Capitulum 15
Numérotation du verset
1Cor. 15,1
Notum autem vobis facio, fratres,
evangelium
quod predicavi vobis,
quod et accepistis
in quo et statis,
Numérotation du verset
1Cor. 15,2
per quod et salvamini,
qua ratione predicaverim vobis si tenetis,
nisi1 frustra credidistis.
1 nisi] + si
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 15,3
Tradidi enim vobis in primis
quod et accepi,
quoniam Christus
mortuus est pro peccatis nostris
secundum Scripturas,
Numérotation du verset
1Cor. 15,4
et quia sepultus est,
et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas,
Numérotation du verset
1Cor. 15,5
et
quia visus est Cephe
et post hec undecim,
Numérotation du verset
1Cor. 15,6
deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul,
ex quibus multi manent usque adhuc,
quidam autem dormierunt,
Numérotation du verset
1Cor. 15,7
deinde visus est Iacobo,
deinde apostolis omnibus,
Numérotation du verset
1Cor. 15,8
novissime autem
omnium tamquam abortivo visus est et mihi.
Numérotation du verset
1Cor. 15,9
Ego enim sum minimus apostolorum
qui
non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei.
Numérotation du verset
1Cor. 15,10
Gratia autem Dei
sum id quod sum,
et gratia eius
in me vacua
non fuit, sed illis omnibus abundantius2
2 illis omnibus - abundantius]
inv. Weber
laboravi,
non autem
ego3
3 autem ego]
inv. Weber
sed gratia Dei mecum,
Numérotation du verset
1Cor. 15,11
sive enim ego sive illi,
sic predicamus
et sic credidistis.
Numérotation du verset
1Cor. 15,12
Si autem
Christus predicatur
quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est ?
Numérotation du verset
1Cor. 15,13
Si autem resurrectio mortuorum non est
neque Christus resurrexit.
Numérotation du verset
1Cor. 15,14
Si autem Christus non resurrexit
inanis est
ergo predicatio nostra, inanis est et fides vestra.
Invenimur autem
et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum
quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit si mortui non resurgunt.
Numérotation du verset
1Cor. 15,16
Nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit.
Numérotation du verset
1Cor. 15,17
Quod si Christus non resurrexit vana est
fides vestra
adhuc enim
estis in peccatis vestris.
Numérotation du verset
1Cor. 15,18
Ergo et qui dormierunt
in Christo
perierunt.
Numérotation du verset
1Cor. 15,19
Si in hac vita
tantum sumus sperantes
in Christo4,
4 sumus … in Christo]
inv. Weber
miserabiliores sumus omnibus hominibus.
Numérotation du verset
1Cor. 15,20
Nunc autem Christus resurrexit a mortuis
primitie dormientium,
Numérotation du verset
1Cor. 15,21
quoniam quidem5 per hominem mors,
5 quidem] enim
Weber
et
per hominem resurrectio mortuorum.
Numérotation du verset
1Cor. 15,22
Et sicut in Adam
omnes
moriuntur,
ita et in Christo omnes vivificabuntur.
Numérotation du verset
1Cor. 15,23
Unusquisque6
6 unusquisque] + autem
Weber
in suo
ordine
primitie
Christus,
deinde hii qui7 sunt Christi
7 qui] om. Weber
qui in adventu eius crediderunt8
8 crediderunt]
om. Weber
Numérotation du verset
1Cor. 15,24
Deinde finis
cum tradiderit regnum
Deo
et Patri,
cum evacuaverit
omnem
principatum,
et potestatem,
et virtutem.
Numérotation du verset
1Cor. 15,25
Oportet autem illum regnare
donec ponat omnes inimicos
sub pedibus eius.
Numérotation du verset
1Cor. 15,26
Novissime9 autem
9 novissime] novissima
Weber
inimica
destruetur mors,
omnia enim
subiecit
sub pedibus
eius
cum autem dicat
Numérotation du verset
1Cor. 15,27
omnia subiecta sunt ei10
10 ei]
om.
Weber
sine dubio preter eum
qui subiecit ei omnia.
Numérotation du verset
1Cor. 15,28
Nam11 cum autem subiecta fuerint illi omnia,
11 Nam] om. Weber
tunc
ipse
Filius
subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia
in omnibus.
Numérotation du verset
1Cor. 15,29
Alioquin
quid facient
qui baptizantur pro mortuis,
si omnino mortui non resurgunt ?
Numérotation du verset
1Cor. 15,30
Ut quid et baptizantur12 pro illis ?
12 baptizantur]
coniec.,
abptisantur
Rusch
Ut quid et nos
periclitamur omni hora ?
Numérotation du verset
1Cor. 15,31
Quotidie
morior
pro vestra gloria13,
13 pro...gloria] per vestram gloriam
Weber
fratres, quam habeo
in Christo Iesu Domino nostro.
Numérotation du verset
1Cor. 15,32
Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi,
quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ?
Manducemus et bibamus,
cras
enim moriemur.
Numérotation du verset
1Cor. 15,33
Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia prava14
14 prava] mala
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 15,34
Evigilate iusti15
15 iusti] iuste
Weber
et nolite peccare,
ignorantiam enim Dei quidam habent.
Ad reverentiam vobis loquor.
Numérotation du verset
1Cor. 15,35
Sed dicit16 aliquis
16 dicit] dicet
Weber
quomodo resurgunt
mortui ?
Quali autem corpore veniunt ?
Numérotation du verset
1Cor. 15,36
Insipiens, tunc17 quod seminas
17 tunc] tu
Weber
non vivificatur
nisi prius moriatur,
Numérotation du verset
1Cor. 15,37
et quid18 seminas
18 quid] quod
Weber
non corpus
quod
futurum est seminas,
sed nudum granum, ut puta tritici,
aut alicuius ceterorum.
Numérotation du verset
1Cor. 15,38
Deus autem dat illi
corpus prout vult19
19 prout vult] sicut voluit
Weber
et unicuique seminum proprium corpus.
Numérotation du verset
1Cor. 15,39
Non omnis caro eadem caro,
sed alia hominum, alia pecorum, alia caro volucrum, alia autem piscium.
Numérotation du verset
1Cor. 15,40
Et corpora
celestia
et
corpora terrestria, sed alia quidem celestium gloria, alia autem terrestrium.
Numérotation du verset
1Cor. 15,41
Alia claritas solis,
alia claritas lune,
et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate,
Numérotation du verset
1Cor. 15,42
sic et resurrectio mortuorum.
Seminatur in corruptione
surget20 in incorruptione.
20 surget] surgit
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 15,43
Seminatur
in ignobilitate
surget21 in gloria,
21 surget] surgit
Weber
seminatur in infirmitate
surget22 in virtute,
22 surget] surgit
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 15,44
seminatur
interl.|corpus
animale
surget23 corpus spirituale.
23 Lc. 24, 39.
Si est corpus animale est et spirituale
sic
et scriptum est :
Numérotation du verset
1Cor. 15,45
factus est primus homo Adam in animam viventem,
novissimus Adam
in spiritum
vivificantem.
