Capitulum 17

Numérotation du verset Lv. 17,1 
Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Lv. 17,2 
Loquere Aaron et filiis eius {t. 1: Erfurt, f. 124va; facsim., p. 250a} et cunctis filiis Israel dicens1 ad eos: iste est sermo quem mandavit
Dominus
dicens
1 dicens] et dices Weber
Numérotation du verset Lv. 17,3 
homo quilibet de domo Israel
si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra
Numérotation du verset Lv. 17,4 
et non obtulerit ad ostium tabernaculi testimonii2
oblationem Domino sanguinis
reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui
2 testimonii Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 17,5 
ideo sacerdoti offerre debent3 filii Israel hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino
3 sacerdoti – offerre debent] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 17,6 
fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino
Numérotation du verset Lv. 17,7 
et nequaquam ultra immolabunt hostias suas demonibus cum quibus fornicati sunt
legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum
Numérotation du verset Lv. 17,8 
et ad ipsos dices homo
quicumque4 de filiis5 Israel et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum
sive victimam
4 quicumque] om. Weber
5 filiis] domo Weber
Numérotation du verset Lv. 17,9 
et ad ostium tabernaculi6 non adduxerit eam ut offerat7 Domino {t. 1: Erfurt, f. 124vb; facsim., p. 250b} interibit de populo suo
6 tabernaculi] + testimonii Weber
7 offerat] offeratur Weber
Numérotation du verset Lv. 17,10 
homo quilibet
de domo Israel et de advenis
qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo
Numérotation du verset Lv. 17,11 
quia anima carnis
in sanguine est et ego dedi illum
vobis ut super altare
meum8
expietis pro animabus vestris et sanguis
pro anime
piaculo sit
8 meum] in eo Weber
Numérotation du verset Lv. 17,12 
idcirco dixi filiis Israel omnis anima ex vobis non comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur apud9 vos
9 apud] inter Weber
Numérotation du verset Lv. 17,13 
homo quicumque de filiis Israel et de advenis qui peregrinantur apud vos
si venatione
sive10 aucupio ceperit feram vel avem
quibus vesci licitum est fundat
sanguinem
eius et operiat illum terra
10 sive] atque Weber
Numérotation du verset Lv. 17,14 
anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israel sanguinem universe carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum {t. 1: Erfurt, f. 125ra; facsim., p. 251a} interibit
Numérotation du verset Lv. 17,15 
anima que comederit morticinum
vel captum a bestia
tam de indigenis quam de advenis lavabit vestimenta sua11
et seipsum12
aqua
et contaminatus erit usque ad vesperum13 hoc ordine
mundus erit14
11 vestimenta sua] vestes suas Weber
12 seipsum] semetipsum Weber
13 vesperum] +et Weber
14 erit] fiet Weber
Numérotation du verset Lv. 17,16 
quod si non lavaverit15 vestimenta sua vel16 corpus portabit iniquitatem suam.
15 lavaverit] laverit Weber
16 vel] nec Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Lv. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=05&chapitre=05_17)

Notes :