Capitulum 3
Numérotation du verset
1Cor. 3,1
Et ego, fratres,
non potui
loqui vobis1 quasi spiritualibus,
1 loqui vobis]
inv. Weber
sed quasi carnalibus.
Tamquam
parvulis in Christo,
Numérotation du verset
1Cor. 3,2
lac vobis potum dedi,
non escam.
Nondum
enim poteratis,
sed nec2 nunc quidem
2 nec] ne
Weber
potestis.
Adhuc enim carnales estis3.
3 carnales estis]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Cor. 3,3
Cum enim sit inter vos
et4 zelus
4 et]
om.
Weber
et contentio ?
Nonne carnales estis
et secundum hominem ambulatis ?
Numérotation du verset
1Cor. 3,4
Cum enim quis dicat5 :
5 dicat] dicit
Weber
ego quidem sum Pauli, alius autem ego Apollo,
nonne homines estis ?
Quis6 igitur est Apollo ?
6 quis] quid
Weber
Quid vero Paulus ?
Numérotation du verset
1Cor. 3,5
Ministri eius cui credidistis,
et unicuique
sicut Dominus dedit.
Numérotation du verset
1Cor. 3,6
Ego
plantavi,
Apollo rigavit,
Deus7
7 Deus] sed
praem. Weber
autem8 incrementum dedit.
8 autem]
om. Weber
Numérotation du verset
1Cor. 3,7
Itaque
neque qui plantat est aliquid,
neque qui rigat, sed qui incrementum
dat
Deus.
Numérotation du verset
1Cor. 3,8
Qui plantat autem et qui rigat
unum sunt.
Unusquisque autem propriam mercedem accipiet
secundum suum laborem.
Numérotation du verset
1Cor. 3,9
Dei enim sumus adiutores,
Dei agricultura estis,
Dei edificatio estis.
Numérotation du verset
1Cor. 3,10
Secundum gratiam Dei
que data est mihi,
ut sapiens
architectus
fundamentum posui,
alius autem
superedificat.
Unusquisque autem videat quomodo superedificet.
Numérotation du verset
1Cor. 3,11
Fundamentum enim aliud nemo potest ponere
preter id quod positum est,
quod9
9 quod] qui
Weber
est Christus Iesus.
Numérotation du verset
1Cor. 3,11
Si quis autem superedificat supra fundamentum hoc,
aurum, argentum, lapides pretiosos,
ligna, fenum, stipulam,
Numérotation du verset
1Cor. 3,13
uniuscuiusque opus manifestum erit :
dies enim Domini10
10 Domini]
om. Weber
declarabit,
quia in igne revelabitur
et uniuscuiusque opus quale sit
ignis probabit.
Numérotation du verset
1Cor. 3,14
Si cuius opus manserit
quod superedificavit mercedem accipiet.
Numérotation du verset
1Cor. 3,15
Si cuius opus arserit
detrimentum patietur,
ipse autem salvus erit
sic tamen quasi per ignem.
Numérotation du verset
1Cor. 3,16
Nescitis quia templum Dei estis,
et Spiritus sanctus11
11 sanctus] Dei
Weber
habitat in vobis ?
Numérotation du verset
1Cor. 3,17
Si quis autem templum Dei violaverit,
disperdet illum Deus.
Templum enim Dei sanctum est
quod estis
vos.
Numérotation du verset
1Cor. 3,18
Nemo vos12
12 vos] se
Weber
seducat,
si quis videtur
inter vos sapiens esse in hoc seculo
stultus fiat
ut sit sapiens.
Numérotation du verset
1Cor. 3,19
Sapientia enim huius mundi stultitia est
apud Deum.
Scriptum est enim :
Comprehendam
sapientes
in astutia eorum.
Numérotation du verset
1Cor. 3,20
Et iterum :
Dominus novit cogitationes sapientium
quoniam vane sunt.
Numérotation du verset
1Cor. 3,21
Itaque
nemo glorietur in hominibus.
Omnia enim vestra sunt :
Numérotation du verset
1Cor. 3,22
sive Paulus, sive Apollo,
sive Cephas,
sive mundus, sive vita, sive mors,
sive presentia,
sive futura.
