Capitulum 2

Numérotation du verset 4Rg. 2,1 
Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in celum,
ibant Elias et Eliseus de Galgalis.
Numérotation du verset 4Rg. 2,2 
Dixitque Elias ad Eliseum : Sede hic, quia Dominus misit me usque Bethel. Cui ait Eliseus : Vivit Dominus et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque descendissent Bethel,
Numérotation du verset 4Rg. 2,3 
egressi sunt filii prophetarum qui erant Bethel ad Eliseum et dixerunt ei : Numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum a te ? Qui respondit : Et ego novi. Silete.
Numérotation du verset 4Rg. 2,4 
Dixit autem Elias ad Eliseum : Sede hic quia Dominus misit me in Hiericho. Et ille ait : Vivit Dominus et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque venissent Hierichum1,
1 Ierichum] Hiericho Weber
Numérotation du verset 4Rg. 2,5 
accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad Eliseum et dixerunt ei : Numquid nosti, quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te ? Et ait : Et ego novi. Silete.
Numérotation du verset 4Rg. 2,6 
Dixit autem ei Elias : Sede hic, quia Dominus misit me ad Iordanem. Qui ait : Vivit Dominus et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Ierunt igitur ambo pariter
Numérotation du verset 4Rg. 2,7 
et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt qui et steterunt e contra longe. Illi autem ambo stabant super Iordanem.
Numérotation du verset 4Rg. 2,8 
Tulitque Elias pallium suum et involvit illud et percussit aquas que divise sunt in utramque partem et transierunt ambo per siccum.
Numérotation du verset 4Rg. 2,9 
Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum :
Postula quod vis
ut faciam tibi antequam tollar a te. Dixitque Eliseus : Obsecro ut fiat duplex spiritus tuus2.
2 tuus] + in me Weber
Numérotation du verset 4Rg. 2,10 
Qui respondit : Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me quando tollor a te erit quod petisti. Si autem non videris non erit.
Numérotation du verset 4Rg. 2,11 
Cumque pergerent et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque, et ascendit Elias per turbinem in celum.
Numérotation du verset 4Rg. 2,12 
Eliseus autem videbat et clamabat : Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius. Et non vidit eum amplius. Apprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes,
Numérotation du verset 4Rg. 2,13 
et levavit pallium Elie quod ceciderat ei.
Reversusque stetit super ripam Iordanis,
Numérotation du verset 4Rg. 2,14 
et pallio Elie quod ceciderat ei percussit aquas que
non sunt divise3. Et dixit : Ubi est Deus Elie etiam nunc ? Percussitque aquas et divise sunt huc atque illuc et transiit Eliseus.
3 que…divise] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 2,15 
Videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho e contra4
dixerunt : Requievit spiritus Elie super Eliseum. Et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram,
4 e contra] de contra Weber
Numérotation du verset 4Rg. 2,16 
dixeruntque illi : Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt5 ire et querere Dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini, et proiecerit in uno montium aut in unam6 vallium. Qui ait : Nolite mittere.
5 possunt] possint Weber
6 unam] una Weber
Numérotation du verset 4Rg. 2,17 
Coegeruntque eum donec acquiesceret et diceret : Mittite. Et miserunt quinquaginta viros. Qui cum quesissent tribus diebus non invenerunt,
Numérotation du verset 4Rg. 2,18 
et reversi sunt ad eum at ille habitabat {t. 2, Erfurt, f. 72vb ; facsim., p. 144b} in Hiericho et dixit7 eis : Numquid non dixi vobis nolite ire ?
7 et dixit] dixitque Weber
Numérotation du verset 4Rg. 2,19 
Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum : Ecce habitatio civitatis huius
optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis
sed aque pessime sunt et terra sterilis.
Numérotation du verset 4Rg. 2,20 
At ille ait : Afferte mihi vas novum et mittite in illud sal.
Qui cum attulissent,
Numérotation du verset 4Rg. 2,21 
egressus ad fontem aquarum, misit in illum8 sal et ait :
hec dicit Dominus : Sanavi aquas has et non erit ultra in eis mors neque sterilitas.
8 illum] eum Weber
Numérotation du verset 4Rg. 2,22 
Sanate ergo sunt9 aque usque ad diem hanc iuxta verbum Elisei quod locutus est.
9 ergo sunt] inv. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 2,23 
Ascendit autem inde Eliseus in10 Bethel.
Cumque ascenderet per viam pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei dicentes : Ascende calve, ascende calve.
10 in] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 2,24 
Qui cum se respexisset vidit eos et maledixit eis in nomine Domini. Egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros.
Numérotation du verset 4Rg. 2,25 
Abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (4Rg. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=15&chapitre=15_2)

Notes :