Biblia communis

Capitulum 7

Numérotation du verset 4Esr. 7,1 XVIII
Et factum est cum finissem loqui verba hec1 missus est ad me angelus qui missus fuerat ad me primis noctibus
1 hec Tr621 Ed1455 Rusch ] + et Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,2 
et dixit ad me : Surge, Esdra, et audi sermones quos veni loqui ad te.
Numérotation du verset 4Esr. 7,3 
Et dixi : loquere, Deus2 meus.
Et dixit ad me : Mare positum est in spatioso loco ut esset altum et immensum.
2 Deus Ed1455 Rusch ] domine Tr621, dominus Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,4 
Erit autem ei introitus3
in angusto loco positus ut esset similis fluminibus4.
3 ei i.] inv. Tr621
4 fluminibus] fluminis Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,5 
Quis5 enim volens voluerit ingredi mare et videre eum6 vel dominari eius, si non transierit angustum, in latitudinem venire quomodo7 poterit ?
5 Quis Amiens10 Tr621 S Ed1455 Rusch Clementina ] Si praem. Weber
6 et videre eum M E Ed1455 Rusch Clementina ] videre illud Tr621, videre eum Weber
7 v. q. Tr621 Ed1455 Rusch ] inv. Complutensis M E Clementina
Numérotation du verset 4Esr. 7,6 
Item aliud. Civitas est edificata et posita8 in loco campestri9, est autem plena omnium bonorum.
8 et posita] om. Tr621
9 campestri] campestis marg.Tr621
Numérotation du verset 4Esr. 7,7 
Introitus10 eius angustus et in precipiti positus, ut esset a dextris quidem11 ignis, a sinistris12 aqua alta.
10 Introitus] + autem Tr621 Weber
11 quidem Ed1455 Rusch Weber ] siquidem Amiens10 S Tr621
12 sinistris E Ed1455 Rusch Clementina ] + vero Tr621 Weber , autem Coplutensis M
Numérotation du verset 4Esr. 7,8 
Semita autem est una sola inter eos posita, hoc est inter ignem et aquam13, ut non capiat semita nisi solummodo vestigium hominis.
13 inter… aquam Complutensis M Ed1455 Rusch Clementina ] ignis et aqua Amiens10 S Weber , ignem et aqua Tr621
Numérotation du verset 4Esr. 7,9 
Si autem14 dabitur civitas homini in hereditatem, si numquam15 antepositum periculum pertransierit, quomodo accipiet hereditatem suam ?
14 autem Amiens10 S Tr621 Ed1455 Rusch Clementina ] + data Weber
15 si numquam Ed1455 Rusch Clementina ] si non queris Amiens10* S, si nonquis Tr621 , si non heres Amiens10² Weber , et non quesierit Complutensis M E
Numérotation du verset 4Esr. 7,10 
Et dixi : Sic, Domine. Et dixit ad me : Sic est et Israel pars.
Numérotation du verset 4Esr. 7,11 
Propter eos enim feci seculum et quando transgressus est Adam constitutiones meas, iudicatum est quod factum est.
Numérotation du verset 4Esr. 7,12 
Et facti sunt introitus huius seculi angusti et dolentes et laboriosi, pauci autem et mali et periculorum pleni et labore magno opere
fulti16.
16 pauci… mali… pleni Amiens10 Complutensis Tr621 Ed1455 Rusch Clementina ] pauce… male… plene S E Weber | labore magno opere fulti Ed1455 Rusch Clementina (magnopere)] laborum magnorum opere fulti Tr621, laborum magnorum fulti Amiens10 , laborum magnorum fulte Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,13 
Nam maioris seculi introitus spatiosi et securi et facientes immortalitatis fructum.
Numérotation du verset 4Esr. 7,14 
Si ergo ingredientes non fuerunt ingressi17 qui vivunt angusta et vana
{t. 2 : Erfurt, f. 160va ; facsim., p. 320a} hec, non poterunt recipere que sunt reposita.
17 ingredientes non fuerunt ingressi Ed1462 Rusch Clementina ] non ingredientes ingressi fuerunt Ed1460 , non ingredientes fuerint ingressi Ed1455 , non ingredientes ingressi fuerint Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,15 
Nunc ergo18 tu quare conturbaris, cum sis corruptibilis19 ? Et quid moveris tu, cum sis mortalis ?
