Capitulum 12

Numérotation du verset 4Rg. 12,1 
Anno septimo Iehu regnavit Ioas. Quadraginta annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Sebia de Bersabee.
Numérotation du verset 4Rg. 12,2 
Fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Ioiada sacerdos.
Numérotation du verset 4Rg. 12,3 
Verumtamen excelsa non abstulit. Adhuc populus immolabat {t. 2, Erfurt, f. 80ra ; facsim., p. 159a} et adolebat in excelsis incensum.
Numérotation du verset 4Rg. 12,4 
Dixitque Ioas ad sacerdotes : Omnem pecuniam sanctorum que illata fuerit in templum Domini a pretereuntibus que offertur pro pretio anime
et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini,
Numérotation du verset 4Rg. 12,5 
accipiant illam sacerdotes
iuxta ordinem suum et instaurent sarta tecta domus, si quid necessarium viderint instauratione.
Numérotation du verset 4Rg. 12,6 
Igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Ioas non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi.
Numérotation du verset 4Rg. 12,7 
Vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis : Quare sartatecta non instaurastis templi ? Nolite ergo amplius accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam.
Numérotation du verset 4Rg. 12,8 
Prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo, et instaurare sarta tecta domus.
Numérotation du verset 4Rg. 12,9 
Et tulit Ioiada pontifex gazophylacium unum aperuitque foramen desuper,
et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini,
mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam que deferebatur {t. 2, Erfurt, f. 80rb ; facsim., p. 159b} ad templum Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 12,10 
Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam que inveniebatur in domo Domini,
Numérotation du verset 4Rg. 12,11 
et dabant eam iuxta numerum atque mensuram in manu eorum qui preerant cementariis domus Domini. Qui impendebant eam in fabris lignorum et in cementariis his qui operabantur in domo Domini,
Numérotation du verset 4Rg. 12,12 
et sarta tecta faciebant et in his qui cedebant saxa, ut1 emerent ligna et lapides qui excidebantur, ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis que indigebant expensa ad muniendam domum.
1 ut] et praem. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 12,13 
Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydrie templi Domini
et fuscinule
et thuribula
et tube
et2 omne vas aureum et argenteum de pecunia que inferebatur in templum Domini.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 12,14 
His enim qui faciebant opus dabatur, ut instauraretur templum Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 12,15 
Et non fiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus sed in fide tractabant eam.
Numérotation du verset 4Rg. 12,16 
Pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis
{t. 2, Erfurt, f. 80va ; facsim., p. 160a} non inferebant in templum Domini quia sacerdotum erat.
Numérotation du verset 4Rg. 12,17 
Tunc ascendit Azael rex Syrie et pugnabat contra Geth, cepitque eam. Et direxit faciem suam ut ascenderet in Hierusalem.
Numérotation du verset 4Rg. 12,18 
Quam ob rem tulit Ioas rex Iuda omnia sanctificata que consecraverant Iosaphat et Ioram et Ochozias3 patres eius reges Iuda et que ipse obtulerat, et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis. Misitque Azaeli regi Syrie et recessit ab Hierusalem.
3 Ochozias] Ahazia Weber
Numérotation du verset 4Rg. 12,19 
Reliqua autem sermonum Ioas et universa que fecit, nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 4Rg. 12,20 
Surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se, percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sela.
Numérotation du verset 4Rg. 12,21 
Iosachar4 namque filius Semath et Iozabath5 filius Somer servi eius percusserunt eum et mortuus est. Et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David. Regnavitque Amasias filius eius pro eo.
4 Iosachar] Iozachar Weber
5 Iozabath Rusch ] Iozabad Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (4Rg. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=15&chapitre=15_12)

Notes :