Biblia communis

Capitulum 1

Numérotation du verset 4Rg. 1,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 71vb ; facsim., p. 142a} Prevaricatus est autem Moab in Israel postquam mortuus est Achab1.
1 Achab] Ahab hic et ubique Weber
Numérotation du verset 4Rg. 1,2 
ceciditque Ochozias per cancellos cenaculi sui quod habebat in Samaria et egrotavit,
misitque nuntios dicens ad eos : Ite consulite Beelzebub
deum Accaron utrum vivere queam de infirmitate mea hac.
Numérotation du verset 4Rg. 1,3 
Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten dicens2 : Surge. Ascende in occursum nuntiorum regis Samarie et dices ad eos : Numquid non est Deus in Israel ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron ?
2 dicens] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 1,4 
Quam ob rem hec dicit Dominus : De lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris. Et abiit Elias.
Numérotation du verset 4Rg. 1,5 
Reversique sunt nuntii ad Ochoziam qui dixit eis : Quare reversi estis ?
Numérotation du verset 4Rg. 1,6 
At illi responderunt ei : Vir occurrit nobis et dixit ad nos : Ite et3 revertimini ad regem qui misit vos et dicetis ei : Hec dicit Dominus : Numquid quia non erat Deus in Israel, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron ? Idcirco de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris.
3 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 1,7 
Qui dixit eis : Cuius figure est4 et habitu est vir qui occurrit vobis et locutus est verba hec ?
4 est] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 1,8 
At illi dixerunt : Vir pilosus et zona pellicia accinctis renibus. Qui ait : Elias Thesbites est.
Numérotation du verset 4Rg. 1,9 
Misitque ad eum quinquagenarium principem
et quinquaginta qui erant sub eo qui ascendit ad eum, sedentique in vertice montis ait : Homo Dei rex precepit ut descendas
Numérotation du verset 4Rg. 1,10 
respondensque {t. 2, Erfurt, f. 72ra ; facsim., p. 143a} Elias dixit quinquagenario : Si homo Dei sum, descendat ignis e celo et devoret te et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de5 celo et devoravit eum et quinquaginta qui erant cum eo.
5 de] e Weber
Numérotation du verset 4Rg. 1,11 
Rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et quinquaginta cum eo qui locutus est illi : Homo Dei, hec dicit rex : Festina descende.
Numérotation du verset 4Rg. 1,12 
respondens Elias ait : Si homo Dei ego sum descendat ignis de6 celo et devoret te et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis7 de8 celo et devoravit illum et quinquaginta eius.
6 de] om. Weber
7 ignis] + Dei Weber
8 de] e Weber
Numérotation du verset 4Rg. 1,13 
Iterum misit principem quinquagenarium tertium
et quinquaginta qui erant cum eo, qui cum venisset curvavit genua
contra Eliam, et precatus est eum et ait : Homo Dei, noli despicere animam meam et animam servorum tuorum qui mecum sunt.
Numérotation du verset 4Rg. 1,14 
Ecce descendit ignis de celo et devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos qui cum eis erant, sed nunc obsecro ut miserearis anime mee.
Numérotation du verset 4Rg. 1,15 
Locutus est autem angelus Domini ad Eliam dicens : Descende cum eo, ne timeas. Surrexit igitur et descendit cum eo ad regem
Numérotation du verset 4Rg. 1,16 
et locutus est ei : Hec dicit Dominus : Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in Israel a quo possis interrogare sermonem. Ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris.
Numérotation du verset 4Rg. 1,17 
Mortuus est ergo
iuxta sermonem Domini quem locutus est Elias, et regnavit Ioram frater eius pro eo, anno secundo Ioram filii Iosaphat {t. 2, Erfurt, f. 72rb ; facsim., p. 143b} regis Iude. Non enim habebat filium.
Numérotation du verset 4Rg. 1,18 
Reliqua autem verborum Ochozie que operatus est, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (4Rg. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=15&chapitre=15_1)

Notes :