Numérotation du verset
1Cor. 15,46
Sed non prius quod spirituale est24
24 est] om. Weber
sed quod animale est deinde quod spirituale est.
Numérotation du verset
1Cor. 15,47
Primus homo de terra terrenus,
secundus homo de celo celestis.
Numérotation du verset
1Cor. 15,48
Qualis terrenus tales etiam25 terreni,
25 etiam] et
Weber
et qualis celestis tales et celestes.
Numérotation du verset
1Cor. 15,49
Igitur
sicut portavimus imaginem terreni,
portemus
et imaginem celestis.
Numérotation du verset
1Cor. 15,50
Hoc autem dico, fratres,
quoniam caro et sanguis
regnum Dei possidere non possunt,
neque
corruptio
incorruptelam
possidebit.
Numérotation du verset
1Cor. 15,51
Ecce mysterium
vobis dico,
omnes quidem
resurgemus
sed non omnes immutabimur.
Numérotation du verset
1Cor. 15,52
In momento,
in ictu oculi,
in novissima tuba,
canet enim tuba26
26 tuba] om. Weber
et mortui
resurgent incorrupti
et nos mutabimur27
27 mutabimur] inmutabimur
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 15,53
Oportet enim corruptibile
hoc induere
incorruptionem28
28 incorruptionem] incorruptelam
Weber
et mortale
hoc induere immortalitatem.
Numérotation du verset
1Cor. 15,54
Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem et29 mortale hoc induerit immortalitatem,
29 corruptibile... incorruptionem et]
om. Weber
tunc fiet sermo
qui scriptus est :
absorta est
mors
in victoria.
Numérotation du verset
1Cor. 15,55
Ubi est mors victoria tua ?
Ubi est mors stimulus tuus ?
Numérotation du verset
1Cor. 15,56
Stimulus autem mortis peccatum est,
virtus vero peccati lex.
Numérotation du verset
1Cor. 15,57
Deo autem gratias
qui dedit nobis victoriam
per Dominum nostrum Iesum Christum.
Numérotation du verset
1Cor. 15,58
Itaque, fratres mei dilectissimi30,
30 dilectissimi] dilecti
Weber
stabiles estote
et immobiles,
abundantes in opere Domini semper
scientes
quod labor vester non est inanis
in Domino.
Capitulum 15
Numérotation du verset
1Cor. 15,1
Notum autem vobis facio, fratres,
interl.|
de spiritualibus hucusque sed modo notum
marg.|
De resurrectione mortuorum agit, quia cum ipso docente, recte credidissent de ea postea, tamen quorumdam praviloquiis corrupti ab hac fide recesserant. Ipsam ergo futuram primo per resurrectionem Christi, deinde per alia multa.
evangelium
interl.|
de resurrectione mortuorum
quod predicavi vobis,
interl.|
non novum
quod et accepistis
interl.|
dignum acceptione iudicastis
interl.|
turpius si modo illud proficitis in quo levitatis arguit eos
in quo et statis,
interl.|
qui sine eo caditis
interl.|
per bona opera
interl.|
stare datur vobis
Numérotation du verset
1Cor. 15,2
per quod et salvamini,
interl.|
iam ex certitudine et in futuro in veritate rei et speciei
marg.|
PER
QUOD
ET
SALVAMINI. Si retinetis illud evangelium, id est resurrectionem mortuorum, ea ratione qua confirmavi vobis, id est per resurrectionem Christi tenetis dico.
Nisi frustra credidistis
, id est aut tenetis resurrectionem mortuorum, aut in cassum est fides que non accipitur nisi spe resurrectionis.
qua ratione predicaverim vobis si tenetis,
interl.|
salvamini
nisi
etc.
nisi1 frustra credidistis.
1 nisi] + si
Weber
interl.|
illud quod predicavi nam istud tradidi et trado
Numérotation du verset
1Cor. 15,3
Tradidi enim vobis in primis
interl.|
inter maxima
marg.|
TRADIDI
ENIM
VOBIS. Ostensurus eis resurrectionem iustorum futuram, probat eam per resurrectionem Christi, de qua non dubitabant.
quod et accepi,
interl.|
a Spiritu sancto, non finxit
quoniam Christus
interl.|
vel : quia Iesus
mortuus est pro peccatis nostris
interl.|
non pro sua necessitate
interl.|
et hoc dico
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1086vb ; facsim., p. 332b}
QUONIAM
CHRISTUS
MORTUUS
EST. De morte premittitur, ut sicut vera mors ostenditur, vera resurrectio teneatur.
secundum Scripturas,
interl.|
sequendo
marg.|
SCRIPTURAS. Veteris Testamenti que mortem Christi futurum cecinerunt. Unde Isaiasa :"Ut ovis ad occisionem ductus est". Et item :"Tolletur a terra vita eius"b. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem.
Etiam tradidi.
a Cf. Is. 53, 7 : «Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum ; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum ».
b Cf. Is. 53, 8 : « De angustia, et de iudicio sublatus est. Generationem eius quis enarrabit ? quia abscissus est de terra viventium : propter scelus populi mei percussi eum ».
Numérotation du verset
1Cor. 15,4
et quia sepultus {t. 4 : Erfurt, f. 1086vb ; facsim., p. 332b} est,
marg.|
QUIA
SEPULTUS
EST. Et hoc similiter secundum Scripturas. Ait enim Isaiasc :"Dabit impios pro sepultura et divites pro morte sua". Et itemd : «Erit inquit sepulcrum eius gloriosum».
c Cf. Is. 53, 9 : « Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius ».
d Is. 11, 10.
et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas,
interl.|
probata vera morte et hoc tam cito ut ea potestate credatur nos posse suscitare
marg.|
RESURREXIT
TERTIA
DIE. Et hoc dixi
secundum Scripturas
. Inquit enim Oseee : «Post biduum vivificabit nos et in die tertio resurgemus et vivemus in conspectu eius».
e Os 6, 2.
marg.|
AMBROSIUS. Si mortuus et sepultus resurrexit, ne dubitetis mortuos et sepultos resurgere.
Numérotation du verset
1Cor. 15,5
et
interl.|
tradidi
quia visus est Cephe
interl.|
Petro
marg.|
VISUS
EST
CEPHE. Priusquam aliis viris quibus apparuisse legitur in evangelio, aliter contrarium esset quod primo mulieribus apparuisse legitur.
et post hec undecim,
interl.|
in conclavi
marg.|
POST
HEC
UNDECIM. AUGUSTINUS. Alia littera habet ‘
duodecim’
, quod per synecdochem2 accipitur. Ubi enim pars maior est aut potior, solet eius nomine etiam illud comprehendi, quod ad ipsum nomen non pertinet, qualiter et illud dictum est. Nonne ego duodecim vos elegi cum tamen Iudas Deo electis non esset. Hunc enim numerum cum articulo greci codices habent, ut non quicumque sed illi in eo numero intelligantur.
