Capitulum 8

Numérotation du verset Lv. 8,1 
{t. 1: Erfurt, f. 113rb; facsim., p. 227b} Locutus1 est Dominus ad Moysen dicens:
1 Locutus] Locutusque Weber
Numérotation du verset Lv. 8,2 
tolle Aaron cum filiis suis et2 vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes
canistrum
cum azymis
2 et] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 8,3 
et congregabis omnem cetum ad ostium tabernaculi
Numérotation du verset Lv. 8,4 
fecit Moyses ut Dominus imperaverat3 et congregata4 omni turba ante fores
3 imperaverat] imperarat Weber
4 et congregata] congregataque Weber
Numérotation du verset Lv. 8,5 
ait: Iste est sermo
quem iussit Dominus fieri.
Numérotation du verset Lv. 8,6 
statimque obtulit Aaron
et filios eius
Numérotation du verset Lv. 8,7 
Vestivit pontificem
subucula linea
accingens eum balteo
et induens eum5 tunica hyacinthina6
desuper
imposuit
5 eum] om. Weber
6 hyacinthina] + et Weber
Numérotation du verset Lv. 8,8 
quod astringens
cingulo
aptavit rationale7 in quo {t. 1: Erfurt, f. 114ra; facsim., p. 229a} erat doctrina et veritas
7 rationale] rationali Weber
Numérotation du verset Lv. 8,9 
Cidarim8
quoque texit caput
et super eam contra frontem posuit laminam auream consecratam
in sanctificationem sicut preceperat ei Dominus
8 Cidari Rusch ] Cidarim Weber
Numérotation du verset Lv. 8,10 
tulit et unctionis oleum quo linivit9 tabernaculum cum omni supellectili sua
9 linivit] levit Weber
Numérotation du verset Lv. 8,11 
cumque sanctificans
aspersisset altare septem vicibus unxit
illud et omnia vasa
eius labiumque10
cum basi
sua sanctificavit oleo
10 labiumque] labrumque Weber
Numérotation du verset Lv. 8,12 
quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit
Numérotation du verset Lv. 8,13 
filios quoque eius oblatos consecravit vestivitque11 tunicis lineis et cinxit balteis12 imposuitque mitras {t. 1: Erfurt, f. 114rb; facsim., p. 229b} ut iusserat Dominus
11 consecravit vestivitque] vestivit Weber
12 balteis] balteo Weber
Numérotation du verset Lv. 8,14 
obtulit et vitulum
pro peccato cumque super caput
eius posuisset13 Aaron et filii eius manus suas
13 posuisset] posuissent Weber
Numérotation du verset Lv. 8,15 
immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua
altaris
per gyrum quo expiato et sanctificato fudit sanguinem reliquum14 ad fundamenta eius
14 sanguinem reliquum] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 8,16 
adipem
vero15 qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare
15 vero] autem Weber
Numérotation du verset Lv. 8,17 
vitulum cum pelle et16 carnibus et fimo cremans extra castra sicut preceperat Dominus
16 et] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 8,18 
obtulit et arietem
in holocaustum super cuius caput
cum imposuissent Aaron et {t. 1: Erfurt, f. 114va; facsim., p. 230a} filii eius manus suas
Numérotation du verset Lv. 8,19 
immolavit eum et fudit sanguinem eius per circuitum altaris17
17 circuitum altaris] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 8,20 
ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igni
Numérotation du verset Lv. 8,21 
lotis prius intestinis et pedibus
totumque simul arietem incendit super altare
eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut preceperat ei
Numérotation du verset Lv. 8,22 
obtulit et arietem secundum in consecratione18 sacerdotum posueruntque super caput eius19 Aaron et filii eius manus suas
18 consecratione] consecrationem Weber
19 eius] illius Weber
Numérotation du verset Lv. 8,23 
quem cum immolasset Moyses sumens de sanguine tetigit extremum auricule
dextere
Aaron et pollicem manus
eius dextere similiter et pedis.
Numérotation du verset Lv. 8,24 
Obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum
auricule singulorum dextere et pollices,
manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare
per circuitum.
Numérotation du verset Lv. 8,25 
Adipem
vero et caudam
omnemque {t. 1: Erfurt, f. 114vb; facsim., p. 230b} pinguedinem que operit intestina reticulum20 iecoris et duos renunculos21 cum adipibus suis et armo dextro separavit
20 reticulum] reticulumque Weber
21 renunculos] renes Weber
Numérotation du verset Lv. 8,26 
tollens autem de canistro
azymorum quod erat coram Domino
panes22 absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque
posuit super adipes et armum dextrum
22 panes] panem Weber
Numérotation du verset Lv. 8,27 
tradens simul omnia Aaron
et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram Domino
Numérotation du verset Lv. 8,28 
rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domino23
23 Domino] Domini Weber
Numérotation du verset Lv. 8,29 
tulitque24 pectusculum
elevans
illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut preceperat ei Dominus.
24 tulitque] tulit et Weber
Numérotation du verset Lv. 8,30 
Assumensque unguentum
et sanguinem
qui erat in altari25
aspersit
super Aaron26
et vestimenta eius
et super
filios illius27 ac vestes28
25 in altari Cor3 (hebr.) Rusch Weber ] super altare M* ΘHG² Cor2 (antiqui) Cor3 (moderni)
26 super Aaron] in altari praem. ΛLH*
27 illius Rusch Weber ] eius Π ΣM ΘAG ΨBFM
28 vestes] + eorum Weber
Numérotation du verset Lv. 8,31 
cumque sanctificasset eos in vestitu suo precepit eis dicens: coquite
carnes ante fores tabernaculi
et ibi comedite eas panes
quoque consecrationis
edite qui positi sunt in canistro sicut precepit mihi Deus29 dicens Aaron et filii eius comedent eos
29 Deus] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 8,32 
quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet
Numérotation du verset Lv. 8,33 
de ostio quoque tabernaculi non exibitis
septem diebus usque ad diem
quo implebitur30 tempus consecrationis
vestre septem enim diebus finitur consecratio
30 implebitur] complebitur Weber
Numérotation du verset Lv. 8,34 
sicut et impresentiarum factum est ut ritus sacrificii compleretur
Numérotation du verset Lv. 8,35 
die ac nocte
manebitis in tabernaculo
{t. 1: Erfurt, f. 115rb; facsim., p. 231b} observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi preceptum est
Numérotation du verset Lv. 8,36 
fecerunt31 Aaron et filii eius cuncta que locutus est Dominus per manum Moysi.
31 fecerunt] feceruntque Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Lv. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=05&chapitre=05_8)

Notes :