Capitulum 21

Numérotation du verset 4Rg. 21,1 
Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Aphsiba.
Numérotation du verset 4Rg. 21,2 
Fecitque malum in conspectu Domini iuxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 21,3 
Conversusque est et edificavit excelsa que dissipaverat Ezechias pater eius, et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israel et adoravit omnem militiam celi et coluit eam.
Numérotation du verset 4Rg. 21,4 
Extruxitque aras in domo {t. 2, Erfurt, f. 87rb ; facsim., p. 173b} Domini de qua dixit Dominus : In Hierusalem ponam nomen meum.
Numérotation du verset 4Rg. 21,5 
Et extruxit altaria universe militie celi in duobus atriis templi Domini,
Numérotation du verset 4Rg. 21,6 
et traduxit1 filium suum per ignem. Et ariolatus est et observabat2 auguria, et fecit pythones et aruspices multiplicavit ut faceret malum coram Domino et irritaret eum.
1 traduxit] transduxit Weber
2 observabat] observavit Weber
Numérotation du verset 4Rg. 21,7 
Posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini, super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius, in templo hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israel : Ponam nomen meum in sempiternum,
Numérotation du verset 4Rg. 21,8 
et ultra non faciam commoveri pedem Israel de terra quam dedi patribus eorum, sic tamen si custodierint opere omnia que precepi eis et universam legem quam mandavit eis servus meus Moyses.
Numérotation du verset 4Rg. 21,9 
Illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 21,10 
Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum dicens :
Numérotation du verset 4Rg. 21,11 
Quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas super omnia que fecerunt Amorrei ante eum, et peccare fecit etiam Iudam in immunditiis suis.
Numérotation du verset 4Rg. 21,12 
Propterea hec dicit Dominus Deus Israel : Ecce ego inducam mala super Hierusalem et Iudam, ut quicumque audierit tinniant ambe aures eius,
Numérotation du verset 4Rg. 21,13 
et extendam super Hierusalem funiculum Samarie et pondus domus Achab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabule, delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem eius,
Numérotation du verset 4Rg. 21,14 
dimittam vero reliquias hereditatis mee, et tradam eas in manu inimicorum {t. 2, Erfurt, f. 87va ; facsim., p. 174a} eius, eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis,
Numérotation du verset 4Rg. 21,15 
eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum de3 Egypto usque ad diem hanc.
3 de] ex Weber
Numérotation du verset 4Rg. 21,16 
Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Hierusalem usque ad os, absque peccatis suis quibus peccare fecit Iudam ut faceret malum coram Domino.
Numérotation du verset 4Rg. 21,17 
Reliqua autem sermonum Manasse et universa que fecit, et peccatum eius quod peccavit, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 4Rg. 21,18 
Dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus sue, in horto Oza4 et regnavit Amon
filius eius pro eo.
4 Oza] Aza Weber
Numérotation du verset 4Rg. 21,19 
Viginti duo5 annorum erat Amon cum regnare cepisset et duobus6 annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Messallemeth filia Arus de Ietheba7.
5 duo] et praem. Weber
6 et duobus] duobusque Weber
7 Ietheba] Iethba Weber
Numérotation du verset 4Rg. 21,20 
Fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius,
Numérotation du verset 4Rg. 21,21 
et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater eius, servivitque immunditiis quibus servierat pater suus et adoravit eas,
Numérotation du verset 4Rg. 21,22 
et dereliquit Dominum Deum patrum suorum et non ambulavit in via Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 21,23 
Tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt regem in domo sua.
Numérotation du verset 4Rg. 21,24 
Percussit autem populus terre omnes qui coniuraverant contra regem Amon et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo.
Numérotation du verset 4Rg. 21,25 
Reliqua autem sermonum Amon que fecit, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 4Rg. 21,26 
Sepelieruntque eum in sepulcro suo in horto Ozam8 et regnavit Iosias {t. 2, Erfurt, f. 87vb ; facsim., p. 174b} filius eius pro eo
8 Ozam] Aza Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (4Rg. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=15&chapitre=15_21)

Notes :