2 synecdochem] synodochem
Rusch
Numérotation du verset
1Cor. 15,6
deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul,
interl.|
hoc non est in evangelio
ex quibus multi manent usque adhuc,
interl.|
qui testes sunt si queritis
quidam autem dormierunt,
interl.|
in hoc testimonio permanentes
interl.|
cito resurrecturi
Numérotation du verset
1Cor. 15,7
deinde visus est Iacobo,
interl.|
nec hoc in evangelio
interl.|
singulariter
deinde apostolis omnibus,
interl.|
in ascensione
Numérotation du verset
1Cor. 15,8
novissime autem
interl.|
post ascensionem
omnium tamquam abortivo visus est et mihi.
interl.|
simili
abortivo
qui coactus est ad Deum converti ut abortivus nasci
marg.|
ABORTIVO. Extra tempus legitimum natus, id est antequam debeat vel post in Christo apostolatum accepit iam Christo assumpto.
marg.|
Vel similis
abortivo
, quia sum minimus causa humilitatis, vel tempore et vocatione non dignitate labore et predicatione.
Numérotation du verset
1Cor. 15,9
Ego enim sum minimus apostolorum
interl.|
si precedentia merita mea attendantur
qui
interl.|
qui etiam
non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei.
interl.|
firmius testimonium ab inimico
marg.|
NON
SUM
DIGNUS. Cur ergo Apostolus ?
Gratia autem Dei.
Primum sola
gratia
, cum non precederent nisi mala merita. Sed post per gratiam incipiunt merita.
Numérotation du verset
1Cor. 15,10
Gratia autem Dei
interl.|
Deo dat non sibi
sum id quod sum,
interl.|
apostolus
et gratia eius
interl.|
apostolatus
in me vacua
interl.|
otiosa
non fuit, sed illis omnibus abundantius3
3 illis omnibus - abundantius]
inv. Weber
interl.|
in tot populis in quot non illi
interl.|
ABUNDANTIUS. Hoc magis impletum est, quia de opere manuum vixit, nec evangelio minus fecit.
laboravi,
interl.|
singillatim
marg.|
LABORAVIMUS
4. Ego et alii apostoli quia in hac predicatione. Vel vere per gratiam, quia ego et illi sic, id est per gratiam, predicavimus.
4 sic
Rusch
non autem
interl.|
ne hoc a se putetur sine gratia
ego5
5 autem ego]
inv. Weber
interl.|
solus
sed gratia Dei mecum,
interl.|
cum libero arbitrio
Numérotation du verset
1Cor. 15,11
sive enim ego sive illi,
interl.|
mortuus resurrexit quia sic predicamus
sic predicamus
interl.|
ubique scilicet
interl.|
per gratiam
interl.|
Christum surrexisse
et sic credidistis.
interl.|
per gratiam
marg.|
ET
SIC
CREDIDISTIS. Arguit eos, quia cum hec manifesta fides esset apud omnes Ecclesias, illi tamen inde desiverant.
Numérotation du verset
1Cor. 15,12
Si autem
interl.|
ita constat Christum surrexisse et si hoc est
Christus predicatur
interl.|
qui est causa efficiens resurrectionis mortuorum
quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est ?
interl.|
futura
marg.|
SI
AUTEM
CHRISTUS. Hucusque Christum resurrexisse ostendit. Nunc per resurrectionem eius probat resurrectionem mortuorum.
marg.|
AMBROSIUS. Hoc pseudo negant dicentes Christum non venisse in carne, nec passum, {t. 4 : Erfurt, f. 1087ra ; facsim., p. 333a} nec resurrexisse.
Numérotation du verset
1Cor. 15,13
Si autem resurrectio mortuorum non est
interl.|
dicunt non esse futuram et si hoc est
neque Christus resurrexit.
interl.|
quod totum propter suos
Numérotation du verset
1Cor. 15,14
Si autem Christus non resurrexit
interl.|
ne quis neget resurrectionem Christi subdit inconvenientia
inanis est
interl.|
inutilis
{t. 4 : Erfurt, f. 1087ra ; facsim., p. 333a} ergo predicatio nostra, inanis est et fides vestra.
interl.|
inutilis est cum nulla remuneratio sit secutura
interl.|
quod non vultis
interl.|
non solum hoc inconveniens sequitur sed
Invenimur autem
interl.|
nos apostoli quibus omnes credunt
marg.|
INVENIMUR
AUTEM. Hec et alia ideo inferuntur ut erubescatis cuius errorem hec consequuntur que etiam ipse damnat. Ne ergo in hoc errore remaneat dicit :
Invenimur
etc.
et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum
interl.|
qui de falsa laude sua irascitur
interl.|
cui nimis displicet falsitas
marg.|
ADVERSUS
DEUM. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Non minore sed maiore fortassis scelere in Deo laudatur falsitas, quam vituperatur veritas.
quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit si mortui non resurgunt.
Numérotation du verset
1Cor. 15,16
Nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit.
interl.|
Deus non suscitavit Iesum si mortui non resurgunt nam non surrexit si illud est
interl.|
sed
Numérotation du verset
1Cor. 15,17
Quod si Christus non resurrexit vana est
interl.|
falsa non tantum inutilis
fides vestra
interl.|
vere falsa
interl.|
si Christus
interl.|
non surrexit
adhuc enim
interl.|
post baptismum
estis in peccatis vestris.
interl.|
que remissa credebatis
marg.|
QUOD
SI
CHRISTUS
NON. Si Christus non resurrexit Christus in morte retinetur. Et si in morte, tunc et in peccato quod causa mortis. Et si in peccato tenetur, peccata vestra remittere non potuit. Et ita adhuc estis in peccatis vestris, que remissa vobis credebatis, et sic
est vana fides vestra.
Numérotation du verset
1Cor. 15,18
Ergo et qui dormierunt
interl.|
et quia vos estis in peccatis, ergo et qui mortui in fide Christi mortui fuerunt in peccatis et ideo perierunt verecundiam illis incutit et terrorem
in Christo
interl.|
in fide Christi
perierunt.
Numérotation du verset
1Cor. 15,19
Si in hac vita
interl.|
item aliud inconveniens
tantum sumus sperantes
interl.|
ut resurrectionem non speremus
interl.|
sum
in Christo6,
6 sumus … in Christo]
inv. Weber
interl.|
in fide Christi
miserabiliores sumus omnibus hominibus.
interl.|
qui vel hoc seculo fruuntur
Numérotation du verset
1Cor. 15,20
Nunc autem Christus resurrexit a mortuis
interl.|
sed pro his inconvenientibus vitandis apparet quod Christus resurrexit quia prius aliis tempore et dignitate surrexit
primitie dormientium,
interl.|
qui facile integri resurgent de morte tamquam de somno mortuorum
Numérotation du verset
1Cor. 15,21
quoniam quidem7 per hominem mors,
7 quidem] enim
Weber
interl.|
quasi per Christum hominem poterunt surgere quia per hominem multo minorem venit mors
marg.|
QUONIAM
QUIDEM
PER
HOMINEM etc. AUGUSTINUS. Ecce primitie : homo et homo ; homo ad vitam, homo ad mortem, sed ille non nisi homo, iste Deus et homo.
et
interl.|
etsi hoc est ergo
per hominem resurrectio mortuorum.
