Capitulum 13

Numérotation du verset Lv. 13,1 
Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
Numérotation du verset Lv. 13,2 
Homo
in cuius carne
et cute
ortus fuerit diversus color
sive pustula aut quasi lucens quippiam
id est plaga lepre
adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius
Numérotation du verset Lv. 13,3 
qui cum viderit lepram in cute et pilos
in album
mutatos colorem ipsamque speciem lepre humiliorem cute et carne reliqua
plaga lepre est et ad arbitrium eius separabitur.
Numérotation du verset Lv. 13,4 
Sin autem lucens candor
fuerit in cute nec humilior carne reliqua
et pili
coloris pristini
recludet
eum sacerdos septem diebus
Numérotation du verset Lv. 13,5 
et considerabit die septimo et siquidem lepra
ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis
Numérotation du verset Lv. 13,6 
et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra
et non creverit in cute mundabit eum
quia scabies est lavabit1
homo vestimenta sua et mundus erit
1 lavabit] lavabitque P536 Weber
Numérotation du verset Lv. 13,7 
quod si postquam a sacerdote
visus est et redditus munditie iterum lepra creverit adducetur ad eum
Numérotation du verset Lv. 13,8 
et immunditie condemnabitur
Numérotation du verset Lv. 13,9 
plaga lepre si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem
Numérotation du verset Lv. 13,10 
et videbit eum cumque color albus in cute fuerit
et capillorum mutaverit2 aspectum
ipsa quoque caro viva apparuerit
2 mutaverit] mutarit Weber
Numérotation du verset Lv. 13,11 
lepra vetustissima iudicabitur
atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue immunditie3 est.
3 immunditie ΛHL ΣOM B A T ΦGRAZ*VP Θ X ΠC Cor2 (antiqui) Cor3 (alii#), Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] inmunditieque pollutus est Cor1 Cor3 (LXX quia pollutus est ), inmundicitiae P, immunditia Cor1 +3 (Rabanus) Weber
Numérotation du verset Lv. 13,12 
Sin autem effloruerit
discurrens lepra
in cute
et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes
quicquid sub aspectu oculorum cadit.
Numérotation du verset Lv. 13,13 
Considerabit eum sacerdos
et teneri a4 lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem
versa sit et idcirco homo mundus erit.
4 a] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 13,14 
Quando vero caro vivens in eo apparuerit,
Numérotation du verset Lv. 13,15 
tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter immundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergitur5 immunda est
5 aspergitur] aspergatur Weber
Numérotation du verset Lv. 13,16 
quod si rursum {t. 1: Erfurt, f. 120ra; facsim., p. 241a} versa fuerit in alborem
et totum hominem operuerit
Numérotation du verset Lv. 13,17 
considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet
Numérotation du verset Lv. 13,18 
caro autem6 et cutis in qua ulcus
natum est et sanatum
6 autem] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 13,19 
et in loco ulceris
cicatrix apparuerit
alba sive subrufa
ducetur7 homo ad sacerdotem
7 ducetur] adducetur Weber
Numérotation du verset Lv. 13,20 
qui cum viderit locum lepre humiliorem carne reliqua
et pilos versos in candorem
contaminabit eum plaga enim lepre orta est in ulcere
Numérotation du verset Lv. 13,21 
quod si pilus
coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus
Numérotation du verset Lv. 13,22 
et siquidem creverit
adiudicabit eum lepre.
Numérotation du verset Lv. 13,23 
Sin autem steterit in loco suo,
ulceris est cicatrix
et homo mundus erit.
Numérotation du verset Lv. 13,24 
Caro autem8 et cutis quam ignis
exusserit9 et sanata albam
sive rufam habuerit cicatricem,
8 autem] om. Weber
9 exusserit] exuserit Weber
Numérotation du verset Lv. 13,25 
considerabit eam sacerdos et ecce si10 versa est in alborem et locus eius reliqua cute est11 humilior contaminabit eum
quia plaga lepre in cicatrice
orta est
10 si] om. Weber
11 est] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 13,26 
quod si pilorum color non fuerit immutatus
nec humilior plaga carne reliqua et ipsa lepre species fuerit subobscura recludet eum septem diebus
Numérotation du verset Lv. 13,27 
et die septimo contemplabitur si creverit
{t. 1: Erfurt, f. 120rb; facsim., p. 241b} interim12 lepra contaminabit eum
12 interim] in cute Weber
Numérotation du verset Lv. 13,28 
sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga combustionis est et idcirco mundabitur
quia cicatrix est combusture.
