Biblia communis

Capitulum 25

Numérotation du verset 4Rg. 25,1 
Factum est autem anno nono regni eius mense decimo, decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse, {t. 2, Erfurt, f. 90ra ; facsim., p. 179a} et omnis exercitus eius in Hierusalem et circumdederunt eam, et extruxerunt in circuitu eius munitiones.
Numérotation du verset 4Rg. 25,2 
Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedechie
Numérotation du verset 4Rg. 25,3 
nona die mensis. Prevaluitque fames in civitate nec erat panis populo terre.
Numérotation du verset 4Rg. 25,4 
Et interrupta est civitas, et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam porte, que est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem, fugit itaque Sedechias1 per viam que ducit ad campestria solitudinis,
1 Sedechias] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,5 
et persecutus est exercitus Chaldeorum regem, comprehenditque eum in planitie Hiericho, et omnes bellatores qui erant cum eo, dispersi sunt et reliquerunt eum.
Numérotation du verset 4Rg. 25,6 
Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, qui locutus est cum eo iudicium.
Numérotation du verset 4Rg. 25,7 
Filios autem Sedechie occidit coram eo, et oculos eius effodit, vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem.
Numérotation du verset 4Rg. 25,8 
Mense quinto septima die mensis,
ipse est annus nonus decimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps exercitus servus regis Babylonis in2 Hierusalem.
2 in] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,9 
Et succendit domum Domini et domum regis et domos Hierusalem. Omnemque {t. 2, Erfurt, f. 90rb ; facsim., p. 179b} domum combussit igni,
Numérotation du verset 4Rg. 25,10 
et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldeorum qui erat cum principe militum,
Numérotation du verset 4Rg. 25,11 
reliquam autem populi partem qui remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militie
Numérotation du verset 4Rg. 25,12 
et de pauperibus terre reliquit vinitores et agricolas.
Numérotation du verset 4Rg. 25,13 
Columnas autem ereas que erant in templo Domini et bases,
et mare eneum3 quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei, et transtulerunt es omne4 in Babylonem.
3 eneum] ereum Weber
4 omne] omnium Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,14 
Ollas quoque ereas,
et trullas, et tridentes et scyphos et omnia vasa erea in quibus ministrabant, tulerunt
Numérotation du verset 4Rg. 25,15 
necnon thuribula et phialas,
que aurea aurea
et que argentea argentea tulit princeps militie,
Numérotation du verset 4Rg. 25,16 
id est columnas duas, mare unum et bases quas fecerat Salomon in templo Domini. Non erat pondus aeris omnium vasorum.
Numérotation du verset 4Rg. 25,17 
Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una, et capitellum ereum super se altitudinis trium cubitorum, et retiaculum5 et malogranata super capitellum columne, omnia erea. Similem et columna secunda habebat ornatum,
5 retiaculum] reticulum Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,18 
tulit quoque princeps militie Saraiam6 {t. 2, Erfurt, f. 90va ; facsim., p. 180a} sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum et tres ianitores,
6 Saraiam] Seraian Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,19 
et de civitate eunuchum unum qui erat prefectus super bellatores viros7 et quinque viros de his qui steterant coram rege, quos reperit in civitate, et Sophar8 principem exercitus qui probabat tirones de populo terre, et sex viros e vulgo qui inventi fuerant in civitate,
7 bellatores viros] inv. Weber
8 Sophar] Sopher Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,20 
quos tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in Reblatha.
Numérotation du verset 4Rg. 25,21 
Percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Reblatha in terra Emath. Et translatus est Iuda de terra sua,
Numérotation du verset 4Rg. 25,22 
populo autem qui relictus erat in terra Iuda quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis prefecit Godoliam, filium Aicham9 filii Saphan.
9 Aicham ΩS] Aichan ΩM Ed1455 Rusch , Ahicham Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,23 
Quod cum audissent omnes duces militum ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam in Maspha Ismael filius Nathanie et Ioannan filius Caree10 et Saraia11 filius Thanameth12,
Netophathites et Iechonias13, filius Maachathi14, ipsi et socii eorum.
10 Caree Weber ] Zaree Rusch (hapax)
11 Saraia] Sareia Weber
12 Thanameth] Thenaameth Weber
13 Iechonias] scrips. , Ieconias Rusch , Iezonias Weber
14 Maachati] Maachathi Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,24 
Iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens : Nolite timere servire Chaldeis, manete in terra et servite regi {t. 2, Erfurt, f. 90vb ; facsim., p. 180b} Babylonis et bene erit vobis.
Numérotation du verset 4Rg. 25,25 
Factum est autem in mense septimo, venit Ismael, filius Nathanie, filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo. Percusseruntque Godoliam qui et15 mortuus est, sed et Iudeos et Chaldeos qui erant cum eo in Maspha.
15 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,26 
Consurgens16 omnis populus, a parvo usque ad magnum et principes militum venerunt in Egyptum timentes Chaldeos.
16 Consurgens] + autem Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,27 
Factum est vero in17 anno tricesimo septimo transmigrationis Ioachin18 regis Iude, mense duodecimo vicesima et19 septima die mensis, sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare ceperat caput Ioachin regis Iuda de carcere,
17 in] om. Weber
18 Ioachin ΩJ Ed1455 Ed1462 Weber ] Ioachim ΩS Rusch
19 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,28 
et locutus est ei benigne20, et posuit thronum eius super thronum regum qui erant cum eo in Babylone.
20 benigne] benigna Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,29 
Et mutavit vestes eius quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vite sue .
Numérotation du verset 4Rg. 25,30 
Annonam quoque constituit ei absque intermissione, que et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vite sue.
Secundus liber Malachim id est Regum quartus finit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (4Rg. 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=15&chapitre=15_25)

Notes :