civitatem a bonitate regis, quam in duobus ostendit. Quia civitatem suam implevit omnibus bonis et mundavit ab omnibus malis. Repleta est enim civitas omni bono et expers ab omni malo. Quod ostendit Ioannes, cum dicit templum non esse in civitate illa. Templum quidem locus est orationis et oblationis. Oratio autem fit pro duobus: scilicet aut pro bonis adipiscendis, aut pro malis amovendis. Illa autem, que fit pro bonis conservandis, quodam modo fit pro bonis adipiscendis, scilicet pro securitate, quam non habet, vel pro dubietate amovenda. Sed in illa civitate nullum malum adest, quod sit amovendum et nullum bonum adipiscendum, quasi non esset ibi necessaria oratio vel oblatio. Oblatio autem fit pro duobus: scilicet aut pro emundatione, scilicet expiatione offerentium, aut pro sustentatione ministrantium, aut ad placandum Deum. Sed certe nullum istorum erit ibi. Quia nec ministri ibi de aliquo indigebunt, nec aliquid expiandum erit ibi, nec Deus offensus alicui. Unde patet, quod non est necessaria oblatio. Et sic patet per templi amotionem a civitate, quod Ioannes ostendit omnium bonorum plenitudinem et omnium malorum absentiam. Dicit ergo et   templum non vidi in ea, ci vitate. Quia non est ibi necessaria oratio nec oblatio, sed tantum erit ibi gratiarum actio et vox laudis pro bonis adeptis et malis vitatis. Et reddit Ioannes unam rationem, quare non est ibi templum, dicens,   dominus enim Deus omnipotens, ipse est templum illius, qu ia omnimoda quies et sufficientia: tunc enim ipse Deus erit omnia in omnibus, tunc ipse aperiet manum suam et omnia implebuntur bonitate. Tunc habebit rationalis lucis plenitudinem, irascibilis, pacis multitudinem, concupiscibilis dulcedinis magnitudinem. Unde Ps.   quam magna multitudo dulcedinis. In his autem est beatitudo animarum. Sed nec etiam sensus corporum carebunt sua beatitudine, quam habebunt in videndo Christum. Unde addit et   agnus, si militer est templum illius et omnimoda quies et refectio sensuum corporum, sicut Deus omnium animarum. Visus in colore lustrabitur, odoratus in odore, gustus in sapore, licet nil corporale gustemus ibi, sed tamen erit sapor eorum in cognitione, unde quodammodo reficitur gustus: tactus in suavitate, auditus in iubilatione.   Beatus, qui scit iubilationem. De his sancti iugiter laudabunt Deum. Unde:   beati, qui habitant in domo tua domine. Beatitudo autem, ut dicit sapiens,   est presentium status omnium bonorum collectione perfectus. Se d forte obscuritas ibi non est, sed omnimoda claritas.
marg.| Unde sequitur et civitas non eget sole, neque luna , id est luminis corporei beneficio, ad implendum servitium Dei, sicut modo indigent homines. Quia tunc unumquodque corpus electorum erit clarius sole. Unde Mt. 10 : «   fulgebunt iusti sicut sol in regno patris eorum. So lis autem lux augebitur in mundi innovatione. Unde Is. 30 : «   erit lux lune ut lux solis et lux solis septempliciter erit sicut lux septem dierum. Oc uli vero glorificati bene poterunt sustinere tantum splendorem, immo delectabuntur in eo. Eccles. 11 : « dulce lumen et delectabile oculis videre solem.
Numérotation du verset  21,mystice 
marg.| Mystice enim civitas et cives non egent sole et luna, id est maiori vel minori doctrina, ut luceant in eo, docendo, vel predicando, vel disputando. Nam claritas Dei, qu e tunc immediate videbitur,   illuminabit eam, dando intellectui plenissimam omnium cognitionem. Unde 1Cor. 13 : «   nunc cognosco ex parte etc. Ier. 31 : «   non docebit vir ultra proximum suum etc. Io. 6 : «   erunt omnes docibiles Dei. Et non solum claritas Dei illuminabit eam, que tantum lux mentium est; immo et sensus corporis habebunt lumen corporale.
marg.| Unde sequitur: et lucerna eius est agnus , id est Christi humanitas, continens divinitatem, sicut testa nucem. Ps.   in lumine tuo videbimus lumen et in lumine vultus tui ambulabimus.
