Biblia communis

Capitulum 13

Numérotation du verset 4Esr. 13,1 XXXIII
Et factum est post dies septem, et somniavi somnium {t. 2 : Erfurt, f. 163va ; facsim., p. 326a} nocte.
Numérotation du verset 4Esr. 13,2 
Et ecce de mari ventus exsurgebat ut conturbaret omnes fluctus eius.
Numérotation du verset 4Esr. 13,3 
Et vidi, et ecce convalescebat ille1 homo cum nubibus celi et ubi vultum suum vertebat2 ut consideraret, tremebant omnia que sub eo videbantur
1 convalescebat ille] convolabat ipse Weber
2 vertebat] convertebat Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,4 
et ubicumque exiebat vox de ore eius, ardescebant omnes qui audiebant voces eius. Sicut quiescit terra3 quando senserit ignem.
3 quiescit terra] liquescit cera Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,5 
Et vidi post hec, et ecce congregabatur multitudo hominum, quorum non erat numerus, de quatuor ventis celi, ut debellarent hominem qui ascenderat de mari.a
a Cf. Mt. 24, 31; Mc. 13, 27.
Numérotation du verset 4Esr. 13,6 
Et vidi, et ecce sibimetipsi sculpserat4 montem magnum et volavit super eum.
4 sibimetipsi sculpserat] sibimetipso sculpsit Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,7 
Ego autem quesivi videre regionem vel locum unde sculptus esset mons et non potui.
Numérotation du verset 4Esr. 13,8 
Et post hec vidi, et ecce omnes qui congregati sunt ad eum ut expugnarent eum, timebant valde, tamen audebant pugnare.
Numérotation du verset 4Esr. 13,9 
Et ecce ut vidit impetum multitudinis venientis, non levavit manum suam neque frameam tenebat neque aliquod vas bellicosum, nisi solummodo vidi,
Numérotation du verset 4Esr. 13,10 
quoniam emisit5 de ore suo sicut fluctum ignis, et de labiis eius spiritum flamme et de lingua eius emittebat scintillas et tempestates6.
5 quoniam emisit] quomodo emittit Weber
6 et tempestates et commixta sunt simul omnia hec, fluctus et multitudo tempestat] tempestatis Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,11 
et concidit super multitudinem in impetu que7 erat pugnare, et succendit omnes ut subito nihil videretur de innumerabili multitudine nisi solummodo pulvis8 et fumi odor. Et vidi et estimui9.
7 multitudinem in impetu que] multitudinis impetum quod paratum Weber
8 pulvis] + cineris Weber
9 estimui] corr. hic et ubique, extimui Rusch , extiti Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,12 
Et post hoc10 vidi ipsum hominem descendentem de monte et vocantem11 ad se multitudinem aliam pacificam.
10 hoc] hec Weber
11 vocantem] advocantem Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,13 
et accedebat12 ad eum vultus hominum multorum, quorumdam gaudentium, quorumdam tristantium, aliqui vero alligati, aliqui adducentes ex eis qui offerebantur. Et egrotavi13 a multitudine pavoris expergefactus sum et14 dixi :
12 accedebat] accedebant Weber
13 Et egrotavi] et ego Weber
14 et propter hom. Ed1460 Ed1462 Rusch ] + deprecatus sum Altissimum et Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,14 
Tu ab initio demonstrasti servo tuo mirabilia hec et dignum me habuisti ut susciperes deprecationem meam
Numérotation du verset 4Esr. 13,15 
et nunc demonstra mihi adhuc15 interpretationem somnii huius.
15 adhuc] + et Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,16 
sicut enim existimo in sensu meo, ve qui derelicti fuerint in diebus illis. Et multo plus ve his qui non sunt derelicti.
Numérotation du verset 4Esr. 13,17 
Qui enim non sunt derelicti tristes erant16.
16 erant Tr621 ] erunt Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,18 
Intelligo nunc17 que sunt reposita in novissimis diebus et occurrent18 eis sed et his19 qui derelicti sunt.