Numérotation du verset
1Cor. 15,22
Et sicut in Adam
interl.|
per quem
interl.|
a quo mortem et mortis meritum traxerunt
marg.|
ET
SICUT. Per
sicut
notatur similitudo et causa, quia sicut ex corruptione Ade ad mortem, ita ex spiritu Christi ad vitam.
marg.|
ET
SICUT
IN
ADAM. AUGUSTINUS.
Omnes in Adam moriuntur
, omnes
in Christo vivificantur
, quia nemo ad mortem nisi per illum, nemo ad vitam nisi per istum, quia sicut per Adam omnes mortales et pena facti sunt filii seculi, ita et per Christum omnes immortales in gratia fiunt filii Dei.
omnes
interl.|
quia eius filii
moriuntur,
interl.|
corporali morte
ita et in Christo omnes vivificabuntur.
interl.|
quia eius filii adoptivi spirituali regeneratione
Numérotation du verset
1Cor. 15,23
Unusquisque8
8 unusquisque] + autem
Weber
interl.|
hoc omnes communiter habebunt sed tamen differenter
in suo
interl.|
martyr ut martyr, sic et ceteri
marg.|
UNUSQUISQUE
AUTEM
SUO
9. Ordines exponit ut de re certa et tempora quando factum sit et quando futurum sit ut resurgant mortui.
9 sic
Rusch
interl.|
dignitate
primitie
interl.|
primus tempore et maximus dignitate
Christus,
interl.|
qui prior surrexit ut fidem faceret et formam daret credendi
deinde hii qui10 sunt Christi
10 qui] om. Weber
interl.|
minus eo digni
marg.|
DEINDE
QUI
SUNT. Vel alia littera :
Deinde hi qui sunt Christi in adventu eius
, scilicet resurgent.
marg.|
DEINDE
QUI
SUNT
CHRISTI etc., scilicet qui in Christum credunt, qui minus eo digni sunt resurgent posteriores tempore et dignitate minores. Et qui sint Christi exponit subdens :
Qui in adventu eius crediderunt
etc.
qui in adventu eius crediderunt11
11 crediderunt]
om. Weber
interl.|
id est ipsum ad remunerandos bonos venturum
Numérotation du verset
1Cor. 15,24
Deinde finis
interl.|
erit consummatio
cum tradiderit regnum
interl.|
Christus representaverit quos in bonis operibus rexit Deo creatori et ideo Patri quia alia persona quod tunc scietur
marg.|
CUM
TRADIDERIT
REGNUM. Cum contemplando Deo tradidit non quod ipse adiuvet sibi quia unus Deus cum Patre.
Cum tradiderit
, id est cum perduxerit ad speciem in quibus modo regnat Deus per fidem, quia tunc revelabitur a Filio Pater. Unde :"Nemo novit Patrem nisi Filius et cui voluit Filius revelare"f, scilicet ubi essentia Filii cum Patre videbitur, quod solis mundis cordibus dabitur quod est summa beatitudo.
f Cf. Mt. 11, 27 : « Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare ».
marg.|
AUGUSTINUS. AD HONORATUM PRESBYTERUM. Cum tradiderit regnum quod seminavit, cum venit minor Patre, perducet ad speciem in qua equalis non recessit a Patre.
marg.|
AUGUSTINUS. DE OCTOGINTA TRIBUS
12
QUESTIONIBUS. Aliter dicitur regnum Christi omnis creatura, secundum potestatem deitatis scilicet, aliter Ecclesia secundum proprietatem fidei que de illo est.
12 OCTOGINTA TRIBUS]
coniec.,
LXIIII
Rusch
Deo
interl.|
inquantum homo
et Patri,
interl.|
inquantum Deus
cum evacuaverit
interl.|
cum omnes in suo regno exaltabit sicut ipse ex humilitate regnat quam habuit
omnem
interl.|
tunc cessabit timor regnabit caritas non erit inter presidentes et subdites ulla dissensio
principatum,
interl.|
maiores
et potestatem,
interl.|
minores
et virtutem.
interl.|
qui miracula faciunt vel fortes homines
marg.|
CUM
EVACUAVERIT. Dum durat mundus angeli angelis presunt, demones {t. 4 : Erfurt, f. 1087rb ; facsim., p. 333b} demonibus, homines hominibus, ad utilitatem viventium vel ad deceptionem. Sed hominibus collectis, iam omnis prelatio cessabit, quia necessaria non erit.
marg.|
CUM
EVACUAVERIT etc. AUGUSTINUS. Quia tunc notum erit omnibus nihil horum aliquos terrenos vel celestes habuisse ex se, sed ex illo ex quo sunt omnia.
Numérotation du verset
1Cor. 15,25
Oportet autem illum regnare
interl.|
tunc aperre regnabit sed et interim necesse est quod occulte, quia aliter Scripture false essent qui quia et modo regnat poterit suos suscitare augere regnum
marg.|
OPORTET ILLUM REGNARE. I
d est regnum eius interim manifestari, donec omnes inimici eum regnare fateantur, quo amplius non erit manifestius et si amplius duretg : ‘’Ita etiam oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri’’. Non ut tunc avertantur sed ut nihil amplius requerant. Et ita dicendo
donec
, maiorem excludit manifestationem regni non ampliorem permanentiam.
g Cf. Ps. 123, 2 : «Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum. Sicut oculi ancillae in manibus dominae eius, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri».
donec ponat omnes inimicos
interl.|
voluntarios vel coactos
sub pedibus eius.
interl.|
vel suis
interl.|
plena subiectione vel sub humanitate
Numérotation du verset
1Cor. 15,26
Novissime13 autem
13 novissime] novissima
Weber
marg.|
NOVISSIMA. Quia non erit quod destruat, postquam hoc mortale induet immortalitatem.
inimica
marg.|
INIMICA. Cui inimicamur vel ipsa nobis. Iterum commendatio resurrectionis.
destruetur mors,
marg.|
NOVISSIMA
14
AUTEM. Inter alia constat, quod et potestatem suscitandi habet, cum subdit :
Novissima autem. Novissima
: modo regnat et tunc regnabit sed novissima, id est post omnia
destruetur mors
, quod amplius non dissolventur sicut heretici arbitrantur.
14 sic
Rusch
omnia enim
interl.|
omnia ponet sub pedibus quia Scriptura dicit
subiecit
interl.|
Deus Pater
sub pedibus
interl.|
ut et mortem destruat
eius
interl.|
Christi
cum autem dicat
interl.|
Scriptura
Numérotation du verset
1Cor. 15,27
omnia subiecta sunt ei15
15 ei]
om.