marg.| Se quitur.   Et ambulabunt gentes. Hi c in presenti, proficiendo de bono in melius,   in lumine eius , id est in fide et spe habendi lumen eius. Vel per lumen cognitionis eius, quod eis de super infunditur iuxta illud Isaie,   omne datum optimum. Ps. ibunt de virtute in virtutem etc. Iterum etiam pro spe illius hominis habendi, maiores erunt solliciti de aliis acquirendis, ut dicit Glossa, unde sequitur et   reges terre , id est rectores Ecclesie,   afferent gloriam suam , id est subditos suos, quos predicando converterunt ad fidem et penitentiam et conversos in bono nutrierunt, pro quibus gloriabuntur. Unde Paulus dicit, 1Th. 2 : «   que est spes nostra, corona, aut gaudium, ante Deum? Nonne vos? etc. Sed quia non sufficit neque prodest proficere aliis nisi et ipsi, qui proficiunt aliis, seipsos custodiant a malis. Unde subiungit.   Et honorem glor ie, id est conscientie puritatem.   In illam civi tatem. Aliter enim non esset gloria regibus, si ibi subditi essent et ipsi in peccatis deprehensi essent: immo magna confusio erit eis ex hoc; et si nil aliud esset, hoc solum sufficeret ad damnationem eorum maximam, quia illa confusio erit sine fine. Mt.  amen dico vobis, quia peccatores et publicani precedent vos in regno Dei: se d si ipsi sequerentur adhuc sufficeret. Sed non erit ita; immo expellentur. Lc. 13 : «   cum videritis Abraham, Isaac et Iacob, vos autem expelli foras. Tr ia igitur dicit hic Ioannes. Primo, quod industrii sint maiores in operando, cum dicit et   ambulabunt. Secundo, quia soliciti sint maiores in docendo et convertendo et custodiendo acquisitos, cum dicit et   reges. Tertio quid utrique recitabunt coram Deo: scilicet conscientie serenitatem, ut possint dicere vere,   gloria nostra, hec est, testimonium conscientie nostre. 2C or. 1 : « si boni prelati qui adducunt sanctos suos, quos converterunt: miro modo gloriabuntur. Ps.   venientes venient cum exultatione portantes manipulos , id est collectos subditos; sicut victores quando spolia sublata hostibus deferunt in urbes suas, multum gaudent. Is. 9 : «   letabuntur coram te etc.
marg.| Et porte eius non claudentur per diem ] quasi dicat: quod tanta erit ibi securitas, quod nullus incursus hostium vel bestiarum timebitur. Nunc autem aliquando oportet claudi portas Ecclesie et abscondere predicatores et doctrinam, propter indignitatem et malitiam hominum. Unde Mt. 7 : «   nolite sanctum dare canibus. Et bene dixit,   per diem nox non erit illic , id est obscuritas temporalis, vel aliqua spiritualis. Za. 14 : «   erit dies una, que nota est domino: quasi dicat: non erit successio diei et noctis, sed lux tantum, ibi. Ps.   ordinatione tua perseverat dies. Item   melior est dies una in atriis etc.
Numérotation du verset  21,25 
mystice
marg.| Mystice porte eius, id est affectus et intellectus sanctorum, quibus intratur ad amorem boni et cognitionem veri, non claudentur in die , id est per diem: quasi dicat: tanta erit claritas, quod nil erit obscurum ibi, nihil ignotum, nihil dubium, nihil inhumanum.   Nox enim non erit illic, ig norantie vel peccati, quia omnia scibilia scient electi. Unde Gregorius, quid est quod non videant, qui videntem omnia vident? Quod autem dicitur Mt. 25 et clausa est ianua, non est contrarium huic. Quia ibi ianuam claudi nil aliud est, quam indignos in perpetuum excludi.
Numérotation du verset  21,26 
marg.| Et offerent gloriam , id est gentes glorificatas, representabunt Deo patri et   honorem gentium , in illam multitudinem, scilicet conversorum, quod est honor domini et gloria. Iuxta illud Prv. 14 : «   in multitudine populi dignitas regis. Non intrabit in eam, ci vitatem,   aliquid coinquinatum , id est cum aliis inquinatum per consensum et   faciens abominationem , id est aliquid abominabile, quod sancti abominantur et   mendacium, Glossa,   mendacium facit, qui in mendaciis inveniendis delectatur. Talis enim est Diaboli socius. De quo dicitur Io. 8 : «   ipse mendax et pater eius, id est   inventor mendacii: nisi qui scripti sunt in libro vite agni: quasi dicat: quod per singula nemo intrabit, nisi qui scripti sunt stilo predestinationis,   in libro vite et agni, in prescientia Dei, qui liber est agni, id est Christi humanitate. Vel   non intrabunt nisi qui scripti sunt in libro vite agni , id est in fide et veritate Christi, qui est vita et dator vite. Io. 13 : «   ego sum via veritas et vita. Et 11 : «   qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet. Vel   nisi qui scripti sum in libro vite et agni , id est in imitatione vite Christi, qui se nobis proposuit in exemplum vivendi: 1Pt. 3: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum  . Io . 13: exemplum dedi vobis etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_21)

Notes :