Capitulum 24

Numérotation du verset 4Rg. 24,1 
In diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et factus est ei Ioacim
servus tribus annis
et rursum rebellavit contra eum.
Numérotation du verset 4Rg. 24,2 
Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum, et latrunculos Syrie, latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon, et immisit eos in Iudam ut disperderent eum iuxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas.
Numérotation du verset 4Rg. 24,3 
{t. 2, Erfurt, f. 89va ; facsim., p. 178a} Factum est autem hoc per verbum Domini contra Iudam, ut afferret1 eum coram se propter peccata Manasse universa que fecit,
1 afferret] auferret Weber
Numérotation du verset 4Rg. 24,4 
et propter sanguinem innoxium quem effudit et implevit Hierusalem cruore innocentium, et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.
Numérotation du verset 4Rg. 24,5 
Reliqua autem sermonum Ioachim et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda ? Et dormivit Ioachim cum patribus suis,
Numérotation du verset 4Rg. 24,6 
Et regnavit2 Ioachin
filius eius pro eo.
2 et regnavit] regnavitque Weber
Numérotation du verset 4Rg. 24,7 
Et ultra non addidit rex Egypti ut egrederetur de terra sua. Tulerat enim rex Babylonis a rivo Egypti usque ad fluvium Euphraten omnia que fuerant regis Egypti.
Numérotation du verset 4Rg. 24,8 
Decem et octo annorum erat Ioachim3
cum regnare cepisset, et tribus mensibus regnavit in Hierusalem.
Nomen matris eius Noescha4 filia Helnathan de Hierusalem.
3 Ioachim ΩS ΩJ etc. Rusch ] revera Ioachin ΩM etc. Weber
4 Noescha] Nestha Weber
Numérotation du verset 4Rg. 24,9 
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia que fecerat pater eius.
Numérotation du verset 4Rg. 24,10 
In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Hierusalem. Et circumdata est urbs munitionibus.
Numérotation du verset 4Rg. 24,11 
Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servi suis5 ut6 oppugnarent eam.
5 suis] eius Weber
6 ut] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 24,12 
Egressusque est Ioachin7 rex Iuda ad regem Babylonis, ipse et mater eius, et servi eius, et principes eius, et eunuchi eius, et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui.
7 Ioachin Rusch ] Ioiachin hic et ubique Weber
Numérotation du verset 4Rg. 24,13 
Et protulit inde omnes thesauros domus Domini {t. 2, Erfurt, f. 89vb ; facsim., p. 178b} et thesauros domus regie, et concidit universa vasa aurea que fecerat Salomon rex Israel in templo Domini iuxta verbum Domini,
Numérotation du verset 4Rg. 24,14 
et transtulit omnem Hierusalem et universos principes, et omnes fortes exercitus decem millia in captivitatem, et omnem artificem, et inclusorem8. Nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terre.
8 inclusorem] clusorem Weber
Numérotation du verset 4Rg. 24,15 
Transtulit quoque Ioachin in Babylonem. Et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos eius, et iudices terre duxit in captivitatem de Hierusalem in Babylonem,
Numérotation du verset 4Rg. 24,16 
et omnes viros robustos septem millia, et artifices, et inclusores9 mille, omnes viros fortes et bellatores. Duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem.
9 inclusores] clusores Weber
Numérotation du verset 4Rg. 24,17 
Et constituit Mathathiam10
patruum eius pro eo imposuitque nomen ei Sedechiam.
10 Mathathiam] Matthaniam Weber
Numérotation du verset 4Rg. 24,18 
Vicesimum et primum annum etatis habebat Sedechias cum regnare cepisset, et undecim annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius erat Amithal, filia Ieremie de Lobna.
Numérotation du verset 4Rg. 24,19 
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia que fecerat Ioachin11.
11 Ioachin D ΦRGVP ΨF Ed1455 Rusch Clementina (Ioakin 1592 )] Ioachim Θ Ω etc., Ioakim Clementina ( 1593 1598 ), Ioiachim Weber
Numérotation du verset 4Rg. 24,20 
Irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Iudam, donec proiceret eos a facie sua. Recessitque Sedechias a rege Babylonis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (4Rg. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=15&chapitre=15_24)

Notes :