Omnia enim vestra sunt.
Numérotation du verset
1Cor. 3,23
Vos autem Christi,
Christus autem Dei.
Capitulum 3
Numérotation du verset
1Cor. 3,1
Et ego, fratres,
interl.|
sensum Christi habemus
interl.|
tamen
interl.|
qui possem
non potui
interl.|
non debui
loqui vobis1 quasi spiritualibus,
1 loqui vobis]
inv. Weber
interl.|
sicut soleo spiritualibus
sed quasi carnalibus.
interl.|
id est carnaliter viventibus
Tamquam
interl.|
et hoc tam diligenter feci
parvulis in Christo,
interl.|
cognitione
marg.|
TAMQUAM
PARVULIS. Sicut enim crux Christi aliis stultitia est, aliis scandalum, vocatis autem est virtus Dei. Ita idem aliis est lac, aliis cibus est secundum quod capacitas eorum plus vel minus capit. Ut hi qui dicunt : ego sum illius vel illius, aliter acceperunt de Christo crucifixo quam qui dicit : «Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini»a. Eadem simul audiunt, spirituales et carnales, et quique pro modo suo capiunt nec necesse est, ut aliqua secreta taceantur parvulis, dicenda perfectis. Ideo quia dicit Apostolus : NON
POTUI
VOBIS
LOQUI
QUASI
SPIRITUALIBUS, quod est : non potuistis que dicebam intelligere ut spirituales sed ut carnales. Si enim ut spirituales non dicerent : EGO
SUM
PAULI.
a Gal. 6, 14.
Numérotation du verset
1Cor. 3,2
lac vobis potum dedi,
interl.|
non altiora predicavi quare
interl.|
facilem doctrinam
non escam.
interl.|
dulcem ac nutrientem
Nondum
interl.|
quia
enim poteratis,
interl.|
quamdiu vobiscum eram
sed nec2 nunc quidem
2 nec] ne
Weber
interl.|
etsi ab illis pseudo edocti
potestis.
interl.|
recipere escam
Adhuc enim carnales estis3.
3 carnales estis]
inv. Weber
marg.|
ADHUC
ENIM
CARNALES. Arguit eos qui querebantur se dudum non audisse spiritualia, cum adhuc indigni essent audire.
Numérotation du verset
1Cor. 3,3
Cum enim sit inter vos
interl.|
vere estis carnales quia contentiosi
et4 zelus
4 et]
om.
Weber
interl.|
invidia de baptistis
et contentio ?
interl.|
verbis
Nonne carnales estis
interl.|
quod aliquid ab homine esse putatis
et secundum hominem ambulatis ?
interl.|
in peius proficitis
Numérotation du verset
1Cor. 3,4
Cum enim quis dicat5 :
5 dicat] dicit
Weber
interl.|
expositio zeli et contentionis
ego quidem sum Pauli, alius autem ego Apollo,
interl.|
non est hoc minus a gentilitate
nonne homines estis ?
interl.|
ut sperantes in Deo sunt dii
Quis6 igitur est Apollo ?
6 quis] quid
Weber
interl.|
quandoquidem in his gloriamini
interl.|
quasi : sunt ne ipsi gratie que in sacramentis datur auctores
Quid vero Paulus ?
interl.|
qui maior
Numérotation du verset
1Cor. 3,5
Ministri eius cui credidistis,
interl.|
non Deus qui dat, sed ministri per quos dat, et ideo in Deo gloriandum non in eis
marg.|
MINISTRI
EIUS. AUGUSTINUS. Homo exterius ministrat quasi servus, non ut aliquid de eo speretur. Deus incrementum dat qui iustificando informat et rigando fecundat, homo loquitur Deus docet intus, undeb : «Beatus quem tu erudieris, Domine». Qui plantat et qui rigat, foris operatur. Qui dat incrementum, intus opitulatur. Si non dant sancti incrementum, impendunt tamen adiumentum, sed non de suo quia inquitc : «Sine me nihil potestis facere». Igitur fides rigando est nutrienda. Hoc igitur loquendo agitur, docendo, suadendo. Christus interius docet inspirando. Illa inspiratio unctio est, sine qua sermo hominis perstrepit inaniter. Creator qui redemit et ad fidem vocat intus suadendo loquitur quibus vult. Cum verbum Dei auribus insonat, miscetur potentia Dei, cum sono vocis, ut qui incitat predicantem, confirmet auditorem, vocem format homo exterius, sed Deus imprimit intus et ei obedit quem gratia prevenit, quia Deus operatur velle et perficere.
