Glossa ordinaria

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Cor. 2,1 

Et ego
cum venissem ad vos,
fratres, veni non in sublimitate1
1 in sublimitate] per sublimitatem Weber
sermonis
aut
sapientie
annuntians vobis testimonium Christi.
Numérotation du verset 1Cor. 2,2 

Non enim iudicavi me scire2 aliquid
2 me scire] inv. Weber
inter vos,
nisi Iesum Christum et hunc crucifixum.
Numérotation du verset 1Cor. 2,3 

Et ego
in infirmitate,
et timore,
et tremore multo
fui apud vos,
Numérotation du verset 1Cor. 2,4 

et sermo meus
et predicatio mea
non in persuasibilibus humane3 sapientie verbis,
3 humane] om. Weber
sed in ostensione Spiritus et virtutis,
Numérotation du verset 1Cor. 2,5 

ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 2,6 

Sapientiam autem loquimur
inter perfectos,
sapientiam
vero non huius seculi,
neque principum huius seculi
qui destruuntur,
Numérotation du verset 1Cor. 2,7 

sed loquimur Dei sapientiam
in mysterio
que
abscondita est,
quam
predestinavit
Deus ante secula
in gloriam nostram,
Numérotation du verset 1Cor. 2,8 

quam nemo principum huius seculi
cognovit. Si enim
cognovissent
numquam Dominum glorie crucifixissent.
Numérotation du verset 1Cor. 2,9 

Sed
sicut scriptum est :
quod oculus
non vidit,
nec auris audivit,
nec in cor
hominis
ascendit,
que
preparavit Deus his qui diligunt illum.
Numérotation du verset 1Cor. 2,10 

Nobis autem
revelavit Deus per Spiritum suum.
Spiritus enim
omnia scrutatur,
etiam profunda Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 2,11 

Quis enim scit hominum que sunt4 hominis
4 sunt] sint Weber
nisi spiritus
hominis
qui in ipso est ? Itaque5 et que Dei sunt,
5 itaque] ita Weber
nemo cognovit
nisi Spiritus Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 2,12 

Nos autem
non spiritum huius6 mundi accepimus,
6 huius] om. Weber
sed Spiritum qui ex Deo est,
ut sciamus
que a Deo donata sunt nobis,
Numérotation du verset 1Cor. 2,13 

que
et loquimur
non in doctis
humane sapientie verbis,
sed in doctrina Spiritus,
spiritualibus
spiritualia comparantes.
Numérotation du verset 1Cor. 2,11 

Animalis autem homo
non percipit ea que sunt Spiritus Dei,
stultitia est enim illi
et
non potest intelligere,
quia spiritualiter examinatur.
Numérotation du verset 1Cor. 2,15 

Spiritualis autem homo7
7 homo] om. Weber
iudicat omnia
et ipse a nemine iudicatur.
Numérotation du verset 1Cor. 2,16 

Quis enim
cognovit sensum Domini
aut quis
instruxit eum ?8
8 aut...eum] qui instruat eum ? Weber
Nos autem sensum Christi habemus.

