Capitulum 18

Numérotation du verset 4Rg. 18,1 
Anno tertio Osee filii Ela regis Israel regnavit Ezechias filius Achaz regis Iuda.
Numérotation du verset 4Rg. 18,2 
Viginti quinque annorum erat cum regnare cepisset et viginti novem1 annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Abisa2 filia Zacharie.
1 novem] et praem. Weber
2 Abisa] Abi Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,3 
Fecitque quod erat bonum coram Domino iuxta omnia que fecerat David pater eius3.
3 eius] suus Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,4 
Ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos, confregitque serpentem ereum4 quem fecerat Moyses, siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei incensum, vocavitque eum
Noehesthan5
4 ereum] eneum Weber
5 Noehesthan] Naasthan Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,5 
et6 in Domino Deo Israel speravit.
Itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iuda, sed neque in his qui ante eum fuerunt.
6 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,6 
et adhesit {t. 2, Erfurt, f. 84va ; facsim., p. 168a} Domino et non recessit a vestigiis eius, fecitque mandata eius que preceperat Dominus Moysi.
Numérotation du verset 4Rg. 18,7 
Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis ad que procedebat sapienter se agebat, rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei.
Numérotation du verset 4Rg. 18,8 
Ipse percussit Philisteos usque Gazam et omnes terminos eorum a turre custodum usque ad civitatem munitam7.
7 munitam] muratam Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,9 
Anno quarto regis Ezechie qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israel, ascendit Salmanasar rex Assyriorum Samariam et oppugnavit eam,
Numérotation du verset 4Rg. 18,10 
et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechie, id est nono anno Osee regis Israel, capta est Samaria.
Numérotation du verset 4Rg. 18,11 
Et transtulit rex Assyriorum Israel in Assyrios. collocavitque eos in Hayla8 et in Abor9 fluviis Gozan in civitatibus Medorum,
8 Hayla] Ala Weber
9 Abor] Habor Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,12 
quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed pretergressi sunt pactum eius. Omnia que preceperat Moyses servus Domini non audierunt, neque fecerunt.
Numérotation du verset 4Rg. 18,13 
anno quarto decimo regis Ezechie ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Iuda munitas et cepit eas.
Numérotation du verset 4Rg. 18,14 
Tunc misit Ezechias rex Iuda nuntios ad regem Assyriorum in10 Lachis dicens : Peccavi, recede a me. Et omne quod imposueris mihi feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechie regi Iude trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri.
10 in] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,15 
Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis.
Numérotation du verset 4Rg. 18,16 
In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et laminas auri quas ipse affixerat et dedit eas regi Assyriorum.
Numérotation du verset 4Rg. 18,17 
Misit autem rex Assyriorum Tharthan11 {t. 2, Erfurt, f. 84vb ; facsim., p. 168b} et Rapsaris12 et Rapsacem13 de Lachis ad Ezechiam regem14 cum manu valida Hierusalem.
Qui cum ascendissent venerunt in Hierusalem, et steterunt iuxta aqueductum piscine superioris que est in via agri Fullonis,
11 Tharthan Weber ] Tharchan Rusch , Thartan ΩJ Ed1455
12 Rapsaris] Rabsaris Weber
13 Rapsacem] Rapsacen Weber
14 Ezechiam regem] inv. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,18 
vocaveruntque regem. Egressus est autem ad eos Eliachim filius Helchie15 prepositus
domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis.
15 Helchie] Helcie Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,19 
Dixitque ad eos Rapsaces : Loquimini Ezechie hec dicit rex magnus rex Assyriorum : Que est ista fiducia qua niteris ?
Numérotation du verset 4Rg. 18,20 
Forsitan inisti consilium ut prepares te ad prelium in quo confidis ut audeas rebellare ?
Numérotation du verset 4Rg. 18,21 
an speras in baculo arundineo atque confracto Egyptio16 super quem si incubuerit homo comminutus ingreditur manum eius et perforabit eam, sic est pharao rex Egypti omnibus qui confidunt in eum17.
16 Egyptio Rusch cum ΩSM] Egypto Weber
17 eum] se Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,22 
Quod si dixeritis mihi : In Domino Deo nostro habemus fiduciam, nonne iste est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et precepit Iude et Hierusalem ante altare hoc adorabitis in Hierusalem ?
Numérotation du verset 4Rg. 18,23 
Nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum et dabo vobis duo millia equorum et videte an habere valeatis ascensores eorum.
Numérotation du verset 4Rg. 18,24 
Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis ? An fiduciam habes in Egypto propter currus et equites ?
Numérotation du verset 4Rg. 18,25 
Numquid sine voluntate Domini18 ascendi ad locum istum ut demolirer eum Dominus dixit mihi ascende ad terram hanc et demolire eam.
18 voluntate Domini] inv. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,26 
Dixerunt autem Eliachim filius Helchie19 et Sobna et Ioahe20 Rapsaci : Precamur ut loquaris nobis {t. 2, Erfurt, f. 85ra ; facsim., p. 169a} servis tuis syriace, siquidem intelligimus hanc linguam, et non loquaris nobis iudaice audiente populo qui est super murum.
19 Helchie] Helcie Weber
20 Ioahe Weber ] Iohahe Rusch
Numérotation du verset 4Rg. 18,27 
Responditque eis Rapsaces dicens21 : Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer sermones hos et non ad viros qui sedent super murum ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum ?
21 dicens] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,28 
Stetit itaque Rapsaces et clamavit voce magna iudaice et ait : Audite verba regis magni regis Assyriorum.
Numérotation du verset 4Rg. 18,29 
Hec dicit rex : Non vos seducat Ezechias. Non enim poterit eruere vos22 de manu mea,
22 er. vos Rusch Weber ] inv. R ΠF ΘHS Γ Ψ ΩM ΩS Ed1530
Numérotation du verset 4Rg. 18,30 
neque fiduciam vobis tribuat23 super Dominum24 dicens : Eruens liberabit nos Dominus et non tradetur civitas hec in manu regis Assyriorum.
23 v. tribuat] inv. ΩS
24 Dominum nonnuli codd. X ΣTG*M ΦRZGV E P* Z Ψ ΩM ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] Domino Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,31 
Nolite audire Ezechiam. Hec enim dicit rex Assyriorum : Facite mecum quod vobis est utile et egredimini ad me, et comedet unusquisque de vinea sua, et de ficu sua, et bibetis aquas de cisternis vestris,
Numérotation du verset 4Rg. 18,32 
donec veniam et transferam vos in terram que similis terre vestre est, in terram fructiferam et fertilem vini, terram panis et vinearum terram olivarum et olei ac mellis, et vivetis et non moriemini. Nolite audire Ezechiam qui vos decipit dicens : Dominus liberabit nos.
Numérotation du verset 4Rg. 18,33 
Numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum ?
Numérotation du verset 4Rg. 18,34 
Ubi est deus Emath et Arphat25, ubi est deus Sepharvaim Ana et Ava ? Numquid liberaverunt Samariam de manu mea ?
25 Arphat] Arfad Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,35 
Quinam illi sunt in universis diis terrarum qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit eruere {t. 2, Erfurt, f. 85rb ; facsim., p. 169b} Dominus Hierusalem de manu mea ?
Numérotation du verset 4Rg. 18,36 
Tacuit itaque populus
et non respondit ei quicquam.
Siquidem preceptum regis acceperant ut non responderent ei.
Numérotation du verset 4Rg. 18,37 
Venitque Eliachim filius Helchie26 prepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus
et nuntiaverunt ei verba Rapsacis.
26 Helchie] Helcie Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (4Rg. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=15&chapitre=15_18)

Notes :