Weber
interl.|
constat eius auctoritate quod subiecta
sine dubio preter eum
interl.|
deitatem eius
marg.|
PRETER
EUM. AUGUSTINUS. Quia sicut ex nullo est, ita nulla ratione potest alicui esse subiectus. Ipse enim principium est omnium.
qui subiecit ei omnia.
Numérotation du verset
1Cor. 15,28
Nam16 cum autem subiecta fuerint illi omnia,
16 Nam] om. Weber
interl.|
Dominus non est ei subiectus sed ipse Deo secundum quod homo
marg.|
NAM
CUM
SUBIECTA
ILLI
FUERUNT. Non quin et modo omnia et ipse subiectus. Sed quod semper est, tunc in aliquo fieri dicitur, cum ab eo incipit cognosci, ut sanctificetur nomen, id est sanctum esse innotescat. Ita etiam cum tradiderit regnum, id est cum Patrem regnare monstraverit. Quod modo creditur. Evacuabit omnem principatum, quia omnibus erit notum nihil per se potestatis habuisse terrenos vel celestes nisi a Deo, quia tunc nulli spes in alio nisi in Deo.
tunc
interl.|
etiam in ipsa prelatione
ipse
interl.|
ipse
cum corpore
Filius
interl.|
secundum quod homo
subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia
interl.|
quia ex ipso
omnia
interl.|
ita tamen ut secundum alteram naturam sit Deus ens
omnia
que desiderari possunt
in omnibus.
interl.|
confessione omnium
marg.|
UT
SIT
DEUS. Unus cum Patre et Spiritu sancto.
Omnia
. Que desiderari possunt
in omnibus
membris suis quia premium virtutis erit ipse qui dedit virtutem, quia Deus erit unde satientur.
marg.|
Cum omnes adoraverint Christum ut Deum, tunc Christus Deum se ostendet. Sed de Deo ut unius principii summa auctoritas maneat
ut sit Deus omnia in omnibus
, quia cum discit omnis creatura Christum esse suum caput, Christi caput Deum. Non tantum in omnibus quia in confessione omnium unus erit Deus, sed et omnia quia ex ipso sunt.
Ut sit Deus omnia in omnibus.
Ipse est finis quem supra breviter concludens posuit post membratim explicans.
Omnia
, ut nemo coherentium ei amet adversus eum suam propriam voluntatem, et tunc manifestum sit quod diciturh : «Quid habes quod non accepisti ?».
Omnia
, {t. 4 : Erfurt, f. 1087va ; facsim., p. 334a} quia Deus erit unde satientur.
Omnia
que honeste desiderantur vita, salus, gloria, pax, finis desideriorum. In dispari claritate erit par gaudium, quia de una re, ut quod habebunt singuli commune sit omnibus, quia et gloria capitis omnium erit per vinculum caritatis.
h 1Cor. 4, 7.
Numérotation du verset
1Cor. 15,29
Alioquin
interl.|
resurgent mortui
interl.|
si non est resurrectio mortuorum futura
quid facient
interl.|
illi
qui baptizantur pro mortuis,
marg.|
BAPTIZANTUR
PRO
MORTUIS. Id est pro peccatis delendis. Vel pro se mortuis faciendis ad similitudinem mortis Christi quid facient cum non sint vitam habituri.
si omnino mortui non resurgunt ?
interl.|
non factum illorum probat sed fixam fidem in resurrectione ostendit
marg.|
SI
OMNINO
MORTUI
NON
RESURGUNT. Ut nec Christus surrexerit, ut quid
baptizantur
cum non dimittantur si Christus non resurrexit.
marg.|
Vel fuerunt quidam imperiti qui baptizabantur pro his qui de hac vita sine baptismo discesserant, putantes illis prodesse. Unde ait : Quid facient ? Id est quid illis proderit qui resurrecturi non sunt ? Etsi omnino non resurgunt ut quid baptizatur cum peccata non remittantur nisi causa future resurrectionis ? Quasi : si stulti adeo certi sunt de resurrectione vos non debetis dubitare.
marg.|
VEL
PER
VESTRAM
GLORIAM
IURAVI. Verum iurare non est peccatum, sed non ideo in dubiis iurandum est, et tutuis est non iurare quam consuetudine iurandi peierare. Falsum vero iurare gravissimum est peccatum. Contra preceptum non est iuratio que non est a malo iurantis sed increduli vel infirmi qui aliter non credit.
Numérotation du verset
1Cor. 15,30
Ut quid {t. 4 : Erfurt, f. 1087va ; facsim., p. 334a} et baptizantur17 pro illis ?
17 baptizantur]
coniec.,
abptisantur
Rusch
interl.|
quasi illi id est mortui
Ut quid et nos
interl.|
a predictis discernit
interl.|
qui sapientes videmur
periclitamur omni hora ?
interl.|
pericula patimur
Numérotation du verset
1Cor. 15,31
Quotidie
interl.|
non solum pericula patior sed
morior
interl.|
pericula mortis subeo
pro vestra gloria18,
18 pro...gloria] per vestram gloriam
Weber
interl.|
ut vos gloriam consequamini
interl.|
vel per vestram gloriam iuro
fratres, quam habeo
interl.|
iam in spe
in Christo Iesu Domino nostro.
interl.|
id est dum considero quod ipse per passionem est glorificatus vel quasi non humanam sed eternam
Numérotation du verset
1Cor. 15,32
interl.|
iterum
Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi,
interl.|
contra bestialiter sapientes
quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ?
interl.|
Resurgunt : hoc solum restat
interl.|
iterum si non
marg.|
QUID
MIHI
PRODEST
SI pugnavi, id est disputavi. SECUNDUM
HOMINEM. Id est rationabiliter agens, quia hominis est credere non mori hominem ut bestiam.
Manducemus et bibamus,
interl.|
hoc de Isaia et est vox Iudeorum desperantium in captivitate
marg.|
MANDUCEMUS
ET
BIBAMUS. Hoc propter eos qui quasi nihil futurum sit post mortem, ventri tantum student ut pecora dicentes : quis inde venit ? Non audivi vocem cuiusquam inde venientis. Quibus dicitur : stulte, si pater tuus surgeret crederes ? Dominus omnium surrexit et non credis ? Qui voluit mori et surgere, ut omnes uni crederemus ne a multis deciperemur. Crederes patri iterum morituro et non credis iam immortali qui denique testimonium habet in celo, testimonium in terra, testimonium ab angelis, testimonium ab inferis.
cras
interl.|
in proximo
enim moriemur.
Numérotation du verset
1Cor. 15,33
Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia prava19
19 prava] mala
Weber
marg.|
propter hec omnia :
nolite seduci
per pseudo nec colloqui illis quia
colloquia
illorum virtutes necant dum faciunt non sperare resurrectionem
marg.|
NOLITE
SEDUCI. A pseudo qui de medicina querunt vulnus et de Scripturis conantur torquere vinculum, unde laqueum mortis iniiciant.