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Cor. 2,1 
Et ego
interl.| sicut alii non sapientes electi sunt ad apostolatum, ita etiam ego qui eram sapiens fui quasi non essem sapiens
cum venissem ad vos,
interl.| o
fratres, veni non in sublimitate1
1 in sublimitate] per sublimitatem Weber
interl.| vel <sub>tili<tatem>
sermonis
interl.| secundum logicam ut logicis rationibus uterer
aut
interl.| in sublimitate
sapientie
interl.| que in pseudo laudatis contra Deum
interl.| secundum physicam
annuntians vobis testimonium Christi.
interl.| que de Christo testati sunt prophete
Numérotation du verset 1Cor. 2,2 
Non enim iudicavi me scire2 aliquid
2 me scire] inv. Weber
interl.| non per illam sublimitatem quia nec per eam qua de Deo et hoc ex iudicio feci
marg.| NON  ENIM  IUDICAVI etc. Qui minus capaci altiora loquitur non utilitatem, sed sui ostentationem facit.
inter vos,
interl.| minus capaces
nisi Iesum Christum et hunc crucifixum.
interl.| quod rector et salvator et hoc per crucifixionem
marg.| NISI  CHRISTUM  IESUM 3. Christum predicat non solum qui fidem astruit, sed qui mores quibus in eo vivitur instruit. In crucifixo discitur, quod vetus homo crucifixus est, ut non serviatur peccato. Non ergo ita accipiendum est quod hic dicit Apostolus tamquam ea tantum dixerit, que sunt credenda de Christo, sed etiam que observanda, aut in vita, aut in moribus, ei qui accedit ad compagem corporis Christi.
3 Christum Iesum] sic Rusch
Numérotation du verset 1Cor. 2,3 
Et ego
interl.| quasi humilis fuit predicatio mea apud vos humilis et persona
in infirmitate,
interl.| id est in tribulatione
et timore,
interl.| anxio animo
et tremore multo
interl.| corporis
fui apud vos,
Numérotation du verset 1Cor. 2,4 
et sermo meus
interl.| qui privatim fiebat
et predicatio mea
interl.| que in communi fiebat
non in persuasibilibus humane4 sapientie verbis,
4 humane] om. Weber
interl.| etsi persuasibilia non per humanam sapientiam ut pseudo
sed in {t. 4 : Erfurt, f. 1075rb ; facsim., p. 309b} ostensione Spiritus et virtutis,
interl.| id est ostendi me habere Spiritum sanctum et virtutem in miraculis
interl.| ideo ita feci
Numérotation du verset 1Cor. 2,5 
ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei.
interl.| ut non attribuatur homini sed Deo
Numérotation du verset 1Cor. 2,6 
Sapientiam autem loquimur
interl.| inter vos incapaces locuti sumus simpliciter
interl.| de secretis fidei
inter perfectos,
marg.| PERFECTOS. Non cognitores et doctores, quibus opus non est, sed auditores iam capaces.
sapientiam
interl.| quam
vero non huius seculi,
interl.| que humanis nititur rationibus
neque principum huius seculi
interl.| malignorum spirituum vel philosophorum
qui destruuntur,
interl.| quorum sapientia destruitur
Numérotation du verset 1Cor. 2,7 
sed loquimur Dei sapientiam
interl.| de redemptione hominum
interl.| id est Christum
in mysterio
marg.| IN  MYSTERIO. Exponendo mysteria veteris Testamenti in quibus Christus significatus est, ut in hostia Abel vel Abrae.
que
interl.| sapientia
abscondita est,
interl.| ut nesciant pseudo
marg.| QUE  ABSCONDITA. Quia non in verbis sed in virtute, non humana ratione comprehensibilis sed spiritus efficacia credibilis.
quam
interl.| sapientiam
predestinavit
interl.| preparavit
Deus ante secula
interl.| "antequam mundus esset"a
a Io. 17, 5.
in gloriam nostram,
interl.| qui eam predicamus vel ut omnes eternam consequamur
interl.| apostolorum
interl.| bene dico abscondita
Numérotation du verset 1Cor. 2,8 
quam nemo principum huius seculi
interl.| demonum vel philosophorum vel doctorum in lege