18 ergo Tr621 Rusch etc.] autem Amiens10
19 cum sis – corruptibilis Ed1455 Rusch ] inv. Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,16 
Et quare non accepisti in corde tuo quod est futurum20 sed quod in presenti ?
20 est futurum Amiens10 ( inv ) M E Rusch Clementina ] futurum Tr621 Ed1455 Ed1460 Ed1462 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,17 
Respondi21 et dixi : Dominator Domine, ecce disposuisti22 lege tua quoniam iusti hereditabunt hec, impii autem peribunt.
21 Respondi Ed1455 Ed1460 Ed1462 Rusch Weber ] Et praem. Tr621 Weber
22 disposuisti] + in Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,18 
Iusti autem ferent angusta sperantes spatiosa. Qui enim impie gesserunt et angustam23 passi sunt
et
spatiosa non videbunt24.
23 angustam S Rusch ] angusta Tr621 Clementina , angustiam Weber
24 videbunt] viderunt Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,19 
Et dixit ad me : Non es iudex super Deum25 neque intelligens super Altissimum.
25 Deum Tr621 Rusch ] Dominum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,20 
Pereunt26 enim multi presentes quia negligitur27 que anteposita est Dei lex.
26 Pereunt Tr621 Rusch ] Pereant Weber
27 quia negligitur] quia negligatur Tr621 *, quam neglegatur Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,21 
Mandans enim mandavit Deus28 venientibus quando venerunt,
quid facientes viverent, et quid observantes non punirentur.
28 Deus S Tr621 Rusch Clementina ] Dominus Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,22 
Hi autem non sunt persuasi et contradixerunt ei et constituerunt sibi cogitamen29 vanitatis
29 cogitamen Rusch Clementina ] cogitamenta Amiens10 S Tr621 Weber , cogitationes Complutensis M E
Numérotation du verset 4Esr. 7,23 
et proposuerunt sibi circumventiones delictorum et superdixerunt Altissimo30 non esse et vias eius non cognoverunt
30 Altissimo Amiens10 S Tr621 Rusch Clementina ] Altissimum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,24 
et legem eius spreverunt et sponsiones eius abnegaverunt et in31 legitimis eius fidem non habuerunt et opera eius non perfecerunt.
31 in Rusch Clementina ] om. cett. codd. Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,25 XIX
Propter hoc, Esdra, vacua vacuis et plena plenis.
Numérotation du verset 4Esr. 7,26 
Ecce32 tempus veniet et erit quando venient signa que predixi tibi. Et apparebit sponsa et apparescens33 ostendetur que nunc subducitur terra
32 Ecce Rusch Clementina ] + enim Tr621 Weber
33 apparescens] + civitas et Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,27 
et omnis qui liberatus est de predictis malis, ipse videbit mirabilia mea.
Numérotation du verset 4Esr. 7,28 
Revelabitur enim Filius meus Iesus cum his qui cum eo sunt34 et iocundabuntur35 qui relicti sunt in36 annis quadringentis.
34 sunt] om. Weber
35 iocundabuntur] iocundabit Weber
36 in] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,29 
Et erit post annos hos et morietur filius meus christus et omnes qui spiramentum habent homines37
37 homines] hominis Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,30 
et convertetur seculum in antiquum silentium diebus septem sicut in prioribus iudiciis38 ita ut nemo derelinquatur.
38 iudiciis] initiis Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,31 
Et erit post dies septem et excitabitur quod39 nondum vigilat seculum et morietur corruptum.
39 quod] qui Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,32 
Et terra reddet qui in ea40 dormiunt et pulvis qui in eo silentio habitant et promptuaria reddent que eis commendate sunt anime.
40 ea] eam Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,33 
Et revelabitur Altissimus super sedem iudicii et pertransibunt miserie41 et longanimitas congregabitur.
41 miserie Ed1455 ] misericordie Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,34 
Iudicium autem solum remanebit, veritas42 stabit et fides convalescet.
42 veritas Ed1455 ] et praem. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,35 
Et opus subsequetur et merces ostendetur et iustitie vigilabunt et iniustitie non dominabuntur43.
