Capitulum 20

Numérotation du verset 4Rg. 20,1 
In diebus illis egrotavit Ezechias usque ad mortem, et venit ad eum Isaias filius Amos prophetes dixitque ei : Hec dicit Dominus Deus, precipe domui tue. Morieris enim et non vives.
Numérotation du verset 4Rg. 20,2 
Qui convertit faciem suam ad parietem et oravit Dominum dicens :
Numérotation du verset 4Rg. 20,3 
Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto. Et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno.
Numérotation du verset 4Rg. 20,4 
Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii factus est sermo Domini
ad eum dicens :
Numérotation du verset 4Rg. 20,5 
Revertere et dic Ezechie duci populi mei. Hec dicit Dominus Deus David patris tui.
Audivi orationem tuam,
vidi lacrimam tuam et ecce sanavi te. Die autem1 tertio ascendes templum Domini,
1 autem] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 20,6 
et addam diebus tuis quindecim annos,
sed et de manu regis Assyriorum liberabo te,
{t. 2, Erfurt, f. 86va ; facsim., p. 172a} et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum.
Numérotation du verset 4Rg. 20,7 
Dixitque Isaias : Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent et posuissent super ulcus eius curatus est.
Numérotation du verset 4Rg. 20,8 
Dixerat autem Ezechias ad Isaiam : Quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 20,9 
cui ait Isaias : Hoc erit signum a Domino. Quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est. Vis ut ascendat2 umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus ?
2 ascendat] accedat Weber
Numérotation du verset 4Rg. 20,10 
Et ait Ezechias : Facile est umbram crescere decem lineis nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus.
Numérotation du verset 4Rg. 20,11 
Invocavit itaque Isaias propheta Dominum {t. 2, Erfurt, f. 86vb ; facsim., p. 172b} et reduxit umbram per lineas quibus iam descenderat in horologio Achaz retrorsum decem gradibus.
Numérotation du verset 4Rg. 20,12 
In illo tempore3 misit Merodach Baladan filius Baladan rex Babyloniorum
litteras et munera ad Ezechiam. Audierat enim quod egrotasset Ezechias.
3 illo tempore] inv. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 20,13 
Letatus est autem in adventu4 eorum Ezechias,
et ostendit eis domum aromatum et aurum et argentum,
et pigmenta varia,
unguenta quoque,
et domum vasorum suorum,
et omnia que habere potuit5 in thesauris suis. Non fuit verbum6 quod non ostenderit7
eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua.
4 adventu] adventum Weber
5 potuit] potuerat Weber
6 verbum] om. Weber
7 ostenderit] monstraret Weber
Numérotation du verset 4Rg. 20,14 
Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam dixitque ei : Quid dixerunt viri isti aut unde venerunt {t. 2, Erfurt, f. 87ra ; facsim., p. 173a} ad te ? Cui ait Ezechias :
De terra longinqua
venerunt ad me8 de Babylone.
8 ad me] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 20,15 
At ille respondit : Quid viderunt in domo tua ? Ait Ezechias : Omnia quecumque9 sunt in domo mea viderunt, nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis.
9 quecumque] que Weber
Numérotation du verset 4Rg. 20,16 
Dixit itaque Isaias Ezechie : Audi sermonem Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 20,17 
Ecce dies venient et auferentur omnia que sunt in domo tua et que condiderunt
patres tui usque in diem hanc in Babylone. Non remanebit quicquam ait Dominus.
Numérotation du verset 4Rg. 20,18 
Sed et de filiis tuis qui egredientur a10 te quos generabis tollentur et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.
10 a] ex Weber
Numérotation du verset 4Rg. 20,19 
Dixit Ezechias ad Isaiam : Bonus sermo Domini quem locutus est. Sit tantum11 pax et veritas in diebus meis.
11 tantum] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 20,20 
Reliqua autem sermonum Ezechie et omnis fortitudo eius et quomodo fecerit piscinam et aqueductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 4Rg. 20,21 
Dormivitque Ezechias cum patribus suis et regnavit Manasses filius eius pro eo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (4Rg. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=15&chapitre=15_20)

Notes :