b Ps. 94, 12.
c Io. 15, 5.
et unicuique
interl.|
et hoc non uno eodemque modo faciunt
sicut Dominus dedit.
interl.|
divisit officia singulis
Numérotation du verset
1Cor. 3,6
Ego
interl.|
Paulus
plantavi,
interl.|
ad fidem converti
Apollo rigavit,
interl.|
baptismo
Deus7
7 Deus] sed
praem. Weber
interl.|
non vos
autem8 incrementum dedit.
8 autem]
om. Weber
interl.|
muneris
Numérotation du verset
1Cor. 3,7
Itaque
interl.|
et quia Deus dat tantum incrementum
neque qui plantat est aliquid,
interl.|
dando ex se
neque qui rigat, sed qui incrementum
interl.|
remissionem peccatorum et omnia alia bona
dat
interl.|
interius
Deus.
interl.|
solus
Numérotation du verset
1Cor. 3,8
Qui plantat autem et qui rigat
interl.|
plantat Paulus rigat Apollo
interl.|
ministri indifferentes
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1076ra ; facsim., p. 311a}
UNUM
SUNT. Posset videri quod si nihil ex se dant, tamen Deus magis per hunc quam per illum.
Unusquisque autem propriam mercedem accipiet
interl.|
in dando non differunt, sed in labore et mercede
secundum suum laborem.
interl.|
forinsecus ministrandi
Numérotation du verset
1Cor. 3,9
Dei enim sumus adiutores,
interl.|
quia si non damus incrementum, impendimus tamen aliquid adiumentum
marg.|
ADIUTORES. In colendo agro dominico, non depravatores ut quidam aiunt. Quod inde patet quia vos estis agricultura.
Dei agricultura estis,
interl.|
dum extirpantur vitia
marg.|
AGRICULTURA. Quia colit vos ad fructum. Edificatio, quia qui colit habitat in vobis. Et ita idem est ager et edificium, quod non in rebus visibilibus. Nos colimus Deum adorando non ornando. Ille autem sic nos colit quod et meliores nos reddit.
Dei edificatio estis.
interl.|
impositione virtutum
interl.|
quibus :
ego posui fundamentum
etc.
Numérotation du verset
1Cor. 3,10
Secundum gratiam Dei
interl.|
id est apostolatum
que data est mihi,
interl.|
quia non a me hoc habui
interl.|
gratis
ut sapiens
interl.|
discretione utens
architectus
interl.|
princeps edificii
fundamentum posui,
interl.|
fidem Christi non aliam sed que per dilectionem operatur
alius autem
interl.|
quisquam habens fidem quia ad eum hoc pertinet
superedificat.
interl.|
bona opera
interl.|
quod non uno modo est sed
Unusquisque autem videat quomodo superedificet.
interl.|
cuiusmodi opera utrum secundum nos vel illos
interl.|
de superedificatione tantum videndum est quia
Numérotation du verset
1Cor. 3,11
Fundamentum enim aliud nemo potest ponere
interl.|
ad quod videntur niti pseudo
marg.|
FUNDAMENTUM
ALIUD
NEMO etc. AUGUSTINUS. Fides gratie christiane, id est ea que per dilectionem operatur, posita in fundamento neminem perire permittit. Super hoc fundamentum alius superedificat aurum, argentum, lapides pretiosos is videlicet qui cogitat que Dei sunt quomodo placeat Deo. Alius superedificat super hoc fundamentum ligna, fenum, stipulam, is videlicet qui cogitat que mundi sunt quomodo placeat mundo. Illius opus non exuritur, qui ea non dilexit quorum amissione crucietur. Exuritur autem huius opus, quia sine dolore non pereunt que cum amore possessa sunt. Sed quoniam alterutra condicione proposita, eis potius mallet carere quam Christo nec timore amittendi talia deserit Christum quamvis doleat cum amittit, salvus est quidem sic tamen quasi per ignem. Iste ignis est tribulationis temptatio de qua scriptum est : «Vasa figuli probat fornax et homines temptatio tribulationis probat»d.