17 Intelligo nunc] intelligentes Weber
18 occurrent] non occurrentes Weber
19 his] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,19 
Propter hoc venerunt enim in20 pericula magna et necessitates multas, sicut ostendunt somnia hec.
20 venerunt enim in] ve viderunt Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,20 
Attamen facilius est periclitantem venire in hunc21 quam pertransire sicut nubem a seculo et nunc22 videre que contingunt23 in novissimo. Et respondit ad me et dixit :
21 hunc] hec Weber
22 nunc] non Weber
23 contingunt] contigerunt Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,21 
Et visionis interpretationem dicam tibi24 et de quibus locutus es adaperiam tibi.
24 tibi] + sed Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,22 
Quoniam de his dixisti25 qui derelicti sunt26, hec interpretatio :
25 de his - dixisti] inv. Weber
26 sunt] + et de his qui non derelicti sunt Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,23 
qui aufert27 periculum28 illo tempore, hic se custodivit. Qui in periculo incederunt, hi sunt qui habent opera29 et fidem ad Fortissimum.
27 aufert] afferet Weber
28 periculum] + in Weber
29 hic se custodivit… opera] ipse custodibt qui in periculo inciderint qui habent operas Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,24 
Scito ergo, quoniam magis beatificati sunt qui derelicti super eos qui mortui sunt.
Numérotation du verset 4Esr. 13,25 
He interpretationes visionis30 : quia vidisti virum ascendentem de corde maris,
30 He interpretationes visionis] Interpretatio enim visionis hec Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,26 
ipse est quem conservavit31 Altissimus {t. 2 : Erfurt, f. 163vb ; facsim., p. 326b} multis temporibus qui per semetipsum liberabit creaturam suam, et ipse disponet qui derelicti sunt.
31 conservavit] conservat Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,27 
Et quoniam vidisti de ore eius exire ut spiritum et ignem et tempestatem,
Numérotation du verset 4Esr. 13,28 
et quoniam non tenebat frameam neque vas bellicosum, corrupit32 enim impetum eius multitudinis que venerat33 expugnare eum, hec interpretatio :
32 corrupit] corrumpit Weber
33 venerat] + ad Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,29 
Ecce dies veniunt quando incipiet Altissimus liberare eos qui super terram sunt
Numérotation du verset 4Esr. 13,30 
et veniet in excessu34 mentis super eos qui inhabitant terram.
34 in excessu] excessus Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,31 
Et alii alios35 cogitabunt debellare36, civitates civitatem37 locus locum et gens adversus gentem et38 regnum adversus regnum.
35 alii alios] in alisalio Weber
36 debellare] bellare Weber
37 civitatem] + et Weber
38 adversus gentem et] ad gentem et Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,32 
Et erit cum fient hec et contingent signa que ante ostendi tibi, et tunc revelabitur filius meus quem vidisti ut39 virum ascendentem.
39 ut] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,33 
Et erit quando audierint omnes gentes vocem eius, et derelinquet unusquisque in regione sua bellum suum quod habent ad alterutrum40
40 regione… alterutrum] regionem suam et bellum quod habent in alterutro Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,34 
et colligetur in unum multitudo innumerabilis, sicut41 volentes venire et expugnare eum.
41 sicut] + vidisti Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,35 
Ipse autem stabit super cacumen montis Sion.
Numérotation du verset 4Esr. 13,36 
Sion autem veniet et ostendetur omnibus parata et edificata, sicut vidisti montem sculpi sine manibus.
Numérotation du verset 4Esr. 13,37 
Ipse autem filius meus arguet que advenerunt gentes impietates eorum, has que tempestati appropinquaverunt propter42 mala cogitamenta eorum et cruciamenta quibus incipient cruciari,
42 appropinquaverunt propter] appropiaverunt et inproperabit coram eis Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,38 
que assimilate sunt flamme, et perdet eos sine labore per43 legem que igni assimilata est.
