Capitulum 5

Numérotation du verset 4Rg. 5,1 
Naaman princeps militie regis Syrie erat vir magnus apud dominum suum et honoratus. Per illum enim dedit Dominus salutem Syrie. Erat autem vir fortis et dives sed leprosus.
Numérotation du verset 4Rg. 5,2 
Porro de Syria egressi fuerant latrunculi,
et captivam duxerant de terra Israel puellam parvulam, que erat in obsequio uxoris Naaman.
Numérotation du verset 4Rg. 5,3 
Que ait ad dominam suam : Utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria, profecto curasset eum a lepra quam habet.
Numérotation du verset 4Rg. 5,4 
Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens : Sic et sic locuta est puella de terra Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 5,5 
Dixitque ei rex Syrie : Vade et mittam litteras ad regem Israel. Qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex millia aureos, et decem mutatoria vestimentorum.
Numérotation du verset 4Rg. 5,6 
Detulit litteras ad regem {t. 2, Erfurt, f. 74vb ; facsim., p. 148b} Israel in hec verba : Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua.
Numérotation du verset 4Rg. 5,7 
Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua et ait : Numquid Deus sum ut occidere possim et vivificare ? Quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua ? Animadvertite et videte quot1 occasiones querat adversum me.
1 quot] quod Weber
Numérotation du verset 4Rg. 5,8 
Quod cum audisset Eliseus vir Dei scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum dicens : Quare scidisti vestimenta tua veniat ad me et sciat esse prophetam in Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 5,9 
Venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad ostium domus Elisei.
Numérotation du verset 4Rg. 5,10 
Misitque ad eum Eliseus nuntium dicens : Vade et lavare septies in Iordane et recipiet sanitatem caro tua atque mundaberis.
Numérotation du verset 4Rg. 5,11 
Iratus Naaman recedebat dicens : Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum lepre et curaret me.
Numérotation du verset 4Rg. 5,12 
Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci omnibus aquis Israel ut laver in eis et munder ? Cum ergo vertisset se et abiret indignans,
Numérotation du verset 4Rg. 5,13 
accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei : Pater etsi2 rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras, quanto magis quia nunc dixit tibi lavare et mundaberis.
2 etsi] si Weber
Numérotation du verset 4Rg. 5,14 
Descendit et lavit in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei, et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli et mundatus est.
Numérotation du verset 4Rg. 5,15 
Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo. Venit {t. 2, Erfurt, f. 75ra ; facsim., p. 149a} et stetit coram eo et ait : Vere scio quod non sit Deus alius3 in universa terra nisi tantum in Israel.
Obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo.
3 alius] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 5,16 
At ille respondit : Vivit Dominus ante quem sto, quia non accipiam, cumque vim faceret penitus non acquievit.
Numérotation du verset 4Rg. 5,17 
Dixitque Naaman : Ut vis. Sed obsecro, concede mihi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra. Non enim faciet servus tuus ultra4 holocaustum aut victimam diis alienis nisi Domino.
4 servus tuus – ultra] inv. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 5,18 
Hoc autem solum est de quo depreceris Dominum pro servo tuo, quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret, et illo innitente super manum meam, si adoravero in templo Remmon adorante eo5 in eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re.
5 eo] me Weber
Numérotation du verset 4Rg. 5,19 
Qui dixit ei : Vade in pace. Abiit ergo ab eo electo terre tempore.
Numérotation du verset 4Rg. 5,20 
Dixitque Giezi puer viri Dei :
Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo que attulit. Vivit Dominus quia curram post eum et accipiam ab eo aliquid.
Numérotation du verset 4Rg. 5,21 
Et secutus est Giezi post tergum Naaman. Quem cum vidisset ille currentem ad se, desilivit de curru in occursum eius, et ait : Rectene sunt omnia ?
Numérotation du verset 4Rg. 5,22 
Et ille ait : Recte. Dominus meus misit me dicens : Modo venerunt ad me duo adolescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum, da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices.
Numérotation du verset 4Rg. 5,23 
Dixitque Naaman : Melius est ut accipias duo talenta. Et coegit eum. Ligavitque duo talenta argenti {t. 2, Erfurt, f. 75rb ; facsim., p. 149b} in duobus saccis, et duplicia vestimenta, et imposuit duobus pueris suis qui et portaverunt coram eo.
Numérotation du verset 4Rg. 5,24 
Cumque venisset iam vesperi, tulit de manu eorum, et reposuit in domo. Dimisitque viros et abierunt.
Numérotation du verset 4Rg. 5,25 
Ipse autem ingressus stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus : Unde venis Giezi ? Qui respondit : Non ivit servus tuus quoquam.
Numérotation du verset 4Rg. 5,26 
At ille ait6 : Nonne ait cor meum in presenti erat quando reversus est homo de curru suo in occursum tui ? Nunc igitur accepisti argentum et accepisti vestes, ut emas oliveta, et vineta, et oves, et boves, et servos, et ancillas.
6 ait] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 5,27 
Sed et lepra Naaman adherebit tibi et semini tuo in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (4Rg. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=15&chapitre=15_5)

Notes :