Capitulum 7

Numérotation du verset Lv. 7,1 
est1 hostie pro delicto
sancta sanctorum est
1 lex est] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,2 
idcirco ubi immolatur holocaustum
mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris
Numérotation du verset Lv. 7,3 
offerent ex ea caudam
et adipem
qui operit vitalia
Numérotation du verset Lv. 7,4 
duos renunculos
et pinguedinem que iuxta ilia est
reticulumque iecoris
cum renunculis
Numérotation du verset Lv. 7,5 
et adolebit ea {t. 1: Erfurt, f. 111vb; facsim., p. 224b} sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto
Numérotation du verset Lv. 7,6 
omnis masculus
de sacerdotali genere
in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est
Numérotation du verset Lv. 7,7 
sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto
utriusque hostie una erit lex2 ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit
2 una erit - lex] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,8 
sacerdos
qui offert holocausti
victimam
habebit pellem eius
Numérotation du verset Lv. 7,9 
et omne sacrificium simile
quod coquitur in clibano
et quicquid in craticula
vel in sartagine
preparatur eius erit sacerdotis a quo offertur
Numérotation du verset Lv. 7,10 
sive oleo conspersa
sive arida fuerit
cunctis filiis Aaron equa mensura
per singulos dividetur
Numérotation du verset Lv. 7,11 
hec
est lex hostie pacificorum que offertur Domino
Numérotation du verset Lv. 7,12 
fuerit oblatio,
offerent
panes
absque fermento
conspersos oleo
et lagana
azyma uncta oleo
coctamque similam
et collyridas olei admixtione conspersas
Numérotation du verset Lv. 7,13 
panes
quoque fermentatos
cum hostia gratiarum que immolatur pro pacificis
Numérotation du verset Lv. 7,14 
ex quibus unus
pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis
qui fundet hostie sanguinem
Numérotation du verset Lv. 7,15 
cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane
Numérotation du verset Lv. 7,16 
si voto vel sponte
quisquam obtulerit hostiam
eadem similiter edetur die
sed et si quid in crastinum
remanserit {t. 1: Erfurt, f. 112rb; facsim., p. 225b} vesci licitum est
Numérotation du verset Lv. 7,17 
quicquid autem tertius dies invenerit3 ignis absumet
3 dies invenerit] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,18 
si quis de carnibus victime pacificorum
die tertio comederit,
irrita erit4
oblatio eius5 nec proderit offerenti quin potius quecumque anima tali se edulio contaminaverit6 prevaricationis rea erit
4 erit] fiet Weber
5 eius] om. Weber
6 contaminaverit] contaminarit Weber
Numérotation du verset Lv. 7,19 
caro
que aliquid tetigerit immundum
non comedetur
sed comburetur igni
qui fuerit immundus7
vescetur ex8 ea
7 immundus Rusch ] mundus Weber
8 ex] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,20 
anima polluta
que ederit
de carnibus
hostie pacificorum que oblata est Domino peribit de populis suis
Numérotation du verset Lv. 7,21 
et que tetigerit
immunditiam hominis
vel iumenti
sive omnis rei
que polluere potest
et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis
Numérotation du verset Lv. 7,22 
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 7,23 
loquere filiis Israel adipem
ovis
et bovis9
et capre
non comedetis
9 ovis - et - bovis] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,24 
adipem {t. 1: Erfurt, f. 112va; facsim., p. 226a} cadaveris morticini
et eius animalis quod a bestia
captum est
habebitis in varios usus10
10 varios usus] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,25 
si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit,
peribit de populo suo
Numérotation du verset Lv. 7,26 
sanguinem
quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus
quam de pecoribus
Numérotation du verset Lv. 7,27 
omnis anima que ederit sanguinem peribit de populis suis
Numérotation du verset Lv. 7,28 
locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 7,29 
loquere filiis Israel dicens11 qui offert victimam pacificorum Domino
{t. 1: Erfurt, f. 112vb; facsim., p. 226b} offerat simul et sacrificium
id est libamenta eius.
11 dicens] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,30 
Tenebit
manibus adipem
hostie et pectusculum
cumque ambo
oblata Domino consecraverit12 tradet sacerdoti
12 consecraverit] consecrarit Weber
Numérotation du verset Lv. 7,31 
qui adolebit adipem super altare
pectusculum autem erit Aaron
et filiorum eius
Numérotation du verset Lv. 7,32 
armus quoque dexter
de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis
Numérotation du verset Lv. 7,33 
qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit13 armum dextrum in portione {t. 1: Erfurt, f. 113ra; facsim., p. 227a} sua
13 habebit] + et Weber
Numérotation du verset Lv. 7,34 
pectusculum
enim elevationis14
et armum separationis
tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua
ab omni populo Israel
14 elevationis] elationis Weber
Numérotation du verset Lv. 7,35 
hec
est unctio Aaron et filiorum eius
in cerimoniis Domini die quo15 obtulit eos Moyses ut sacerdotio fungerentur
15 quo] qua Weber
Numérotation du verset Lv. 7,36 
et que precepit eis dari16 Dominus a filiis Israel religione perpetua
in generationibus suis
16 eis dari] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,37 
ista
est lex holocausti et sacrificii
pro peccato atque delicto et pro consecratione et pro17 pacificorum victimis
17 pro] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,38 
quam18 constituit Dominus Moysi in monte Sinai quando mandavit filiis Israel ut offerrent {t. 1: Erfurt, f. 113rb; facsim., p. 227b} oblationes suas Domino in deserto Sinai.
18 quam Cava Rusch Clementina Edmaior. ] quas Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Lv. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=05&chapitre=05_7)

Notes :