Capitulum 4

Numérotation du verset Lv. 4,1 
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Lv. 4,2 
Loquere filiis Israel
anima
cum peccaverit per ignorantiam
et de universis mandatis Domini que precepit ut {t. 1: Erfurt, f. 107va; facsim., p. 216a} non fierent quippiam fecerit
Numérotation du verset Lv. 4,3 
si sacerdos
qui unctus est1
peccaverit
delinquere faciens populum,
offeret
pro peccato suo
vitulum
immaculatum
Domino
1 unctus est] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,4 
et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii
coram Domino,
ponetque manum
super caput eius
immolabitque2 eum Domino.
2 immolabitque] et immolabit Weber
Numérotation du verset Lv. 4,5 
hauriet quoque de sanguine vituli inferens illum3
in tabernaculum {t. 1: Erfurt, f. 107vb; facsim., p. 216b} testimonii
3 illum] illud Weber
Numérotation du verset Lv. 4,6 
cumque intinxerit digitum
in sanguinem asperget eum4 septies
coram Domino
contra velum sanctuarii
4 eum] eo Weber
Numérotation du verset Lv. 4,7 
ponetque de eodem sanguine super cornua
altaris
thymiamatis
gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii
omnem autem reliquum sanguinem fundet in basem5
altaris
holocausti in introitu tabernaculi
5 basem] basim Weber
Numérotation du verset Lv. 4,8 
et adipem
vituli offeret6 pro peccato tam eum qui vitalia operit7 quam omnia que intrinsecus sunt
6 offeret] auferet Weber
7 vitalia operit] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,9 
duos renunculos et reticulum quod est supra8 eos iuxta ilia et adipem iecoris
cum renunculis
8 supra] super Weber
Numérotation du verset Lv. 4,10 
sicut offertur9 de vitulo hostie pacificorum
et adolebit ea super {t. 1: Erfurt, f. 108ra; facsim., p. 217a} altare holocausti
9 offertur] aufertur Weber
Numérotation du verset Lv. 4,11 
pellem vero et omnes carnes cum capite
et pedibus
et intestinis
et cum10 fimo
10 cum] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,12 
et reliquo corpore efferet extra castra
in locum
mundum
ubi cineres effundi solent
incendetque ea super lignorum struem
que in loco effuso11 cinerum cremabuntur
11 effuso] effusorum Weber
Numérotation du verset Lv. 4,13 
quod si omnis turba filiorum12 Israel
ignoraverit et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est
12 filiorum] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,14 
et postea
intellexerit peccatum suum
offeret pro peccato suo
vitulum13
adducetque eum
ad ostium tabernaculi
13 pro peccato– vitulum] inv. Weber | suo Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,15 
et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino
immolatoque vitulo in conspectu
Domini
Numérotation du verset Lv. 4,16 
inferet sacerdos qui unctus {t. 1: Erfurt, f. 108rb; facsim., p. 217b} est
ex14 sanguine eius
in tabernaculum testimonii
14 ex] de Weber
Numérotation du verset Lv. 4,17 
tincto digito
aspergens septies contra velum
Numérotation du verset Lv. 4,18 
ponetque de eodem sanguine
in cornibus altaris
quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii
Numérotation du verset Lv. 4,19 
omnemque eius adipem tollet
et adolebit super altare
Numérotation du verset Lv. 4,20 
sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius
et rogante pro eis sacerdote
propitius erit eis15 Dominus
15 eis] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,21 
ipsum autem vitulum efferet extra castra
atque comburet
sicut et priorem vitulum quia est pro peccato16 multitudinis
16 est – pro peccato] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,22 
si peccaverit princeps
et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur
Numérotation du verset Lv. 4,23 
et postea intellexerit peccatum suum,
offeret
hostiam
Domino hircum
de capris immaculatum
Numérotation du verset Lv. 4,24 
ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum
in {t. 1: Erfurt, f. 108va; facsim., p. 218a} loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est.
Numérotation du verset Lv. 4,25 
Tinget
sacerdos
digitum in sanguine hostie
pro peccato tangens cornua
altaris holocausti
et reliquum fundens ad basim eius
Numérotation du verset Lv. 4,26 
adipem
vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet
rogabitque
pro eo et pro peccato eius et17 dimittetur ei
17 et] ac Weber
Numérotation du verset Lv. 4,27 
quod si peccaverit anima
per ignorantiam
de populo terre ut faciat quicquam de18 his que Domini lege prohibentur
atque delinquat
18 de] ex Weber
Numérotation du verset Lv. 4,28 
et cognoverit peccatum suum offeret capram
immaculatam
Numérotation du verset Lv. 4,29 
ponetque manum
super caput hostie que pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti
Numérotation du verset Lv. 4,30 
tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
Numérotation du verset Lv. 4,31 
omnem autem adipem auferens19 {t. 1: Erfurt, f. 108vb; facsim., p. 218b} sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque
pro eo et dimittetur ei
19 adipem auferens] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,32 
si20 autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem
scilicet immaculatam
20 si] sin Weber
Numérotation du verset Lv. 4,33 
ponet manum super caput eius
et immolabit eam in loco ubi solent cedi holocaustorum21 hostie
21 cedi holocaustorum] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,34 
sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
Numérotation du verset Lv. 4,35 
omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps22 qui immolatur pro pacificis23 cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur ei24.
22 adeps] + arietis Weber
23 pacificis] + et Weber
24 ei] illi Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Lv. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=05&chapitre=05_4)

Notes :