43 dominabuntur Tr621M Ed1455 Rusch Clementina ] dormient Complutensis M E, dormibunt Amiens10 Weber | Versus 36-105 sequentes desunt in codd. S (Paris, BnF, lat. 11505, Parisiis, anno 822, propter excisionem folii) et etiam in Ed1455 ... Rusch et Clementina : [36 ] et apparebit lacus tormenti et contra illum erit locus requietionis, et clibanus gehenne ostendetur et contra eam iocunditatis paradisus. [37 ] et dicet tunc Altissimus ad excitatas gentes : videte et intelligite quem negastis vel cui non servistis vel cuius diligentias sprevistis. [38 ] Videte contra et in contra, hic iocunditas et requies et ibi ignis et tormenta. hec autem loquetur ad eos in die iudicii. [39 ] Hec talis que neque solem habet neque lunam neque stellas, [40 ] neque nubem neque tonitruum neque coruscationem, neque ventum neque aquam neque erem, neque tenebras neque sero neque mane, [41 ] neque estatem neque ver neque estum, neque hiemem neque gelum neque frigus, neque grandinem neque pluviam neque ros, [42 ] neque meridiem neque noctem neque ante lucem, neque nitorem neque claritatem neque lucem, nisi solummodo splendorem claritatis Altissimi, unde omnes incipiant videre que anteposita sunt. [43 ] Spatium enim habebit sicut hebdomada annorum. [44 ] hoc est iudicium meum et constitutio eius, tibi autem soli ostendi hec. [45 ] Et respondi : tunc et dixi, domine, et nunc dico : beati presentes et observantes que a te constituta sunt. [46 ] Sed de quibus erat oratio mea, quis enim est de presentibus qui non peccavit, vel quis natorum qui non preterivit sponsionem tuam. [47 ] Et nunc video, quoniam ad paucos pertinebit futurum seculum iocunditatem facere, multis autem tormenta. [48 ] increvit enim in nos cor malum, quod nos abalienavit ab his et deduxit nos in corruptionem, et itinera mortis ostendit nobis, semitas perditionis, et longe fecit nos a vita; et hoc non paucos, sed pene omnes qui creati sunt. [49 ] et respondit ad me et dixit : audi me et instruam te et de sequenti corripiam te. [50 ] propter hoc non fecit Altissimus unum seculum sed duo. [51 ] tu enim quia dixisti non esse multos iustos sed paucos, impios vero multiplicari, audi ad hec. [52 ] lapides electos si habueris paucos valde, ad numerum eorum compones eos tibi, plumbum autem et fictile abundat. [53 ] et dixi : domine, quomodo poterit ? [54 ] et dixit ad me : non hoc solummodo, sed interroga terram et dicet tibi, adulare ei et narrabit tibi. [55 ] dices enim ei : aurum creas et argentum et eramentum et ferrum quoque et plumbum et fictile. [56 ] multiplicatur autem argentum super aurum, et eramentum super argentum, et ferrum super eramentum, plumbum super ferrum, et fictile super plumbum. [57 ] estima ergo tu que hec sint pretiosa et desiderabilia, quod multiplicatur aut quod rarum nascitur. [58 ] et dixi : dominator domine, quod abundat vilius, quod enim rarius pretiosius est. [59 ] et respondit ad me et dixit : in te ista pondera que cogitasti, quoniam qui habet quod difficile est, gaudet super eum qui habet abundantia. [60 ] sic et a me repromissa creatura. iocundabor enim super paucis qui salvabuntur, propterea quod ipsi sunt qui gloriam meam nunc dominationem fecerunt et per quos nunc nomen meum nominatum est. [61 ] et non contristabor super multitudinem eorum qui perierunt, ipsi enim sunt qui vapori nunc assimilati sunt et flamme ac fumo adequati sunt et exarserunt et ferverunt et extincti sunt. [62 ] et respondi et dixi : o tu terra, quid peperisti ? si sensus factus est de pulvere sicut et cetera creatura, [63 ] melius enim erat et ipsum pulverem non esse natum, ut non sensus inde fieret. [64 ] nunc autem nobiscum crescit sensus, et propter hoc torquemur, quoniam scientes perimus. [65 ] lugeat hominum genus et agrestes bestie letentur; lugeant omnes qui nati sunt, quadrupedia vero et pecora iocundentur. [66 ] multum enim melius est illis quam nobis. non enim sperant iudicium, nec enim sciunt cruciamenta nec salutem post