Numérotation du verset Lv. 13,29 
Vir sive mulier
in cuius capite
vel barba
germinarit lepra videbit eos sacerdos
Numérotation du verset Lv. 13,30 
et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua,
et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbe est
Numérotation du verset Lv. 13,31 
Sin autem viderit et locum macule equalem
vicine carni,
et capillum nigrum: recludet eum13 septem diebus,
13 eum] eos Weber
Numérotation du verset Lv. 13,32 
et die septimo intuebitur si non creverit macula
et capillus sui coloris est et locus plage carni relique equalis
Numérotation du verset Lv. 13,33 
radetur homo absque loco macule
et includetur septem diebus aliis
Numérotation du verset Lv. 13,34 
si die septimo visa fuerit stetisse plaga
in loco suo
nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque
vestibus suis14
mundus erit
14 suis Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 13,35 
sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute
Numérotation du verset Lv. 13,36 
non queret amplius utrum capillus
in flavum sit colorem15 commutatus quia aperte immundus est
15 sit colorem] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 13,37 
porro si steterit macula et capilli nigri fuerint
noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum
Numérotation du verset Lv. 13,38 
vir et mulier in cuius {t. 1: Erfurt, f. 120va; facsim., p. 242a} cute candor apparuerit
Numérotation du verset Lv. 13,39 
intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem
lucere in cute sciat non esse lepram
sed maculam coloris candidi et hominem mundum
Numérotation du verset Lv. 13,40 
vir de cuius capite
capilli fluunt
calvus ac mundus est
Numérotation du verset Lv. 13,41 
et si a fronte ceciderint pili recalvaster
et mundus est
Numérotation du verset Lv. 13,42 
sin autem in calvitio
sive in recalvatione
albus
vel rufus
color fuerit exortus
Numérotation du verset Lv. 13,43 
et hoc sacerdos viderit condemnabit eum
haud dubio
lepra est16
que orta est in calvitio
16 dubio lepra est] dubie lepre Weber
Numérotation du verset Lv. 13,44 
quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis
Numérotation du verset Lv. 13,45 
habebit vestimenta dissuta
et17 caput nudum
os veste contectum
contaminatum ac sordidum se clamabit
17 et] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 13,46 
omni tempore quo leprosus est et immundus solus habitabit extra castra
Numérotation du verset Lv. 13,47 
vestis
lanea
sive linea
que lepram habuerit
Numérotation du verset Lv. 13,48 
in stamine
atque sub tegmine18
aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est
18 sub tegmine] subtemine Weber
Numérotation du verset Lv. 13,49 
si alba vel19 rufa macula fuerit
infecta lepra reputabitur
19 vel] aut Weber
Numérotation du verset Lv. 13,50 
qui consideratam recludet septem diebus
Numérotation du verset Lv. 13,51 
et die septimo rursus aspiciens si deprehenderit crevisse20 lepra perseverans erit21 pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa
20 deprehenderit crevisse] inv. Weber
21 erit] est Weber
Numérotation du verset Lv. 13,52 
et idcirco comburetur
flammis
Numérotation du verset Lv. 13,53 
quod si eam viderit non crevisse
Numérotation du verset Lv. 13,54 
precipiet et lavabunt
id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis
Numérotation du verset Lv. 13,55 
et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam
nec tamen crevisse lepram immundum iudicabit et igne comburet
eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra
Numérotation du verset Lv. 13,56 
sin autem obscurior
fuerit locus lepre postquam vestis est lota abrumpet eum
et a solido dividet
Numérotation du verset Lv. 13,57 
Quod si ultra
apparuerit in his locis que prius immaculata erant,
lepra volatilis et vaga: debet igne
comburi.
Numérotation du verset Lv. 13,58 
si cessaverit lavabit
ea que pura sunt secundo
et munda erunt
Numérotation du verset Lv. 13,59 
ista est lex lepre vestimenti lanei et linei staminis atque subtegminis22 omnisque supellectilis pellicee23 quomodo mundari debeat vel contaminari.
22 subtegminis] subteminis Weber
23 pellicee] pellicie Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Lv. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=05&chapitre=05_13)

Notes :