Biblia communis

Capitulum 2

Numérotation du verset 4Esr. 2,1 VI
Hec dicit Dominus : Ego eduxi populum
istum de servitute quibus mandata dedi per pueros meos prophetas quos audire noluerunt sed irrita fecerunt mea consilia.
Numérotation du verset 4Esr. 2,2 
Mater que eos generavit
dicit illis : Ite, filii, quia ego vidua sum et derelicta.
Numérotation du verset 4Esr. 2,3 
Educavi vos cum letitia et amisi vos cum luctu et tristitia quoniam peccastis coram Domino Deo vestro1 et quod malum est coram eo2 fecistis.
1 vestro]] om. Weber
2 eo] me Weber
Numérotation du verset 4Esr. 2,4 
Modo autem quid faciam vobis ? Ego3 vidua sum et derelicta. Ite, filii, et petite a Domino misericordiam.
3 Ego] + enim Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 2,5 VII
Ego autem
te, pater, testem invoco super matrem filiorum, quia noluerunt testamentum meum servare,
Numérotation du verset 4Esr. 2,6 
ut des eis confusionem et matrem eorum in direptionem, ne generatio {t. 2 : Erfurt, f. 158ra ; facsim., p. 315a} eorum fiat.
Numérotation du verset 4Esr. 2,7 
Dispergantur in gentes, nomina eorum deleantur a terra,
quoniam spreverunt sacramentum4 meum.
4 sacramentum Tr621 ] testamentum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 2,8 
Ve tibi, Assur, qui abscondis iniquos penes te. Gens mala, memorare quid fecerim Sodome et Gomorrhe,
Numérotation du verset 4Esr. 2,9 
quorum terra iacet in piceis glebis et aggeribus cinerum. Sic dabo eos qui me non audierunt, dicit Dominus omnipotens.
Numérotation du verset 4Esr. 2,10 VIII
Hec dicit Dominus ad Esdram : Nuntia5 populo meo,
quoniam dabo eis regnum Hierusalem, quod daturus eram Israel
5 Nuntia] Adnuntia Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 2,11 
et sumam mihi gloriam illorum et dabo eis tabernacula eterna, que preparaveram illis.
Numérotation du verset 4Esr. 2,12 
Lignum vite
erit illis in odore unguenti et non laborabunt neque fatigabuntur.
Numérotation du verset 4Esr. 2,13 
Ite et accipietis. Rogate vobis dies paucos ut immorentur6; iam paratum est vobis regnum, vigilate.
6 immorentur] minorentur Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 2,14 
Testare7, celum et terram. Contrivi8 enim malum et creavi bonum quia vivo ego, dicit Dominus.
7 Testare] iter. Tr621 Weber
8 Contrivi] omisi Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 2,15 
Mater, amplectere9 filios tuos, educa illos cum letitia. Sicut columba, confirma pedes eorum, quoniam te elegi, dicit Dominus.
9 amplectere] conplectere Weber
Numérotation du verset 4Esr. 2,16 
Et resuscitabo mortuos de locis suis et de monumentis educam illos, quoniam cognovi nomen meum in Israel10.
10 Israel] illis Weber
Numérotation du verset 4Esr. 2,17 
Noli timere, mater filiorum, quoniam te elegi, dicit Dominus.
Numérotation du verset 4Esr. 2,18 
Mittam tibi adiutorium pueros meos Isaiam et Ieremiam,
ad quorum consilium sanctificavi et paravi tibi arbores duodecim
gravatas variis fructibus
Numérotation du verset 4Esr. 2,19 
et totidem fontes fluentes lac et mel
et montes immensos septem habentes rosam et lilium, in quibus gaudio implebo11 filios tuos.
11 implebo] replebo Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 2,20 IX
Viduam iustifica, pupillo iudica, egenti da, orphanum tuere, nudum vesti,
Numérotation du verset 4Esr. 2,21 
confractum et debilem cura, claudum irridere noli, tutare mancum et cecum ad visionem claritatis mee admitte.
Numérotation du verset 4Esr. 2,22 
Senem et iuvenem intra muros tuos serva,
Numérotation du verset 4Esr. 2,23 
mortuos ubi inveneris signans commenda sepulcro, et dabo tibi primam sessionem12
in resurrectione mea.
12 sessionem Weber ] cessionem Rusch
Numérotation du verset 4Esr. 2,24 
Pausa et quiesce, populus meus, quia veniet requies tua.
Numérotation du verset 4Esr. 2,25 X
Nutrix bona, nutri filios tuos, confirma pedes eorum.