mortem repromissam sibi. [67 ] nobis autem quid prodest, quoniam salvati salvabimur sed tormento tormentabimur ? [68 ] omnes enim qui nati sunt commixti sunt iniquitatibus et pleni sunt peccatis et gravati delictis. [69 ] et si non essemus post mortem in iudicio venientes, melius fortassis nobis venisset. [70 ] et respondit ad me et dixit : et quando Altissimus faciens faciebat seculum et Adam et omnes qui ex eo venerunt, primum preparavit iudicium et que sunt iudicii. [71 ] et nunc de sermonibus tuis intellige, quoniam dixisti quia sensus nobiscum crescit. [72 ] qui ergo commorantes sunt in terra hinc cruciabuntur, quoniam sensum habentes iniquitatem fecerunt, et mandata accipientes non servaverunt ea, et legem consecuti fraudaverunt eam quam acceperunt. [73 ] et quid habebunt dicere in iudicio vel quomodo respondebunt in novissimis temporibus ? [74 ] quantum enim tempus, ex quo longanimitatem habuit Altissimus his qui inhabitant seculum, et non propter eos, sed propter ea que providit tempora. [75 ] et respondi et dixi : si inveni gratiam coram te, domine demonstra et hoc servo tuo, si post mortem vel nunc quando reddemus unusquisque animam suam, si conservati conservabimur in requie, donec veniant tempora illa in quibus incipies creaturam renovare aut amodo cruciabimur ? [76 ] et respondit ad me et dixit : ostendam tibi et hoc. tu autem noli commisceri cum eis qui spreverunt, neque connumeres te cum his qui cruciantur. [77 ] etenim est tibi thesaurus operum repositus apud Altissimum, sed non tibi demonstrabitur usque in novissimis temporibus. [78 ] nam de morte sermo : quando profectus fuerit terminus sententie ab Altissimo ut homo moriatur, recedente inspiratione de corpore ut dimittatur iterum ad eum qui dedit, adorare gloriam Altissimi primum. [79 ] et si quidem esset eorum qui spreverunt et non servaverunt viam Altissimi et eorum qui contempserunt legem eius et eorum qui oderunt eos qui timent Deum, [80 ] hec inspirationes inhabitationes non ingredientur, sed vagantes erunt amodo in cruciamentis, dolentes semper et tristes, per septem vias. [81 ] via prima, quia spreverunt legem Altissimi. [82 ] secunda via, quia iam non possunt reversionem bonam facere, ut vivant. [83 ] tertia via, vident repositam mercedem his qui testamentis Altissimi crediderunt. [84 ] quarta via, considerabunt sibi in novissimis repositum cruciamentum. [85 ] quinta via, videntes aliorum habitacula ab angelis conservari cum silentio magno. [86 ] sexta via, videntes quemadmodum de eis pertransientem cruciamentum. [87 ] septima via, que omnium supradictarum viarum maior est, quoniam detabescent in confusione et consumentur inhonoribus et marcescent in timoribus, videntes gloriam Altissimi coram quem viventes peccaverunt et coram quem incipient in novissimis temporibus iudicari. [88 ] nam eorum qui servaverunt vias Altissimi ordo hic est, quando separari incipient a vaso corruptibili. [89 ] in eo tempore commorate servierunt cum labore Altissimo et omni hora sustinuerunt periculum, uti perfecte custodirent legislatoris legem. [90 ] propter quod hic de his sermo : [91 ] in primis vident cum exultatione multa gloriam eius qui suscipit eas, requiescent enim per septem ordines. [92 ] ordo primus, quoniam cum labore multo certati sunt, ut vincerent cum eis plasmatum cogitamentum malum, ut non eas seducat a vita ad mortem. [93 ] secundus ordo, quoniam vident complicationem in qua vagantur impiorum anime et que in eis manet punitio. [94 ] tertius ordo, videntes testimonium quod testificatus est eis qui plasmavit eas, quoniam viventes servaverunt que per fidem data est lex. [95 ] quartus ordo, intelligentes requiem quam nunc in promptuariis eorum congregati requiescent cum silentio multo ab angelis conservati, et que in novissimis eorum manet gloriam. [96 ] quintus ordo, exultantes quomodo corruptibile effugerunt nunc, et futurum quomodo hereditatem possidebunt, adhuc autem videntes angustum et labore plenum