d Sir 27, 6.
preter id quod positum est,
interl.|
a me
quod9
9 quod] qui
Weber
interl.|
vel ‘qui’
est Christus Iesus.
interl.|
fides Christi
marg.|
CHRISTUS. Id est fides Christi, secundum quam per dilectionem operatur, per quam Christus habitat in cordibus. Alia non est fudamentum, hec autem neminem perire finit.
Numérotation du verset
1Cor. 3,11
Si quis autem superedificat supra fundamentum hoc,
interl.|
fundamentum nemo potest mutare
interl.|
sed de superedificatione videndum est tantum, quia manifestum erit opus cuiusque
marg.|
SI
QUIS
AUTEM
SUPEREDIFICAT etc. AMBROSIUS. Alius superedificat, id est qui supervenientes post apostolos docent, sed videant ut edificatio congruat fundamento. FUNDAMENTUM
ALIUD etc., quia nemo preter Christum loquens commenta sua commendaret. In auro,argentum, lapides pretiosos, ‘preclaram doctrinam’ significat in tribus aliis vana doctrina signatur, que si modo fallit in igne apparebit, quia ardebit bona permanente, et erit ei bone scilicet doctrine merces vita eterna. Detrimentum vero male quia penas patietur. SALVUS, quia non interibit fidei substantia qua constat, sicut mala doctrina que accidens est. QUASI
PER
IGNEM, quia non sine pena cum perfidi in eternum pereant, prodest illis ex parte credidisse Deum.
aurum, argentum, lapides pretiosos,
interl.|
ut cogitet tantum que Dei sunt
marg.|
AURUM, ARGENTUM, LAPIDES
PRETIOSOS. AUGUSTINUS. Hec tria edificant contemptores seculi qui sua omnia pauperibus dant. Vel qui tamquam non habentes habent aurum in contemplatione Dei, argentum in dilectione proximi, lapides pretiosos in operibus bonis que non consumuntur ab igne sed nihil vel parum ipsum sentiunt. Ligna fenum stipulam edificant qui etsi aliena non rapiunt, rebus tamen infirmitati concessis aliqua dilectione inherent qui secundum suos amandi modos, diutius ut lignum, vel minus ut fenum, vel minimum ut stipula ignem sustinebunt. Et quia hec Deo non preponunt salvi erunt per fundamentum. Qui vero hec Deo preponunt vel crimina committunt, non superedificant sed fundamentum destruunt.
ligna, fenum, stipulam,
interl.|
dum divisi cogitant que mundi sunt quibus sine dolore carere non possunt
marg.|
LIGNUM, FENUM, STIPULAM. Non hec de malis operibus accipienda sunt, quasi fides sine operibus salvet quod non est.
marg.|
AUGUSTINUS. Non sibi polliceatur quisquam habens nefaria opera regnum Dei et dicat : quoniam habeo signum Christi et sacramenta, non delebor in eternum, sed per ignem {t. 4 : Erfurt, f. 1076rb ; facsim., p. 311b} salvus ero. Ait enim Apostolus : FUNDAMENTUM
POSITUM
EST etc. Quid est etiam inquiunt, quod sequitur, alius superedificat aurum, argentum, lapides pretiosos, lignum, fenum stipulam. Hoc est qui supra fundamentum iusta opera edificat aurum argentum lapides pretiosos edificat. Si autem peccata lignum fenum stipulam. Cyrillus quoque ait : Natura peccati similis est materie, que cito consumitur igni quam edificari Apostolus a peccatoribus dicit qui supra fundamentum Christi edificant lignum, fenum, stipulam. In quo manifeste ostenditur quedam esse peccata ita levia ut stipule comparentur feno et ligno.