marg.| QUAM  NEMO  PRINCIPUM  HUIUS  SECULI. [a] Quod legitur quod diabolus Christum recognoscebat et timebat - cum dicebat Christob :"Quid venisti nos torquere ante tempus ?" - sciendum est quod non ideo dicebat, ut esse Deum intelligeret, sed dubius erat taliter extorquere veritatem utrum vere esset Deus volebat. [c] Vel hoc magis ex suspicione quam ex cognitione dixisse credendi sunt. [b] Non enim aliter scierunt demones quam {t. 4 : Erfurt, f. 1075rb ; facsim., p. 309b} scierunt principes. Scierunt enim ipsum esse qui promissus erat in Lege, non tamen mysterium eius quod Filius Dei erat et ab eterno. Neque sciebant sacramentum incarnationis, passionis et redemptionis.c d e f g
b Mt. 8, 29.
c Fons : Cf. Ambrosiaster , Quaestiones Veteris et Novi Testamenti 150, qu. 66 [recensio altera ex mss. secundi generis], PL 35 (Chadwick), 2261 ; (1902) 2263-2264 : « [a] Quomodo [om. CSEL] Marcus evangelista daemonia cognovisse ait et professa esse Iesum, e contra autem Apostolus, principes et potestates huius saeculi neget [negat CSEL] cognovisse divinitatem Domini Iesu? [...] Quibusdam videtur principes et potestates hujus saeculi Judaeorum majores et principes dixisse, qui juxta Petri apostoli dicta ignoraverunt quid mali fecerunt. Ait enim,"Scio, fratres, quia per ignorantiam gessistis hoc malum, sicut et principes vestri". Judaeorum principes hi fuerunt, non tamen hujus saeculi principes dici potuerunt: quippe cum in potestate redacti fuerant Romanorum, profitentes se non habere regem nisi Caesarem. Hi autem sunt principes isti, quos alio loco significat Apostolus, dicens"Non est nobis colluctatio adversus carnem, sed adversus hujus mundi principes, et tenebrarum harum rectores". Si ergo hi sunt principes qui nescientes Dominum majestatis Christum esse, crucifixerunt, quomodo a daemonibus potuit sciri ? [b] Non illum aliter scierunt daemones, quam sciebant principes hujus saeculi. Sciebant enim ipsum [2262] esse qui promissus erat in Lege per signa prophetiae: non tamen mysterium ejus, quo Filius Dei erat ex aeterno, sciebant, neque sacramentum incarnationis ».
d<Non hab.> sic : Ambrosiaster , Quaestiones Veteris et Novi Testamenti 127, qu. 66, § 1-2, CSEL 50, p. 115.16-24 : « Dicit enim inter caetera Marcus : Sciebant eum ipsum esse, Apostolus vero : quem nemo, inquit, principum huius saeculi cognovit. Si enim cognovissent, numquam Dominum maiestatis crucifixissent [1Cor. 2, 8]. Si daemonia sciebant, quomodo principes ignorabant ? [...] [2] Sed aliud est quod cognouisse in Christo daemones dicit, et aliud quod huius saeculi principes negat agnouisse. nam daemonia sciebant quidem ipsum esse, sed qui per legem fuerat promissus. omnia enim signa uidebant in eo. quae dixerant futura profetae, et quod ex semine Dauid de uirgine uenturus esset redemptor Israhel ; mysterium autem diuinitatis eius ignorabant, sicut et principes eorum. denique quaerit, quamuis captiose, diabolus a saluatore dicens: si tu es filius dei et cetera. uidens enim aliquando diuinam uirtutem, aliquando hominis infirmitatem ambigens. quid uerum esset, torquebatur. concordant igitur scripturae secundum ea quae reuelata sunt. inpossibile est enim discordare unius spiritus uiros ».
e[c] Vide <Parall . > Glossa ordinaria (Mt. 8, 29) : « Magis suspicati quam nosse credendi sunt » cum fontibus allegatis.
f<Attest.> [Gilbertus Porretanus, Glosa media in Paul. (1Cor. 2, 8), Boul24, f. 33r  : « Demones cognovisse videntur cum dicunt :"Quid nobis et tibi Iesu filii Dei ?" Sed tunc magis suspicati fuisse quam nosse credendi sunt. Potest tamen dici quod Deus eis tantum innotuit quantum opportuit, non sicut bonis angelis quibus ipse est vita et lux sed ut per quedam sue virtutis facta divinam potentiam timeant. Ad ipsam vero inaccessibilem gloriam vel ad sui consilii dispensationem nequaquam attingant. Hanc enim si cognovissent Dominum glorie non crucifixissent id est eum crucifigi non suggessissent ».