Numérotation du verset
1Cor. 15,34
Evigilate iusti20
20 iusti] iuste
Weber
interl.|
contra illos
marg.|
EVIGILATE. Hec nolite. Sed
evigilate
a corpore et sic eritis
iusti
et post :
Nolite peccare
, illis consentiendo quia ignorant Deum.
et nolite peccare,
interl.|
quod exigit iustitia Dei
ignorantiam enim Dei quidam habent.
interl.|
qui scilicet mortuos resurrecturos stultum esse dicebant credere
Ad reverentiam vobis loquor.
interl.|
pudeat credere ignaris
interl.|
et hoc
interl.|
ut eis acquiescere vereamini
interl.|
vel verecundiam
interl.|
id est utilitatem
Numérotation du verset
1Cor. 15,35
Sed dicit21 aliquis
21 dicit] dicet
Weber
interl.|
ignorantium Deum
marg.|
SED
DICIT
ALIQUIS. Hactenus per rationes probavit, modo per ipsam rerum naturam posse fieri ostendit. Quasi per hec probatur. Sed tamen dicit, quasi per naturam fieri non possit. Etsi resurgent quali corpore ? Quasi : non poterit aliud esse quam modo, id est passibile et mortale. Insipiens qui non attendis quod quotidie vides.
quomodo resurgunt
interl.|
quomodo potest esse
mortui ?
interl.|
qui iam cinis
Quali autem corpore veniunt ?
interl.|
probatio quomodo resurgent
marg.|
QUALI
CUM
CORPORE. Unde quia in naturalium cognitione per quam nostram de resurrectione hic talis improbat fidem, sibi sapiens esse videtur cum non sit, congrue respondet ei Apostolus : INSIPIENS etc.
Numérotation du verset
1Cor. 15,36
Insipiens, tunc22 quod seminas
22 tunc] tu
Weber
interl.|
qui non attendis quod granum
non vivificatur
interl.|
vegetatur
marg.|
QUOD
SEMINAS
NON
VIVIFICATUR etc. Ita mortuus poterit vivere et meliori {t. 4 : Erfurt, f. 1087vb ; facsim., p. 334b} corpore, ut quod seminas melius surgit.
nisi prius moriatur,
interl.|
putrefiat
Numérotation du verset
1Cor. 15,37
et quid23 seminas
23 quid] quod
Weber
interl.|
probatio quali corpore
non corpus
interl.|
substantiam non negat sed dignam qualitatem cum adolescit
quod
interl.|
quale
futurum est seminas,
interl.|
idem in essentia in qualitate diversum
sed nudum granum, {t. 4 : Erfurt, f. 1087vb ; facsim., p. 334b} ut puta tritici,
interl.|
granum
aut alicuius ceterorum.
interl.|
seminum
Numérotation du verset
1Cor. 15,38
Deus autem dat illi
interl.|
grano
marg.|
DEUS
AUTEM
DAT. Sicut ergo nudum granum seminatur, et Dei nutu quodam modo vestitum resurgit, multa secum habens incrementa, ita mortuus Dei virtute poterit vivere et meliori corpore resurgere.
corpus prout vult24
24 prout vult] sicut voluit
Weber
interl.|
cum palea et arista
et unicuique seminum proprium corpus.
interl.|
ut tritico tritici
interl.|
non omnibus granis idem corpus
marg.|
UNICUIQUE
SEMINUM
PROPRIUM
CORPUS. Ita et nobis nostra antiqua ut Iob aiti :"Quem visurus summe ego ipse et non alius". Sed erit differentia in gloria et dignitate quamvis de eadem materia. Sicut non omnis caro est eiusdem dignitatis, licet de eisdem elementis.
i Iob. 19, 27 : « Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius : reposita est haec spes mea in sinu meo ».
Numérotation du verset
1Cor. 15,39
Non omnis caro eadem caro,
interl.|
eiusdem dignitatis
sed alia hominum, alia pecorum, alia caro volucrum, alia autem piscium.
Numérotation du verset
1Cor. 15,40
Et corpora
marg.|
ET
CORPORA. Omnis caro corpus sed non econverso, ut lignum.
celestia
interl.|
non iam ‘caro’ dicitur
marg.|
CELESTIA. Sunt resurgentium terrestria antequam moriantur que ex Adam, ut quia Christus celestis est, ex eo corpora celestia dicantur et non iam caro dicantur. Ex Adam vero quia terrestris est terrestria corpora.
et
interl.|
sunt
corpora terrestria, sed alia quidem celestium gloria, alia autem terrestrium.
interl.|
non solum
terrestria
differunt inter se sed et a celestibus
Numérotation du verset
1Cor. 15,41
Alia claritas solis,
interl.|
etiam ipsa celestia inter se differunt
marg.|
ALIA
CLARITAS
SOLIS etc. Sicut ista corpora cum unius nature sint diverse tamen sunt claritatis, sic et homines cum sint unius generis, dissimilis tamen glorie erunt in resurrectione. Ut claritati
solis
, illorum dignitas exequetur qui centesimum numerum habent. Lunari vero claritati que sexagesimum, stellis vero qui tricesimum quesierunt. Tetris autem stellis et omnium novissimis perfidorum resurrectio similis est. Infidelitas enim non potest claram resurrectionem habere, quia sicut carbo cinere suo coopertus occecatur, ita et hi perfidia et erroris tenebris circumdati luce carebunt.
marg.|
Cum sint imparis claritatis
Deus est omnia in omnibus
, ut quia «Deus caritas est»j et per caritatem fiet ut quod habent singuli communiter sit omnium.
j 1Io. 4, 8.16.
alia claritas lune,
interl.|
etsi unius nature diverse sunt claritatis ita homines in resurrectione
et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate,
interl.|
ab illis differunt quia et inter se
marg.|
STELLA
ENIM A STELLA. AUGUSTINUS. «In domo Patris mei mansiones multe sunt»k, etsi idem denarius, id est vita eterna omnibus. Una est enim beatitudo quam iusti percipiunt et dispar retributionis qualitas.
k Io. 14, 2.
Numérotation du verset
1Cor. 15,42
sic et resurrectio mortuorum.
interl.|
ita differenti corpore resurgent mortui
Seminatur in corruptione
interl.|
sed hoc omnes communiter quod incorrupti resurgent, sed
interl.|
sepelitur vel mortificatur
marg.|
Seminatur
. Id est quamvis homo exquo concipitur usque ad dissolutionem sit
in corruptione
, tamen
surget in incorruptione
.
surget25 in incorruptione.
25 surget] surgit
Weber
interl.|
id est immortale et impassibile
Numérotation du verset
1Cor. 15,43
Seminatur
interl.|
moritur et sepelitur
in ignobilitate
interl.|
sine omni honore
surget26 in gloria,
26 surget] surgit
Weber
interl.|
gloriosum
seminatur in infirmitate
interl.|
immobile irregibile qia non valet se movere vel regere
interl.|
quia tale cui quelibet noceant
surget27 in virtute,
27 surget] surgit
Weber
interl.|
potentia cui nihil noceat
Numérotation du verset
1Cor. 15,44
seminatur
interl.|
vere vivum et vegetatum
interl.|corpus
interl.|
quid per singula
animale
interl.|
quod cibis sustentatur
marg.|
CORPUS ANIMALE.