Numérotation du verset 4Esr. 2,26 
Servos quos tibi dedi,
nemo ex eis interiet.
Ego enim eos requiram de numero tuo.
Numérotation du verset 4Esr. 2,27 
Noli fatigari13. Cum enim venerit14 dies pressure et angustie, alii plorabunt et tristes erunt, tu autem hilaris et copiosa eris.
13 fatigari] satagere Tr621 Weber
14 enim venerit] inv. Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 2,28 
Zelabunt gentes et nihil adversum te poterunt, dicit Dominus.
Numérotation du verset 4Esr. 2,29 
Manus mee tegent te, ne filii tui gehennam videant.
Numérotation du verset 4Esr. 2,30 
Iocundare, mater, cum filiis tuis, quia ego te eripiam, dicit Dominus.
Numérotation du verset 4Esr. 2,31 
Filios tuos dormientes memorare, quoniam ego eos educam de lateribus15 terre et misericordiam cum illis faciam, quoniam misericors sum, dicit Dominus omnipotens.
15 lateribus] latibulis Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 2,32 
Amplectere natos tuos usque dum venio et prestem16 illis misericordiam quoniam exuberant fontes mei et gratia mea non deficiet.
16 prestem] predica Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 2,33 XI
Ego Esdras preceptum accepi17 a Domino in monte Horeb18 ut irem ad Israel. Ad quos, cum venirem, reprobaverunt me et respuerunt mandatum Domini.
17 preceptum accepi] inv. Tr621 Weber
18 Horeb Weber ] Oreb Rusch, Choreph Tr621
Numérotation du verset 4Esr. 2,34 
Ideoque vobis dico, gentes que auditis et intelligitis : exspectate pastorem vestrum, requiem eternitatis dabit vobis, quoniam in proximo est ille qui in finem seculi adveniet.
Numérotation du verset 4Esr. 2,35 
{t. 2 : Erfurt, f. 158rb ; facsim., p. 315b} Parati estote ad premia regni quia lux perpetua lucebit vobis per eternitatem temporis.
Numérotation du verset 4Esr. 2,36 
Fugite umbram seculi huius. Accipite iocunditatem glorie vestre. Ego testor palam salvatorem meum
Numérotation du verset 4Esr. 2,37 
commendatum donum19 accipite et iocundamini gratias agentes ei qui vos ad celestia regna vocavit.
19 donum] Domini Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 2,38 
Surgite et state et videte numerum signatorum in convivio Domini.
Numérotation du verset 4Esr. 2,39 
Qui se de umbra seculi transtulerunt, splendidas tunicas a Domino acceperunt.
Numérotation du verset 4Esr. 2,40 
Recipe, Sion, numerum tuum et conclude candidatos tuos qui legem Domini compleverunt.
Numérotation du verset 4Esr. 2,41 
Filiorum tuorum, quos optabas, plenus est numerus. Roga imperium Domini ut sanctificetur populus tuus qui vocatus est ab initio.
Numérotation du verset 4Esr. 2,42 XII
Ego Esdras vidi in monte Sion turbam magnam quam numerare non potui, et omnes canticis collaudabant Dominum.
Numérotation du verset 4Esr. 2,43 
Et in medio eorum erat iuvenis statura celsus, eminentior omnibus illis, et singulis eorum capitibus imponebat coronas, et magis exaltabatur. Ego autem miraculo tenebar.
Numérotation du verset 4Esr. 2,44 
Tunc interrogavi angelum et dixi : Qui sunt hi, domine ?
Numérotation du verset 4Esr. 2,45 
Qui respondens dixit mihi : Hi sunt qui mortalem tunicam deposuerunt et immortalem sumpserunt et confessi sunt nomen Dei. Modo coronantur et accipiunt palmas.
Numérotation du verset 4Esr. 2,46 
Et dixi angelo20 : Ille iuvenis quis est, qui eis coronas imponit et palmas in manus tradit ?
20 angelo] ad angelum Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 2,47 
Qui respondens dixit mihi : Ipse est Filius Dei, quem in seculo confessi sunt. Ego autem magnificare eos cepi, qui fortiter pro nomine Domini steterunt.
Numérotation du verset 4Esr. 2,48 
tunc dixit mihi angelus : Vade et annuntia populo meo qualia et quanta mirabilia Domini Dei vidisti.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (4Esr. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=21&chapitre=21_2)

Notes :