g<Attest.> [Cf. Petrus Lombardus, Collectanea in omnes Pauli epistolas (1Cor. 7, 11), Cambridge, Trinity College, B 5 6 , f. 101ra (PL 191, 1549AB) : « Non enim hoc facerent, si Deum esse scirent. Ambrosius : ‘Si enim daemones Deum hominem factum non intellexerunt, [1549B] quanto magis homines?’ Augustinus in libro questionum Veteris et Novi Testamenti : ‘Non igitur illum aliter scierunt demones, quam scierunt principes. Sciebant enim ipsum esse qui promissus erat in lege, non tamen mysterium ejus quod Filius Dei erat, et ab aeterno ; sciebant neque sacramentum incarnationis, passionis et redemptionis’. Quod ergo in Evangelio clamant demones: Quid nobis et tibi, Iesu Fili Dei ? [Mt. 8, 29] magis ex suspicione quam ex cognitione dixisse credendi sunt »]. >> Cf.   Rabanus Maurus , Expositio in Mattheum (Mt. 4, 1), lib. 3, CCCM 174, p. 252.73-78 : « Ridicule que putant quidam daemones scire Filium Dei et diabolum ignorare, eo quod minoris malitiae sint isti quam ille, cuius satellites sunt, cum omnis scientia discipulorum ad magistrum referenda sit. Et tam daemones quam diabolus suspicari magis Filium Dei quam nosse intellegendi sunt ».
cognovit. Si enim
interl.| quod inde apparet
cognovissent
interl.| sapientiam de redemptione humani generis per Christi mortem implendam
marg.| SI  COGNOVISSENT. Vel minores illum esse messiam in lege promissum. Vel maiores Deum esse vel Dei Filium :   numquam dominum glorie crucifixissent .
numquam Dominum glorie crucifixissent.
interl.| Non suggereret diabolus illum crucifigi per quem ius pederet, nec homines facerent si Deum esse scirent.
marg.| NUMQUAM  DOMINUM  GLORIE  CRUCIFIXISSENT. AUGUSTINUS. Ex forma servi crucifixus est et tamen Deus glorie crucifixus est. Talis enim erat illa susceptio que Deum hominem faceret et hominem Deum. Quid tamen propter quid, et quid secundum quid, dicatur prudens et diligens lector intelligat. Nam ecce dicimus, quia secundum id quod Deus est suos glorificat, secundum hoc scilicet quod Dominus glorie est et tamen Dominus glorie crucifixus est, quia recte dicitur crucifixus Deus, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate carnis. Una enim persona est Christus Deus et homo ideo dicitur : «Nemo ascendit in celum nisi qui de celo descendit»h. Si ergo attendas distinctionem substantiarum, id est naturarum, Filius Dei descendit et filius hominis crucifixus est, propter hanc autem unitatem persone non solum filium hominis descendisse de celo, sed etiam dixit esse in celo cum loqueretur in terra. Absit autem ut sic Christus senserit mortem, ut quantum in se est vita vitam perdidit. Si enim hoc ita esset, vite fons vitam amisisset. Sensit igitur mortem participatione humani affectus quem sponte susceperat, non nature sue perdidit potentiam per quam cuncta vivificat. Sic in sepulcro carnem suam commoriendo non deseruit, sicut in utero virginis connascendo formavit. Mortuus est ergo non discedente vita, sic passus non pereunt potentia. 'Nemo aufert animam eius ab eo quia potestatem habet ponendi et potestatem sumendi eam'i. Uno igitur eodemque tempore erat vere mortuus, vere vivus, in quo et mortem susceptio mortalitatis excepit, et vitam divinitas non perdidit. Mortem ergo Dei Filius et in anima non pertulit, et in maiestate non sensit. Sed tamen participatione infirmitatis rex glorie crucifixus est.
h Io. 3, 13.
i Cf. Io. 10, 18 : « Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo ».
Numérotation du verset 1Cor. 2,9 
Sed
interl.| sed non cognoverunt
sicut scriptum est :
interl.| in Isaiaj
j Is. 64, 4.
interl.| hoc est scriptum scilicet
marg.| SICUT  SCRIPTUM  EST. In Isaia ita : «Osculus non vidit, Deus, absque te, que preparasti diligentibus te»k.
k Is. 64, 4.
quod oculus
interl.| quia non est color
non vidit,