Id est quod nihil habet ab anima, nisi quod sensificatur per eam sicut animalia. Surget spirituale, transiens in naturam spiritus quia agile leve cibis non indigens. Cum dixit corpus transiturum ad incorruptionem corruptionis mentionem facit, ut ostendatur maior dignitas resurrectionis.
surget28 corpus spirituale.
28 Lc. 24, 39.
interl.|
quod iam his non egeat
marg.|
SURGET
SPIRITUALE. Non dicit spiritus, ut corpus vertatur in spiritum, ut quidam putant. Unde Dominus : «Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet»l. Sed
spirituale
, quia spiritui plene subdetur, non iam repugnabit, nec alimentis egebit ut et homo ante peccatum eguit.
l surget] surgit Weber
Si est corpus animale est et spirituale
interl.|
si quidem est animale est et spirituale. Quod animale probat per Genesim factus est primus homo cor anima, spirituale novissimus
marg.|
SI
EST
CORPUS
ANIMALE. Vere surget corpus spirituale, quia si modo est animale est, id est constat esse quandoque spirituale. Sicut enim animales sumus, quia pater noster {t. 4 : Erfurt, f. 1088ra ; facsim., p. 335a} carnalis factus est in animam viventem. Sic erimus in resurrectione spirituales, quia pater noster spiritualis factus est in sua resurrectione in Spiritum vivificantem. Quod sic exponit :
Sicut scriptum est
, in Genesi. Nos esse animales ab animali patre procreatos. In animam viventem, id est potentem vivere tantum per sustentamenta. Non vivificantem Christus in Spiritum vivificantem, id est qui ita corpus vivificaret ut ultra non egeret aliqua sustentatione, nec esset solubile vel sicut corpus animale quasi a relativis. Cum dicitur corpus frustra additur animale, nisi sit aliud spirituale ad cuius discrepantiam dicatur animale.
sic
interl.|
vel sicut
et scriptum est :
interl.|
hic exponit quid sit animale corpus
Numérotation du verset
1Cor. 15,45
factus est {t. 4 : Erfurt, f. 1088ra ; facsim., p. 335a} primus homo Adam in animam viventem,
interl.|
id est vivere potentem, id est vitam dare corpori per sustentationem tamen ciborum corpus vivificantem
marg.|
HOMO
PRIMUS
29. Totum genus humanum sunt duo homines primus et secundus. Ex illo nati ex hoc renati. Christus dicitur Adam quia de eadem materia. Novissimus, quia post eum non succedit homo alius qui sit caput vel actor humani corporis.
29 sic
Rusch
novissimus Adam
interl.|
hoc addit Apostolus
in spiritum
interl.|
hic quid spirituale
vivificantem.
interl.|
qui tollit corruptionem
Numérotation du verset
1Cor. 15,46
Sed non prius quod spirituale est30
30 est] om. Weber
interl.|
in Christo hoc expertus unusquisque idem sibi exspectet
marg.|
SED
NON
PRIUS. Dixit corpora nostra futura spiritualia. Sed ne quis dubitet an animale possit fieri spirituale probat per similitudinem Christi. Quasi : factus est in Spiritum vivificantem. Sed non prius fuit in eo illud quod est spirituale sed quod est animale deinde spirituale. Sic et de nobis poterit fieri.
sed quod animale est deinde quod spirituale est.
Numérotation du verset
1Cor. 15,47
Primus homo de terra terrenus,
marg.|
PRIMUS
HOMO. Primus in animam viventem, quia de terra et ideo terrenus, id est animalis et passibilis ex natura. Secundus spiritualis quia de celo, id est quia divina natura fuit humane unita et ideo celestis, id est spiritualis in resurrectione. Et quia primus pater fuit terrenus tales sunt omnes.
secundus homo de celo celestis.
marg.|
CELESTIS. Non humano ritu, sed divino nutu conceptus et natus.
Numérotation du verset
1Cor. 15,48
Qualis terrenus tales etiam31 terreni,
31 etiam] et
Weber
interl.|
id est animales
et qualis celestis tales et celestes.
interl.|
id est spirituales
Numérotation du verset
1Cor. 15,49
Igitur
interl.|
ut possimus esse celestes
sicut portavimus imaginem terreni,
interl.|
sicut exemplo Ade terrena dileximus
portemus
interl.|
id est omnino subiiciamus nos ei
interl.|
post baptismum
et imaginem celestis.
interl.|
id est obedientiam, sed si non portaverimus non erimus celestes et hoc est : HOC AUTEM
Numérotation du verset
1Cor. 15,50
Hoc autem dico, fratres,
marg.|
HOC
AUTEM
DICO. Iudei credebant futuram resurrectionem, sed more huius vite ut nuberent et generarent. Unde Sadduceis quidem non poterant respondere quod Apostolus removet.
quoniam caro et sanguis
marg.|
QUONIAM
CARO
ET
SANGUIS. Per carnem et sanguinem ‘ventrem’ et ‘libidinem’, id est opera carnis que ibi non erunt significat.
regnum Dei possidere non possunt,
interl.|
id est dediti vitiis que de carne et sanguine oriuntur
neque
interl.|
quia
corruptio
interl.|
que est effectus carnis et sanguinis
marg.|
NEQUE
CORRUPTIO.
Caro
. Sed ne putares secundum substantiam carnis, hoc dici aperuit. Ideo dixi :
caro non
possidebit
regnum Dei,
quia corruptio mortalitatis que nomine carnis hec ostenditur. Et quasi diceret : quomodo caro erit et non erit caro ? Exponit : Ecce
mysterium vobis dico
.
incorruptelam
interl.|
se immortalem
possidebit.