quo iam liberati sunt et spatiosum incipiunt recipere, frunescentes et immortales. [97 ] sextus ordo, quando eis ostendetur quomodo incipiet vultus eorum fulgere sicut sol, et quomodo incipient stellis assimilari lumini, amodo non corrupti. [98 ] septimus ordo, qui est omnibus supradictis maior, quoniam exultabunt cum fiducia et quoniam confidebunt non confusi et gaudebunt non reverentes; festinant enim videre vultum eius cui serviunt viventes et a quo incipiunt gloriosi mercedem recipere. [99 ] hic ordo animarum iustorum, ut amodo annuntiatur; predicte vie cruciatus quas patiuntur amodo qui neglexerint. [100 ] et respondi et dixi : ergo dabitur tempus animabus, postquam separate fuerint de corporibus, ut videant de quo mihi dixisti ? [101 ] et dixit mihi : septem diebus erit libertas earum, ut videant in septem diebus qui predicti sunt sermones, et postea congregabuntur in habitaculis suis. [102 ] et respondi et dixi : si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra mihi adhuc servo tuo, si in die iudicii iusti impios excusare poterint vel deprecari pro eis Altissimum, [103 ] si patres pro filiis vel filii pro parentibus, si fratres pro fratribus, si affines pro proximis, si fidentes pro carissimis. [104 ] et respondit ad me et dixit : quoniam invenisti gratiam coram oculis meis, et hoc tibi demonstrabo. dies iudicii audax est et omnibus signaculum veritatis demonstrans. quemadmodum nunc non mittit pater filium vel filius patrem aut dominus servum vel fidus carissimum, ut pro eo intelligat aut dormiat aut manducet aut curetur, [105 ] sic numquam nemo pro aliquo rogabit; omnes enim portabunt unusquisque tunc iniustitias suas aut iustitias.
Numérotation du verset 4Esr. 7,106=36 XX
Et44 dixi : Primus Abraham propter Sodomitas45 et Moyses pro patribus qui in deserto peccaverunt
44 Et] + respondi et dixi Et quomodo invenimus modo quoniam rogavit Weber. Abhinc Clementina , loco vv. 106-130, numerat 36-69 .
45 Sodomitas] + oravit Tr621
Numérotation du verset 4Esr. 7,107=37 
et46 qui post eum pro Israel in diebus Achaz47 et Samuelis48
46 et] + Iesus Tr621
47 Achaz] Achor Tr621 Achar Weber
48 Samuelis] Samuel Tr621, Samuel in diebus Saul Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,108=38 
et David pro confractione et Salomon pro eis qui venerunt49 in sanctificationem,
49 venerunt] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,109=39 
et Elias pro his qui pluviam acceperunt et pro mortuo ut viveret
Numérotation du verset 4Esr. 7,110=40 
et Ezechias pro populo in diebus Sennacherib, et multi pro multis ?
Numérotation du verset 4Esr. 7,111=41 
Si ergo modo, quando corruptibile increvit et iniustitia multiplicata est et oraverunt50 iusti pro impiis quare et nunc51 sic non erit ?
50 et oraverunt] exoraverunt Weber
51 nunc] tunc Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,112=42 
Et respondit ad me et dixit : Presens seculum non est finis, gloria in eo non frequens manet, propter hoc oraverunt52 pro invalidis.
52 oraverunt] + qui potuerunt Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,113=43 
Dies enim iudicii erit finis temporis53 huius et initium temporis {t. 2 : Erfurt, f. 160vb ; facsim., p. 320b} futuri immortalitatis 54, in quo pertransivit corruptela,
53 temporis] temporrs cacogr. Rusch
54 temporis futuri immortalitatis] futuri immortalis temporis Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,114=44 
soluta est intemperantia, abscisa est incredulitas, crevit autem iustitia, orta est veritas.
Numérotation du verset 4Esr. 7,115=45 
Tunc enim55 nemo poterit salvare eum qui periit neque demergere qui vicit56.
55 enim] ergo Weber
56 salvare… vicit] misereri eius qui in iudicio victus fuerit, neque demergere eum qui vicerit Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,116=46 XXI
Et respondi et dixi : Hic sermo meus primus et novissimus quoniam melius erat non dare terram Adam vel, cum iam dedisset, coercere eum ut non peccaret.