interl.| id est visu corporeo vel auditu non potest cognosci
nec auris audivit,
interl.| quia non est sonus
nec in cor
interl.| quia non est aliquid terrenum
hominis
interl.| non cognoscitur ratione eius qui carnalis est non spiritualis
marg.| NEC  IN  COR  HOMINIS. Infra cor hominis est quod in cor ascendit. Super cor est eternum ad quod cor ascendit. Vel non est homo, sed Spiritus qui novit.
ascendit,
marg.| ASCENDIT. Res dicitur in corde ascendere, quia bene intellecta placet.
que
interl.| ea
preparavit Deus his qui diligunt illum.
interl.| sapientia Dei et Christus qui diligentibus Deum in premium est preparatus
Numérotation du verset 1Cor. 2,10 
Nobis autem
interl.| illi non noverunt sed nobis spiritibus non hominibus, id est spiritualibus non carnalibus quod pseudo non sunt
revelavit Deus per Spiritum suum.
interl.| per Spiritum enim intelligimus Deum preparatum bonis in premium
Spiritus enim
interl.| bene per eum quia
omnia scrutatur,
interl.| scrutari facit
marg.| SCRUTATUR etc. Scrutari dicitur Spiritus Dei omnia, non ut quod nescit inveniat, sed quia nihil relinquit omnino quod nesciat, vel quia scrutari te facit, quod enim dono ipsius tu facis ille facere dicitur, quia sine illo tu non faceres.
etiam profunda Dei.
interl.| ut de essentia Dei
interl.| Spiritus Dei et non alius quia
Numérotation du verset 1Cor. 2,11 
Quis {t. 4 : Erfurt, f. 1075va ; facsim., p. 310a} enim scit hominum que sunt5 hominis
5 sunt] sint Weber
interl.| voluntates et secreta
interl.| alicuius
nisi spiritus
interl.| animus
hominis
interl.| ipsius et non alterius
qui in ipso est ? Itaque6 et que Dei sunt,
6 itaque] ita Weber
interl.| occulta et secreta
nemo cognovit
interl.| qui adhuc homo sit, id est carnalis
nisi Spiritus Dei.
interl.| id est Spiritus sanctus et illi quos cognoscere facit
Numérotation du verset 1Cor. 2,12 
Nos autem
interl.| Spiritus Dei novit et nos eum accepimus
non spiritum huius7 mundi accepimus,
7 huius] om. Weber
interl.| id est quo docemur de sapientia mundi sed qua de Deo est
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1075va ; facsim., p. 310a} NOS  AUTEM  NON  ACCEPIMUS  SPIRITUM  HUIUS  MUNDI. Non spiritum pythonicum qui solet coniecturis que mundi sunt divinare, qui per Sibillam locutus est, qui per verisimilia sepe fallitur et fallit.
marg.| NOS  AUTEM  NON  ACCEPIMUS  SPIRITUM  HUIUS  MUNDI. Spiritus Dei est Spiritus caritatis, spiritus huius mundi spiritus elationis. Nec moveat quod Spiritus sanctus tantum hic nominatur, et solus scire dicitur. Ab hac enim scientia non excluditur Pater et Filius, sicut ab eo et Christus dicitur solus et verus Deus, non excluditur Spiritus sanctus cum dicitur : «Hec est via eterna ut cognoscant te verum et solum Deum et quem misisti Iesum Christum»l.
l Io. 17, 3.
sed Spiritum qui ex Deo est,
marg.| SED  SPIRITUM  QUI  EX  DEO  EST. AUGUSTINUS. Spiritus sanctus utique Patris et Filii est, nec non et noster. Quod enim datum est etiam ad eum qui dedit refertur et ad eos quibus dedit. Itaque Spiritus sanctus non tantum Patris et Fliii qui dederunt, sed etiam noster est qui accipimus, et non est iste spiritus noster in quo sumus, quia ipse spiritus est hominis qui in ipso est. Et ipsum tamen spiritum qui hominis est accipimus. Sed aliud est quod accipimus ut essemus, aliud quod accepimus ut sancti essemus. Spiritus autem hominis in Scriptura accipitur ipsa anima vel ipsius anime potentia rationalis. Dedit enim nobis naturam ut essemus, animam ut viveremus, mentem ut intelligeremus.
ut sciamus
interl.| inde probatur quia scimus
interl.| quasi : ad hoc accepimus eum
interl.| per eum
marg.| UT  SCIAMUS. Multi habent dona Dei et nesciendo a quo habeant impia vanitate iactantur. Nemo donis Dei beatus qui danti est ingratus, unde in evangelio : «Qui habet dabitur ei»m. Plene habere est scire unde habeas. Qui ergo non habet, id est qui nescit unde habeat et quod habet auferetur ab eo.