Numérotation du verset
1Cor. 15,51
Ecce mysterium
interl.|
quod multis est occultum
marg.|
ECCE
MYSTERIUM. Quia dixit resurrecturos in gloriam et post : caro et sanguis non possidebit regnum Dei, quomodo hoc distinguendum sit aperit.
vobis dico,
interl.|
hoc scilicet
omnes quidem
interl.|
tam boni quam mali
resurgemus
interl.|
quia etiam vivi reperit Christo veniente morientur
marg.|
OMNES
QUIDEM
RESURGEMUS. Vel, secundum Hieronymum, qui vivos repertos non morituros asserunt, ad Marcellam scribens : Omnes mortui resurgent, non omnes vivi reperti immutabuntur, sed soli sancti.
marg.|
HIERONYMUS. AD MARCELLAM. Interrogaveras quod dicit Apostolus in adventu Domini salvatoris rapi quosdam viventes obviam in nubibus, ut non perveniantur ab {t. 4 : Erfurt, f. 1088rb ; facsim., p. 335b} his qui in Christo dormierunt. Visque nosse utrum sic occurrant in corporibus, ut non ante moriantur cum et Dominus noster mortuus sit, et Enoch atque Elias, secundum Apocalypsim Ioannis, morituri esse dicantur, ne scilicet ullus sit qui non gustaverit mortem. Hoc ex ipsius continentia loci sciri potest quod sancti qui in adventu Domini salvatoris in corpore fuerint deprehensi, in eisdem corporibus occurrant ei, ita tamen ut in gloriam et corruptum et mortale, gloria et in corruptione et immortalitate mutetur, ut qualia corpora surrectura sint in talem substantiam etiam vivorum corpora transformentur. Unde dicit in alio loco Apostolusm :"Propter quod nolumus spoliari sed supervestiri ut absorbeatur mortale hoc a vita", ne scilicet corpus ab anima deseratur, sed anima in corpore habitante fiat inclitum quod ante inglorium fuit. De Enoch aut Elia quos venturos Apocalypsis refert et esse morituros, non est istius temporis disputatio, cum omnis ille liber aut spiritualiter intelligendus (ut nos estiamus) aut si carnalem interpretationem sequimur, iudaicis fabulis acquescendum sit, ut rursum edificetur Hierusalem et hostie offerantur in templo, et spirituali cultu imminuto carnales obtineant cerimonie.
m 2Cor. 5, 4 : « Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati : eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita ».
sed non omnes immutabimur.
interl.|
in immortalitatem
Numérotation du verset
1Cor. 15,52
In momento,
interl.|
in brevissimo et minimo et angustissimo temporis spatio
in ictu oculi,
interl.|
ut mirabilior sit resurrectio
marg.|
IN
ICTU
OCULI. Quia in momento est mora. Addit :
in ictu oculi
, id est quam cito icit oculus visa vel icitur palpebra, id est summa celeritate.
marg.|
IN
ICTU
OCULI. Id est quam cito oculi radius transit ad remota, et transvolat media, et si sit ibi prius et post tamen quasi similis totum fit.
in novissima tuba,
interl.|
et hoc per tubam, id est per vocem magnam et manifestam post quam non erit alia
marg.|
IN
NOVISSIMA
TUBA, id est in novissimo signo quod dabitur ut ista impleantur. Hec tuba est clamor, unde diciturn : «Media nocte clamor factus est ecce sponsus venit». Tube nomine aliquod evidens et preclarum signum dicitur, quod vox archangeli et tuba Dei alibi dicitur. Et in evangelioo :"Vox quam audient mortui qui in monumentis sunt et procedent" etc.
n Mt. 25, 6.
o Cf. Io. 5, 28 : « Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei».
canet enim tuba32
32 tuba] om. Weber
interl.|
an erit sonus
et mortui
interl.|
peccatores vel omnes
resurgent incorrupti
interl.|
sine diminutione membrorum
et nos mutabimur33
33 mutabimur] inmutabimur
Weber
interl.|
boni in gloriam immortalitatis et impassibilitatis
marg.|
IMMUTABIMUR
34. Exponit quomodo hoc fiat vel qualis sit immutatio. Oportet enim corruptibile. Secundum hoc dicitur caro non possidere regnum Dei, quia non erit ibi corruptio et mortalitas, id est non secundum has qualitates sed eadem substantia. Dicendo enim hoc in eandem quasi digitum tendit, ut eadem caro que videtur resurrectura monstretur :
Oportet enim induere incorruptionem
. Et hoc non ad tempus tantum quod ibi ostendit :
Et mortale hoc induere immortalitatem.
34 sic
Rusch
Numérotation du verset
1Cor. 15,53
Oportet enim {t. 4 : Erfurt, f. 1088rb ; facsim., p. 335b} corruptibile
interl.|
immutabimur quia oportet pro eo quod bene servivimus vel quia promissum
hoc induere
interl.|
ut ornamentum
incorruptionem35
35 incorruptionem] incorruptelam
Weber
interl.|
ut ultra non esuriat vel aliquatenus ledatur
et mortale
interl.|
id est hoc corpus quod ostenditur
hoc induere immortalitatem.
interl.|
ut ultra non moriatur vel dissolvatur
Numérotation du verset
1Cor. 15,54
Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem et36 mortale hoc induerit immortalitatem,
36 corruptibile... incorruptionem et]
om. Weber
interl.|
vere induet
immortalitatem
quia tunc fiet id est implebitur et numquam aliter impleretur
tunc fiet sermo
interl.|
ne quis putet dictum de morte interiori quod iam factum est
qui scriptus est :
interl.|
in Isaiap. Vel Oseeq ita : «Ero mors tua, o mors».
p Is. 25, 8.
q Os 13, 14.
absorta est
interl.|
eternaliter
marg.|
Absorpta est
, id est destructa
in victoria
Christi. Vel in hoc quod modum vincendi excessit Christum invadendo. Vel in hoc quod servi Dei vincunt concupiscentia carnis.
mors
interl.|
dissolutio vel diabolus iam ex parte absorptus in futuro penitius absorbebitur
in victoria.
interl.|
in resurrectione Christi
Numérotation du verset
1Cor. 15,55
Ubi est mors victoria tua ?
interl.|
potentia que omnes dissolvebas temporaliter
marg.|
UBI
EST
MORS
VICTORIA
TUA ? Verba prophete, vel Apostoli letantis et morti insultantis in persona resurgentium ut certior sit resurrectio.
marg.|
Vicisti in morientibus, victa es in resurgentibus, vel mors est delecatio peccati que ex actu peccandi fit.
Ubi est mors stimulus tuus ?
interl.|
peccatum originale unde mors exit, ut ipse exponit non quod mors fecit. Peccato enim morimur non morte peccamus.
Numérotation du verset
1Cor. 15,56
Stimulus autem mortis peccatum est,
interl.|
quod pungit
virtus vero peccati lex.
interl.|
augmentum ne quis quemquam dicat a lege iuvari sed a Deo tantum
marg.|
VIRTUS
AUTEM
PECCATI
LEX. Quia lex prohibendo, auget peccati cupiditatem, nisi diffundat Spiritus caritatem.
Numérotation du verset
1Cor. 15,57
Deo autem gratias
interl.|
ago
qui dedit nobis victoriam
interl.|
peccati et mortis
per Dominum nostrum Iesum Christum.
interl.|
non per legem
Numérotation du verset
1Cor. 15,58
Itaque, fratres mei dilectissimi37,
37 dilectissimi] dilecti
Weber
interl.|
quia per Christum vincimus
stabiles estote
interl.|
in fide resurrectionis
et immobiles,
interl.|
ut a pseudo moveri non possitis
abundantes in opere Domini semper
interl.|
spe resurrectionis
scientes
interl.|
id est spem habentes
quod labor vester non est inanis
interl.|
sine remuneratione
in Domino.
interl.|
in sermone Domini
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Cor. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=61&chapitre=61_15)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Cor. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=61&chapitre=61_15)
Notes :