Capitulum 13

Numérotation du verset 4Rg. 13,1 
Anno vicesimo tertio Ioas filii Achazie regis Iude regnavit Ioachaz filius Iehu super Israel in Samaria decem et septem annis.
Numérotation du verset 4Rg. 13,2 
Et fecit malum coram Domino, secutusque est peccata Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel et1 non declinavit ab eis.
1 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,3 
Iratusque est furor Domini contra Israel et tradidit eos in manu Azaelis regis Syrie et in manu Benadab filii Azaelis2 cunctis diebus.
2 Azaelis] Azael Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,4 
Deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini et audivit eum Dominus. Vidit enim angustias3 {t. 2, Erfurt, f. 80vb ; facsim., p. 160b} Israel quia4 attriverat eos rex Syrie.
3 angustias] angustiam Weber
4 quia] qua Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,5 
Et dedit Dominus Israeli salvatorem, et liberatus est de manu regis5 Syrie. Habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis sicut heri et nudius tertius.
5 regis] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,6 
Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Ieroboam qui peccare fecit Israel, sed6 in ipsis ambulaverunt. Siquidem et lucus permansit in Samaria.
6 sed] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,7 
Et non sunt derelicti Ioachaz de populo, nisi quinquaginta equites et decem currus et decem millia peditum. Interfecerat enim eos rex Syrie et redegerat quasi pulverem in tritura aree.
Numérotation du verset 4Rg. 13,8 
Reliqua autem sermonum Ioachaz et universa que fecit, sed et fortitudo eius nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 4Rg. 13,9 
Dormivitque Ioachaz cum patribus suis et sepelierunt eum in Samaria. Regnavitque Ioas filius eius pro eo.
Numérotation du verset 4Rg. 13,10 
Anno tricesimo septimo Ioas regis Iuda, regnavit Ioas filius Ioachaz super Israel in Samaria sedecim annis.
Numérotation du verset 4Rg. 13,11 
Et fecit quod malum est in conspectu Domini. Non declinavit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel sed7 in ipsis ambulavit.
7 sed] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,12 
Reliqua autem sermonum Ioas et universa que fecit8 et fortitudo eius quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iuda, nonne hec scripta sunt in libro sermonum regum Israel ?
8 fecit] + sed Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,13 
Et dormivit Ioas cum patribus suis. Ieroboam autem sedit super solium eius. Porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 13,14 
Eliseus autem egrotabat infirmitate qua et mortuus est.
Descenditque ad eum Ioas rex Israel, et flebat {t. 2, Erfurt, f. 81ra ; facsim., p. 161a} coram eo dicebatque : Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius.
Numérotation du verset 4Rg. 13,15 
Et ait illi Eliseus : Affer arcum et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas.
Numérotation du verset 4Rg. 13,16 
Dixit ad regem Israel : Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam superposuit Eliseus manus suas manibus regis.
Numérotation du verset 4Rg. 13,17 
Et ait : Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset dixit Eliseus : Iace sagittam.
Et iecit. Et ait Eliseus : Sagitta salutis Domini et sagitta salutis
contra Syriam. Percutiesque Syriam in Aphec
donec consumas eam.
Numérotation du verset 4Rg. 13,18 
Et ait : Tolle sagittas. Qui cum tulisset rursum dixit ei : Percute iaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus et stetisset.
Numérotation du verset 4Rg. 13,19 
Iratus est contra eum vir Dei et ait : Si percussisses quinquies aut sexies, aut9 septies percussisses Syriam usque ad consummationem. Nunc autem tribus vicibus percuties eam.
9 aut] sive Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,20 
Mortuus est ergo Eliseus et sepelierunt eum. Latrunculi quoque de Moab venerunt in terra in ipso anno.
Numérotation du verset 4Rg. 13,21 
Quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos, et proiecerunt cadaver in sepulcro Elisei. Quod10 dum tetigisset tetigit11 ossa Elisei. Revixit12 homo et stetit super pedes suos.
10 Quod] + ambulavit et Weber
11 dum tetigisset] tetigit Weber
12 revixit] et praem. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,22 
Igitur Azael rex Syrie afflixit Israel cunctis diebus Ioachaz.
Numérotation du verset 4Rg. 13,23 
Et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum quod habebat cum Abraham et13 Isaac et Iacob, et noluit disperdere eos, neque proicere penitus usque in presens tempus.
13 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,24 
Mortuus est autem Azael rex Syrie et regnavit Benadab filius eius pro eo.
Numérotation du verset 4Rg. 13,25 
Porro {t. 2, Erfurt, f. 81rb ; facsim., p. 161b} Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadab filii Azael quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure prelii. Tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israeli.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (4Rg. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=15&chapitre=15_13)

Notes :