Capitulum 14

Numérotation du verset 4Rg. 14,1 
Anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israel regnavit Amasias filius Ioas regis Iuda.
Numérotation du verset 4Rg. 14,2 
Viginti quinque annorum erat cum regnare cepisset Viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Ioaden de Hierusalem.
Numérotation du verset 4Rg. 14,3 
Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater eius, iuxta omnia que fecit Ioas pater suus fecit,
Numérotation du verset 4Rg. 14,4 
nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit. Adhuc enim populus immolabat et adolebat incensum1 in excelsis.
1 incensum] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 14,5 
Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos qui interfecerant regem patrem suum,
Numérotation du verset 4Rg. 14,6 
filios autem eorum qui occiderant non occidit, iuxta quod scriptum est in libro legis Moysi sicut precepit Dominus dicens : non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus,
sed unusquisque in peccato suo morietura.
a Cf. Dt. 24, 16.
Numérotation du verset 4Rg. 14,7 
Ipse
percussit Edom in valle Salinarum
decem millia et apprehendit Petram in prelio.
Vocavitque nomen eius Iezechel2 usque in presentem diem.
2 Iezechel] Iecethel Weber
Numérotation du verset 4Rg. 14,8 
Tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz, filii Iehu regis Israel dicens : Veni et videamus nos.
Numérotation du verset 4Rg. 14,9 
Remisitque Ioas rex Israel ad Amasiam regem Iuda dicens : Carduus Libani misit ad cedrum que est in Libano, dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestie saltus que {t. 2, Erfurt, f. 81va ; facsim., p. 162a} sunt in Libano et conculcaverunt carduum.
Numérotation du verset 4Rg. 14,10 
Percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum. Contentus esto gloria tua3 et sede in domo tua. Quare provocas malum ut cadas tu et Iuda tecum ?
3 tua] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 14,11 
Et non acquievit Amasias. Ascenditque Ioas rex Israel et viderunt se ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iude.
Numérotation du verset 4Rg. 14,12 
Percussusque est Iuda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.
Numérotation du verset 4Rg. 14,13 
Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ochozie4 cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem. Et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis.
4 Ochozie] Ahazie Weber
Numérotation du verset 4Rg. 14,14 
Tulitque omne aurum et argentum et universa vasa que inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides et reversus est Samariam.
Numérotation du verset 4Rg. 14,15 
Reliqua autem verborum Ioas que fecit, et fortitudo eius qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 4Rg. 14,16 
Dormivitque Ioas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israel, et regnavit Ieroboam filius eius pro eo.
Numérotation du verset 4Rg. 14,17 
Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israel viginti quinque annis.
Numérotation du verset 4Rg. 14,18 
Reliqua autem sermonum Amasie nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 4Rg. 14,19 
Factaque est contra eum coniuratio in Hierusalem. At ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi
Numérotation du verset 4Rg. 14,20 
et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem {t. 2, Erfurt, f. 81vb ; facsim., p. 162b} cum patribus suis in civitate David.
Numérotation du verset 4Rg. 14,21 
Tulit autem universus populus Iude Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia.
Numérotation du verset 4Rg. 14,22 
Ipse edificavit Ahilam et restituit eam Iude. Postquam dormivit rex cum patribus suis.
Numérotation du verset 4Rg. 14,23 
Anno quinto decimo Amasie filii Ioas regis Iuda, regnavit Ieroboam filius Ioas regis Israel in Samaria quadraginta et uno anno,
Numérotation du verset 4Rg. 14,24 
et fecit quod malum est coram Domino. Non recessit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 14,25 
Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis,
iuxta sermonem Domini Dei Israel quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam qui erat de Geth que est in Ophel5.
5 Ophel Rusch ΩM] Opher Weber
Numérotation du verset 4Rg. 14,26 
Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere
et extremos et non esset qui auxiliaretur Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 14,27 
Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israel de6 sub celo sed salvabit7 eos in manu Ieroboam filii Ioas.
6 de] om. Weber
7 salvabit] salvavit Weber
Numérotation du verset 4Rg. 14,28 
Reliqua autem sermonum Ieroboam et universa que fecit et fortitudo eius qua preliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Iude in Israel, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 4Rg. 14,29 
Dormivitque Ieroboam cum patribus suis regibus Israel, et regnavit Zacharias filius eius pro eo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (4Rg. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=15&chapitre=15_14)

Notes :