Capitulum 16

Numérotation du verset 4Rg. 16,1 
Anno septimo decimo Phacee filii Romelie, regnavit Achaz filius Ioathan regis Iuda.
Numérotation du verset 4Rg. 16,2 
Viginti annorum erat Achaz cum regnare cepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem. Non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater eius,
Numérotation du verset 4Rg. 16,3 
sed ambulavit in via regum Israel, insuper et filium suum consecravit
transferens per ignem
secundum idola gentium que dissipavit Dominus coram filiis Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 16,4 
Immolabat quoque victimas et adolebat incensum in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso.
Numérotation du verset 4Rg. 16,5 
Tunc ascendit Rasin rex Syrie, et Phacee filius Romelie rex Israel in Hierusalem ad preliandum. Cumque obsiderent Achaz non valuerunt superare eum.
Numérotation du verset 4Rg. 16,6 
In tempore illo restituit Rasin rex Syrie Hailam1 Syrie et eiecit Iudeos de Haila2, et Idumei et Syri3 venerunt in Hailam4 et habitaverunt ibi usque in diem hanc.
1 Haila] Ahilam Weber
2 Hailam] Ahilam Weber
3 et Syri] om. Weber
4 Haila] Ahilam Weber
Numérotation du verset 4Rg. 16,7 
Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum dicens : Servus tuus et filius tuus ego sum. Ascende et salvum {t. 2, Erfurt, f. 83ra ; facsim., p. 165a} me fac de manu regis Syrie et de manu regis Israel qui consurrexerunt adversum me.
Numérotation du verset 4Rg. 16,8 
Et cum collegisset argentum et aurum quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera.
Numérotation du verset 4Rg. 16,9 
Qui et acquievit voluntati eius. Ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam et transtulit habitatores eius Cyrenen. Rasin autem interfecit.
Numérotation du verset 4Rg. 16,10 
Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum. Cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et similitudinem iuxta omne opus eius.
Numérotation du verset 4Rg. 16,11 
Extruxitque Urias sacerdos altare, iuxta omnia que preceperat rex Achaz de Damasco. Ita fecit Urias sacerdos donec veniret rex Achaz de Damasco.
Numérotation du verset 4Rg. 16,12 
Cumque venisset rex de Damasco vidit altare et veneratus est illud. Ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum,
Numérotation du verset 4Rg. 16,13 
et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum que obtulerat super altare.
Numérotation du verset 4Rg. 16,14 
Porro altare aereum5 quod erat coram Domino transtulit de facie templi et de loco altaris et de loco templi Domini. Posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem.
5 aereum] aeneum Weber
Numérotation du verset 4Rg. 16,15 
Precepit quoque rex Achaz Urie sacerdoti dicens : Super altare maius offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis et sacrificium eius, et holocaustum universi populi terre et sacrificia eorum et libamina eorum, et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem victime super illud effundes. Altare vero ereum6 erit paratum ad voluntatem {t. 2, Erfurt, f. 83rb ; facsim., p. 165b} meam.
6 ereum] eneum Weber
Numérotation du verset 4Rg. 16,16 
Fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia que preceperat rex Achaz.
Numérotation du verset 4Rg. 16,17 
Tulit autem rex Achaz celatas bases, et luterem qui erat desuper, et mare deposuit de bobus eneis qui sustentabant illud et posuit super pavimentum stratum lapide.
Numérotation du verset 4Rg. 16,18 
Musach quoque sabbati quod edificaverat in templo, et ingressum regis exterius convertit in templum7 Domini
propter regem Assyriorum.
7 templum] templo Weber
Numérotation du verset 4Rg. 16,19 
Reliqua autem verborum Achaz et omnia8 que fecit nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda ?
8 et omnia] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 16,20 
Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David et regnavit Ezechias filius eius pro eo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (4Rg. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=15&chapitre=15_16)

Notes :