Glossa ordinaria

<22.332b> Prologus ‘Mirari non desino’

Numérotation du verset Tb. Prol.332b,1 

 1 Chromatio et Heliodoro episcopis, Hieronymus presbyter2 in Domino salutem3. Mirari non desino exactionis vestre instatiam. Exigitis enim ut librum, Chaldeo sermone conscriptum, ad latinum stilum traham, librum utique Tobie, quem Hebrei, de catalogo divinarum Scripturarum secantes, his que Hagiographa memorant, manciparunt.
1 Prologus] Incipit prefatio sancti Ieronimi presbyteri in Thobiam , eiusdem ad Chromatium et Eliodorum in Tobiam praefatio Clementina |
2 presbyter] om. Weber |
3 Chromatio... salutem] om. Weber | in Domino] om. Cava Σ |
Numérotation du verset Tb. Prol.332b,2 

 Feci satis desiderio vestro, non tamen meo studio. Arguunt enim4 nos Hebreorum studia et imputant nobis, contra suum canonem latinis auribus ista transferre. Sed melius esse iudicans Phariseorum displicere iudicio, et episcoporum iussionibus deservire, institi ut potui. Et quia vicina est Chaldeorum lingua sermoni Hebraico, utriusque lingue peritissimum loquacem reperiens,
4 enim Tr621 Rusch] + et Clementina
Numérotation du verset Tb. Prol.332b,3 

 unius diei laborem arripui et quicquid ille mihi Hebraicis verbis expressit, hoc5 ego accito notario sermonibus latinis exposui.
5 hoc Rusch Clementina ] hec Tr621 Weber
Numérotation du verset Tb. Prol.332b,4 

 Orationibus vestris mercedem huius operis recompensabo6, cum gratum vobis didicero me quod iubere estis dignati complesse7a
a ¶Fons : HIERONYMUS, Prologus Tobiae, ed. Weber, p. 676.
¶Codd. : Tr621 , f. 200rb; Rusch ; Weber
6 operis recompensabo] compensabo Tr621*, operis conpensabo Tr621² |
7 complesse] + Explicit prefatio. Incipit liber Thobie secundum Ieronimum Tr621 |

<22.332b> Prologus ‘Mirari non desino’

Numérotation du verset Tb. Prol.332b,1 
prol.|  1 {t. 2 : Erfurt, f. 165va ; facsim., p. 330a} Chromatio et Heliodoro episcopis, Hieronymus presbyter2 in Domino salutem3. Mirari non desino exactionis vestre instatiam. Exigitis enim ut librum, Chaldeo sermone conscriptum, ad latinum stilum traham, librum utique Tobie, quem Hebrei, de catalogo divinarum Scripturarum secantes, his que Hagiographa memorant, manciparunt.
1 Prologus] Incipit prefatio sancti Ieronimi presbyteri in Thobiam , eiusdem ad Chromatium et Eliodorum in Tobiam praefatio Clementina
2 presbyter] om. Weber
3 Chromatio... salutem] om. Weber | in Domino] om. Cava Σ
marg.| HIS QUE HAGIOGRAPHA. Potius et verius dixisset inter hagiographa, vel large accepit hagiographa, quasi ‘sanctorum scripta’ et non de numero illorum novem que proprie dicuntur hagiographa que sunt de catalogo, hoc est de numero viginti duorum librorum. Consistit enim in Pentateucho et octo prophetis et novem hagiographis quia autem, secundum Grecos, in primo ordine septem ponit libros, addens Pentateucho, Iosue et Iudicum, et vocat ordinem illum Heptateuchum, ab hepta : septem et theucos : volumen.
Numérotation du verset Tb. Prol.332b,2 
prol.|  Feci satis desiderio vestro, non tamen meo studio. Arguunt enim4 nos Hebreorum {t. 2 : Erfurt, f. 165vb ; facsim., p. 330b} studia et imputant nobis, contra suum canonem latinis auribus ista transferre. Sed melius esse iudicans Phariseorum displicere iudicio, et episcoporum iussionibus deservire, institi ut potui. Et quia vicina est Chaldeorum lingua sermoni Hebraico, utriusque lingue peritissimum loquacem reperiens,
4 enim Tr621 Rusch] + et Clementina
marg.| UTRIUSQUE  LINGUE. Tenebat librum Chaldei cum et legebat Hebraice
Numérotation du verset Tb. Prol.332b,3 
prol.|  unius diei laborem arripui et quicquid ille mihi Hebraicis verbis expressit, hoc5 ego accito notario sermonibus latinis exposui.
5 hoc Rusch Clementina ] hec Tr621 Weber
marg.| ET  QUICQUID. Hoc dicit ne videretur hyperbole quod tam brevi tempore tantum opus videretur adimplere.
Numérotation du verset Tb. Prol.332b,4 
prol.|  Orationibus vestris mercedem huius operis recompensabo6, cum gratum vobis didicero me quod iubere estis dignati complesse7.A a
a ¶Fons : Hieronymus, Prologus Tobiae, ed. Weber, p. 676.
A ¶Codd. : Tr621 , f. 200rb; Rusch ; Weber
6 operis recompensabo] compensabo Tr621*, operis conpensabo Tr621²
7 complesse] + Explicit prefatio. Incipit liber Thobie secundum Ieronimum Tr621



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Tb. Prologus ‘Mirari non desino’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=22&chapitre=22_Prol.332b)

Notes :