Capitulum 2

Numérotation du verset Lv. 2,1 
Anima
cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila
erit oblatio eius1 fundetque super eam
oleum
et ponet thus
1 oblatio eius] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 2,2 
ac deferet ad filios Aaron sacerdotis2
quorum unus
tollit3 pugillum plenum {t. 1: Erfurt, f. 106ra; facsim., p. 213a} simile et olei
ac totum thus
et ponet memoriale
super altare in odorem suavissimum Domino.
2 sacerdotis] sacerdotes Weber
3 tollit] tollet Weber
Numérotation du verset Lv. 2,3 
Quod autem reliquum
fuerit de sacrificio, erit Aaron
et filiorum
eius sanctum sanctorum
de oblationibus Domini.
Numérotation du verset Lv. 2,4 
Cum autem obtuleris
sacrificium
coctum in clibano
de simila
panes
scilicet absque
fermento
conspersos
oleo
et lagana azyma
oleo
lita
Numérotation du verset Lv. 2,5 
si oblatio
tua fuerit de sartagine
simile
consperse oleo
et absque fermento
Numérotation du verset Lv. 2,6 
divides
eam minutatim {t. 1: Erfurt, f. 106rb; facsim., p. 213b} et fundes super eam4 oleum
4 super eam] supra Weber
Numérotation du verset Lv. 2,7 
si5 autem de craticula
fuerit6 sacrificium,
eque simila
conspergetur oleo7
5 si Rusch ] sin Weber
6 fuerit] om. Weber
7 conspergetur oleo] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 2,8 
quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis
Numérotation du verset Lv. 2,9 
qui cum obtulerit
eam tollet memoriale
de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
Numérotation du verset Lv. 2,10 
quicquid autem reliquum est, erit Aaron et filiorum eius
sanctum sanctorum
de oblationibus Domini
Numérotation du verset Lv. 2,11 
omnis oblatio que offertur Domino, absque fermento
fiet,
nec quicquam {t. 1: Erfurt, f. 106va; facsim., p. 214a} fermenti ac mellis
adolebitur in sacrificio Domini.
Numérotation du verset Lv. 2,12 
primitias tantum eorum offeretis ac8 munera
super altare vero non imponentur9 in odorem suavitatis
8 ac] et Weber
9 imponentur] ponentur Weber
Numérotation du verset Lv. 2,13 
quicquid obtuleris sacrificii sale condies
nec auferes sal federis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal.
Numérotation du verset Lv. 2,14 
si10 autem obtuleris munus primitiarum11
frugum
tuarum Domino de spicis adhuc virentibus,
torrebis12
eas igni,
et confringes
in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino
10 si] sin Weber
11 primitiarum] primarum Weber
12 torrebis] torres Weber
Numérotation du verset Lv. 2,15 
fundens super ea13 oleum
et thus
imponens quia oblatio Domini est
13 super ea] supra Weber
Numérotation du verset Lv. 2,16 
de qua adolebit sacerdos
in memoriam muneris {t. 1: Erfurt, f. 106vb; facsim., p. 214b} partem farris fracti et olei ac totum thus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Lv. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=05&chapitre=05_2)

Notes :