43 per] et Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,39 
Et quoniam vidisti eum colligentem ad se aliam multitudinem pacificam,
Numérotation du verset 4Esr. 13,40 
he44 sunt decem45 tribus que captive facte sunt de terra sua in diebus Osee46 regis quem captivum duxit Salmanasar rex Assyriorum, et transtulit eos trans flumen, et translati sunt in terram47 aliam.
44 hec] he Weber
45 decem] novem Weber
46 Osee] Iosie Weber
47 terram] tetram cacogr. Rusch
Numérotation du verset 4Esr. 13,41 
Ipsi autem sibi dederunt consilium hoc ut derelinquerent multitudinem gentium, et proficiscerentur in ulteriorem regionem, ubi numquam48 inhabitavit genus humanum
48 numquam inhabitavit] + quisquam inhabitavit ibi Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,42 
vel ibi servare49 legitima sua que non fuerant servantes in regione sua.
49 vel ibi servare] ut vel ibi observarent Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,43 
Per introitus autem angustos fluminis Euphraten introierunt.
Numérotation du verset 4Esr. 13,44 
Fecit enim eis tunc Altissimus signa et statuit venas fluminis usquequo transirent.
Numérotation du verset 4Esr. 13,45 
Per eam enim regionem erat via multa itineris anni unius et dimidii, nam regio illa vocatur Arzareth50.
50 Azareth] Azar Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,46 
Tunc51 inhabitaverunt ibi usque in novissimo tempore et nunc iterum ceperint52 venire,
51 Tunc] et praem. Weber
52 ceperint] ceperunt Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,47 
iterum Altissimus statuet53 venas fluminis ut possint transire, propter hec54 vidisti multitudinem55 cum pace.
53 statuet] statuit Weber
54 hec] hoc Weber
55 multitudinem] + collectam Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,48 
Sed et qui derelicti sunt de populo tuo hi suntqui inveniuntur56 intra terminum meum.
56 hi sunt qui inveniuntur] qui invenientur Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,49 
Factum57 erit ergo quando incipiet perdere multitudinem earum que collecte sunt gentes, proteget eos58 qui superaverunt59 populum
57 Factum] Sanctum Weber
58 eos] om. Weber
59 superaverunt] superaverit Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,50 
et tunc ostendet eis multa plurima portenta.
Numérotation du verset 4Esr. 13,51 
Et dixi ego : Dominator Domine, hoc mihi ostende, propter quod vidi virum ascendentem de corde maris. Et dixit mihi :
Numérotation du verset 4Esr. 13,52 
Sicut non potes hec60 vel scrutinari61 vel scire que sunt62 in profundo maris, sic non poterit quisquam super terram videre filium meum vel eos qui cum eo sunt nisi in tempore diei.
60 potes hec] potest hoc Weber
61 scrutinari] –nare Weber
62 que sunt] quis quid sit Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,53 
Hec est interpretatio somnii quod63 vidisti, {t. 2 : Erfurt, f. 164ra ; facsim., p. 327a} et propter quod illuminatus es hec solus.
63 quod] quem Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,54 
Dereliquisti enim tuam64 et circa meam65 vacasti legem et quesisti66.
64 tuam] tua Weber
65 meam] mea Weber
66 legem et quesisti] et legem meam exquisisti Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,55 
Vitam enim tuam disposuisti in sapientia67 et sensum tuum vocasti matrem.
67 sapientia] –tiam Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,56 
Et propter hoc ostendi tibi68 merces apud Altissimum. Erit enim post alios tres dies, ad te alia loquar et exponam tibi gravia et mirabilia.
68 tibi] + hec Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,57 XXXIV
Et profectus sum et transii69 in campum, multum glorificans et laudans Altissimum de mirabilibus que per tempus faciebat,
69 transii Rusch Weber ] transivi Tr621
Numérotation du verset 4Esr. 13,58 
et quoniam gubernat ipsum70 et que sunt in temporibus illata. Et sedi ibi tribus diebus.
70 ipsum] + tempora Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (4Esr. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=21&chapitre=21_13)

Notes :