m Mt. 25, 21.
que a Deo donata sunt nobis,
Numérotation du verset 1Cor. 2,13 
que
interl.| quasi : scimus que a Deo donata sunt nobis
et loquimur
interl.| non tantum scimus sed et
interl.| illi pseudo alia loquuntur
non in doctis
interl.| ratione vel ornatu
humane sapientie verbis,
marg.| NON  HUMANE  SAPIENTIE  VERBIS. HIERONYMUS. Malebat enim illa sola puritate veritatis ostendere, quam eloquii tinctione fuscare.
sed in doctrina Spiritus,
interl.| 8quia Spiritus interius docet auditores
8 Spiritus] + et virtutis Weber (A F S), + sancti Weber (R)
spiritualibus
marg.| SPIRITUALIBUS. Quod vos Corinthii non estis, et ideo culpa vestra est non nostra quod maiora non diximus.
spiritualia comparantes.
interl.| ita moderantes ut quibusdam altiora quibusdam humilia
Numérotation du verset 1Cor. 2,11 
Animalis autem homo
interl.| nos scimus qua donata sunt nobis sed
interl.| ut pseudo
marg.| ANIMALIS  HOMO. Dicitur vita qui fertur dissoluta lascivia anime sue, quam intra naturalis ordinis metas spiritus rector non continet eo quod ipse Deo regendum se non subiicit. Animi vero sensu dicitur animalis, qui Deo iuxta corporum phantasiam, vel legis litteram, vel rationem physicam iudicat.
non percipit ea que sunt Spiritus Dei,
interl.| ut partum virginis et resurrectionem
stultitia est enim illi
interl.| secundum humanum sensum
et
interl.| ideo
non potest intelligere,
interl.| spiritualia
interl.| et vere non potest
quia spiritualiter examinatur.
marg.| QUIA  SPIRITUALITER  EXAMINATUR. Animalis non potest intelligere spiritualia, quia examinatur, id est examinatio et comprobatio fit illorum spiritualium tantum spiritualiter, id est a spirituali. Vel animalis non intelligit spiritualia quia spiritualiter, id est per spiritualia tantum probatur quod animalis est, quia audita improbat et non ob aliud ei proponuntur nisi ut examinetur.
Numérotation du verset 1Cor. 2,15 
Spiritualis autem homo9
9 homo] om. Weber
interl.| animalis non potest
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1075vb ; facsim., p. 310b} SPIRITUALIS  AUTEM  HOMO. Est vel vita vel scientia. Spiritualis est vita qui Spiritum Domini habens rectorem animam regit. Scientia vero spiritualis est qui etsi ex parte et 'per speculum videt'n, tamen de Deo secundum imagines corporum, vel legis litteram, vel humanam philosophiam non sapit, sed Spiritui Dei subiectus certissime ac fideliter iudicat.
n Cf. 1Cor. 13, 12 : « Videmus nunc per speculum in aegnigmate : tuc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum ».
iudicat omnia
interl.| certa fide occultorum non patenti cognitione
interl.| intelligit et discernit
marg.| OMNIA. Non quidem que continet divina scientia, sed que ad iustitiam et vitam sufficiunt, id est omnia iudicanda.
et ipse a nemine iudicatur.
interl.| a nullo homine animali
marg.| IUDICATUR. Id est intelligitur utrum bene an male intelligat vel reprehenditur. Et hoc probat quia :  QUIS  COGNOVIT  SENSUM  DOMINI. Et eum nos habemus, et ideo non possunt nos illi vestri iudicare ut solent.
Numérotation du verset 1Cor. 2,16 
Quis enim
interl.| animalis
cognovit sensum Domini
interl.| qui hec fecit per quem sapienta mundi stulta est
aut quis
interl.| quasi : nullus
instruxit eum ?10
10 aut...eum] qui instruat eum ? Weber
interl.| ut dicat quid hoc sic fecisti
Nos autem sensum Christi habemus.
interl.| quasi nemo carnalium cognovit sensum Domini
marg.| NOS. Qui iam ultra homines sumus unus Spiritus cum Deo.  HABEMUS  SENSUM  CHRISTI, Fide certa tenentes ea que sunt Christi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Cor. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=61&chapitre=61_2)

Notes :