Numérotation du verset 4Esr. 7,117=47 
Quid enim prodest hominibus57 in presenti vivere in tristitia et mortuos sperare punitionem ?
57 hominibus] omnibus Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,118=48 
O tu quid fecisti, Adam ? Si enim tu peccasti, non est factum solius tuus casus sed et noster58 qui ex te advenimus.
58 noster] nostrum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,119=49 
Quid enim prodest nobis59, si promissum est nobis immortale tempus, nos autem60 mortalia opera egimus ?
59 prodest nobis] inv. Weber
60 autem] vero Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,120=50 
Et quoniam predicta est nobis perennis spes, nos vero pessimi61 vani facti sumus ?
61 pessimi] pessime Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,121=51 
Et quoniam reposita sunt habitacula sanitatis et securitatis, nos vero male conversati sumus ?
Numérotation du verset 4Esr. 7,122=52 
Et quoniam reposita62 gloria Altissimi protegere eos qui tarde63 conversati sunt, nos autem pessimis viis ambulavimus ?
62 reposita] incipiet Weber
63 tarde] caste Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,123=53 
Et quoniam ostendetur paradisus, cuius fructus incorruptus perseverat in quo est saturitas et medela,
Numérotation du verset 4Esr. 7,124=54 
nos vero non ingrediemur. Ingratis enim locis conversati sumus ?
Numérotation du verset 4Esr. 7,125=55 
Et quoniam super stellas fulgebunt facies eorum qui abstinentiam habuerunt, nostre vero facies super tenebras nigre ?
Numérotation du verset 4Esr. 7,126=56 
Non enim cogitavimus viventes quando iniquitatem faciebamus, quid incipientes post mortem pati.
Numérotation du verset 4Esr. 7,127=57 
Et respondit et dixit : Hoc est cogitamentum certaminis quod64 certavit qui super terram natus est homo
64 quod] quem Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,128=58 
ut si victus fuerit patiatur quod dixisti. Si autem vicerit recipiet quod dico
Numérotation du verset 4Esr. 7,129=59 
quoniam hec est vita65 quam Moyses dixit cum viveret ad populum dicens : Elige tibi vitam et66 vivas.
65 vita] via Weber
66 et] ut Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,130=60 
Non crediderunt autem ei sed nec post eum prophetis. Sed nec mihi qui locutus sum ad eos
Numérotation du verset 4Esr. 7,131=61 
quoniam non esset tristitia in perditionem67 eorum, sicut68 futurum est gaudium super eos quibus persuasa est salus.
67 perditionem] perditione Weber
68 sicut] + et Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,132=62 
Et respondi et dixi : Scio, domine quoniam nunc vocatus est Altissimus misericors, in eo quod misereatur his69 qui nondum in seculo advenerunt,
69 his Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,133=63 
et70 quod miseretur illis qui conversionem faciunt71 lege eius,
70 et] + miserator in eo Weber
71 faciunt] + in Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,134=64 
et longanimis est72 quoniam longanimitatem prestat his qui peccaverunt quasi suis operibus,
72 est] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,135=65 
et munificus est73 quoniam quidem donare vult pro exigentiis74,
73 est] om. Weber
74 exigentiis] exigere Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,136=66 
et multe misericordie quoniam multiplicat magis misericordias his qui presentes sunt et qui preterierunt et qui futuri sunt.
Numérotation du verset 4Esr. 7,137=67 
Si enim non multiplicaverit75, non vivificabitur seculum cum his qui inhabitabunt76 in eo.
75 misericordias suas] om. Weber
76 inhabitabunt] habitant Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,138=68 
Et donat77 quoniam si non donaverit de bonitate sua ut allevientur hi78 qui iniquitatem79 fecerunt de suis iniquitatibus, non poterit decies millesima pars vivificari hominum80.
77 donat] donator Weber
78 allevientur hi] adleventur hii Weber
79 iniquitatem] –tes Weber
80 vivificari hominum] inv. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 7,139=69 
Et iudex, si non ignoverit his qui creati sunt verbo eius et deleverit multitudinem contemptionum, non fortassis derelinquerentur81 innumerabili multitudine82 nisi pauci valde.
81 derelinquerentur] derelinquentur Weber
82 innumerabilim multitudine] innumerabilem multitudinem Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (4Esr. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=21&chapitre=21_7)

Notes :