Capitulum 17

Numérotation du verset 4Rg. 17,1 
Anno duodecimo Achaz regis Iuda regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israel novem annis.
Numérotation du verset 4Rg. 17,2 
Fecitque malum coram Domino sed non sicut reges Israel qui ante eum fuerant.
Numérotation du verset 4Rg. 17,3 
Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus. Reddebatque illi tributa.
Numérotation du verset 4Rg. 17,4 
Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Egypti, ne prestaret tributa regi Assyriorum, sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum et vinctum misit in carcerem.
Numérotation du verset 4Rg. 17,5 
Pervagatusque est omnem terram, et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis.
Numérotation du verset 4Rg. 17,6 
anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israel in Assyrios, posuitque eos in Haylam1 et in Abor2 iuxta fluvium Gozan3 in civitatibus Medorum.
1 Haylam] Ala Weber
2 Abor] Habor Weber
3 Gozan ΩS Weber ] Gozam ΩJ* ΩM Rusch
Numérotation du verset 4Rg. 17,7 
Factum est enim cum peccassent {t. 2, Erfurt, f. 83va ; facsim., p. 166a} filii Israel Domino Deo suo qui eduxerat eos de terra Egypti de manu pharaonis regis Egypti. Coluerunt deos alienos
Numérotation du verset 4Rg. 17,8 
et ambulaverunt iuxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israel et regum Israel quia similiter fecerant.
Numérotation du verset 4Rg. 17,9 
Et offenderunt4
filii Israel verbis non rectis Dominum Deum suum et edificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum
usque ad civitatem munitam.
4 offenderunt] operuerunt Weber
Numérotation du verset 4Rg. 17,10 
Feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum.
Numérotation du verset 4Rg. 17,11 
Et adolebant ibi incensum super aras in more gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum. Feceruntque verba pessima irritantes Dominum
Numérotation du verset 4Rg. 17,12 
et coluerunt immunditias de quibus precepit Dominus eis ne facerent verbum hoc.
Numérotation du verset 4Rg. 17,13 
Et testificatus est Dominus
in Israel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntum dicens : Revertimini a viis vestris pessimis et custodite precepta mea et cerimonias iuxta omnem legem quam precepi patribus vestris. Et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum
Numérotation du verset 4Rg. 17,14 
qui non audierunt sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum qui noluerunt obedire Domino Deo suo.
Numérotation du verset 4Rg. 17,15 
Et abiecerunt legitima eius et pactum quod pepigit cum patribus eorum et testificationes
quibus
contestatus est eos. Secutique sunt vanitates, et vane egerunt, et secuti sunt gentes que erant per circuitum eorum super quibus preceperat Dominus eis, ut non facerent sicut et ille faciebant.
Numérotation du verset 4Rg. 17,16 
Et dereliquerunt omnia precepta Domini Dei sui, feceruntque sibi conflatiles {t. 2, Erfurt, f. 83vb ; facsim., p. 166b} duos vitulos et lucos et adoraverunt universam militiam celi, servieruntque Baal,
Numérotation du verset 4Rg. 17,17 
et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem, et divinationibus inserviebant et auguriis, et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino et irritarent eum.
Numérotation du verset 4Rg. 17,18 
Iratusque est Dominus vehementer Israeli5 et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Iuda tantummodo.
5 Israeli] Israel Weber
Numérotation du verset 4Rg. 17,19 
Sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui, verumtamen6 ambulavit in erroribus Israel quos operatus fuerat.
6 verumtamen] verum Weber
Numérotation du verset 4Rg. 17,20 
Proiecitque Dominus omne semen Israel et afflixit eos, et tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie sua.
Numérotation du verset 4Rg. 17,21 
Ex eo iam tempore quo scissus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Ieroboam filium Nabath. Separavit enim Ieroboam Israel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum.
Numérotation du verset 4Rg. 17,22 
Et ambulaverunt filii Israel in universis peccatis Ieroboam que fecerat, non recesserunt ab eis
Numérotation du verset 4Rg. 17,23 
usquequo auferret Dominus Israel a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum. Translatusque est Israel de terra sua in Assyrios usque in diem hanc.
Numérotation du verset 4Rg. 17,24 
Adduxit autem rex Assyriorum
viros7 de Babylone et de Cutha et de Ahaiath8 et de Emath et de Sepharvaim et collocavit eos in civitatibus Samarie pro filiis Israel qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius.
7 viros] om. Weber
8 Ahaiath] Haiath Weber
Numérotation du verset 4Rg. 17,25 
Cumque ibi habitare cepissent, non timebant Dominum, et immisit eis Dominus leones qui interficiebant eos.
Numérotation du verset 4Rg. 17,26 
Nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum : Gentes quas transtulisti {t. 2, Erfurt, f. 84ra ; facsim., p. 167a} et habitare fecisti in civitatibus Samarie ignorant legitima Dei terre et immisit in eos Dominus leones. Et ecce interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terre.
Numérotation du verset 4Rg. 17,27 
Precepit autem rex Assyriorum dicens : Ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis, et vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terre.
Numérotation du verset 4Rg. 17,28 
Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent Dominum.
Numérotation du verset 4Rg. 17,29 
Et unaqueque gens fabricata est deum suum.
Posueruntque eos in fanis excelsis que fecerant Samarite gens et gens in urbibus suis in quibus habitabant.
Numérotation du verset 4Rg. 17,30 
Viri enim Babylonii fecerunt Sochothbenoth, viri autem Cutheni fecerunt Nergel, et viri de Emath fecerunt Asuna9.
9 Asuna] Asima Weber
Numérotation du verset 4Rg. 17,31 
Porro Evei10 fecerunt Nebaam11
et Tharchan12. Hi autem qui erant de Sepharvaim comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim,
10 Evei ΩJ Ed1455 Weber ] Hevei Clementina
11 Nebaam] Nebaaz Weber
12 Tharchan] Tharthac Weber
Numérotation du verset 4Rg. 17,32 
et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis sublimibus.
Numérotation du verset 4Rg. 17,33 
Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant, iuxta consuetudinem gentium de quibus translati fuerant Samariam,
Numérotation du verset 4Rg. 17,34 
usque in presentem diem morem sequuntur antiquum. Non timent Dominum neque custodiunt cerimonias eius, et iudicia et legem et mandatum quod preceperat Dominus filiis Iacob quem cognominavit Israel,
Numérotation du verset 4Rg. 17,35 
et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens : Nolite timere deos alienos et non adoretis eos, neque colatis et {t. 2, Erfurt, f. 84rb ; facsim., p. 167b} non immoletis eis,
Numérotation du verset 4Rg. 17,36 
sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Egypti in fortitudine magna et in brachio extentoa. Ipsum timete illum adorate et ipsi immolate.
a Cf. Ex. 6, 6.
Numérotation du verset 4Rg. 17,37 
cerimonias quoque et iudicia et legem et mandatum quod scripsit vobis custoditeb ut faciatis cunctis diebus et non timeatis deos alienos.
b Cf. Dt. 28, 13.
Numérotation du verset 4Rg. 17,38 
Et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci, nec colatis deos alienos,
Numérotation du verset 4Rg. 17,39 
sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum.
Numérotation du verset 4Rg. 17,40 
Illi vero non audierunt sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.
Numérotation du verset 4Rg. 17,41 
Fuerunt igitur gentes iste timentes quidem Dominum, sed nihilominus idolis13 suis servientes. Nam et filii eorum et nepotes sicut fecerunt parentes sui, ita faciunt usque in presentem diem.
13 idolis] et praem. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (4Rg. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=15&chapitre=15_17)

Notes :