marg.|
LIGNUM, FENUM, STIPULAM. Quidam intelligunt opera bona, que quidam ad sustentationem sui et suorum, vel ad sustentationem indigentium ex misericordia faciunt. Sed quia hec opera faciunt cum aliquo amore temporalium, ideo hec opera dicuntur arsura, non quod eo puniantur qui hoc faciunt, sed quia terrenum aliquem affectum habent cum hec faciunt. Nec ille terrenus affectus est adeo malus, ut destruat fundamentum et fidem que per caritatem operatur, et talis affectus venialis est. Sed potius lignum, fenum, stipulam accipiuntur non bona opera, nec mala que sunt damnabilia, sed peccata venialia. Unde Gregorius : Quamvis hoc de igne presentis tribulationis possit intelligi, tamen siquis de igne future purgationis accipiat pensandum sollicite est, quia eum dixit per ignem posse salvari, non qui super hoc fundamentum ferrum vel aes vel plumbum edificat, id est peccata maiora et ideo duriora et insolubilia. Sed qui edificat lignum, fenum, stipulam, id est peccata minima atque levissima que ignis facile consumat.
Numérotation du verset
1Cor. 3,13
{t. 4 : Erfurt, f. 1076rb ; facsim., p. 311b} uniuscuiusque opus manifestum erit :
interl.|
et si non modo
dies enim Domini10
10 Domini]
om. Weber
interl.|
in quo secreta patent
marg.|
DIES
ENIM. Hic dies est hominis pro nutu suo agentis, sed in iudicio vel morte cuiusque dies est Domini secundum merita iudicantis, etiam hic dum iudicium incipit a domo Dei, id est a salvandis incipit pena, que consummabitur in reprobis. Ideo enim puniuntur electi ut ibi non puniantur. In quo die est ignis tribulationis quo uritur amor rerum temporalium, dum contristantur de amissis. Unde et dicitur : «Tribulationem carnis habebunt huiusmodi»e. Ignis vero extremi iudicii tam diu durabit, quousque purgati sint qui salvandi erunt.
e 1Cor. 7, 28.
declarabit,
interl.|
illud opus
quia in igne revelabitur
interl.|
pena purgatoria bonis
interl.|
quicumque modo neget, id est abscondit peccata sua
et uniuscuiusque opus quale sit
interl.|
firmum vel solubile
ignis probabit.
interl.|
presentis vel futuri iudicii
marg.|
IGNIS. Tribulationis qui omnes probabit in fine.
marg.|
IGNIS
PROBABIT. Duos ignes futuros legimus : unum eternum quo eternaliter punientur reprobi qui sequetur iudicium. Alterum qui precedet quo exuretur facies mundi huius qui emendabit eos qui superedificaverunt lignum, fenum, stipulam. Qui autem aurum, argentum, lapides pretiosos de utroque igne securi sunt.
Numérotation du verset
1Cor. 3,14
Si cuius opus manserit
interl.|
in igne
quod superedificavit mercedem accipiet.
interl.|
nihil perdet, quia quod amavit inveniet
marg.|
MERCEDEM. Non solum post finem, sed et in hac vita habet suam requiem anima contemnentis omnia.
Numérotation du verset
1Cor. 3,15
Si cuius opus arserit
interl.|
cremabile erit
detrimentum patietur,
interl.|
minoris glorie vel patietur aliquid
ipse autem salvus erit
interl.|
etsi hic uritur dolore amissorum, non tamen ea prefert Deo
sic tamen quasi per ignem.
interl.|
rem cremabilem per ignem ferens qua cremata evadet ipse
interl.|
sed
Numérotation du verset
1Cor. 3,16
Nescitis quia templum Dei estis,
interl.|
in quibus Deus sedet
marg.|
NESCITIS
QUIA. Hoc premisit ut illos compungat, qui turpiter viventes corpora sua violant, maxime ille qui uxorem patris habet. Hic agit de structoribus fundamenti.
et Spiritus sanctus11
11 sanctus] Dei
Weber
interl.|
qui vos consummat in bonis scilicet
habitat in vobis ?
Numérotation du verset
1Cor. 3,17
Si quis autem templum Dei violaverit,
interl.|
vel pseudo vel homo ei consentiendo
marg.|
SI
QUIS
AUTEM. Iste salvus per ignem, sed si quis violaverit templum quod vos estis, disperdet illum et nescitis hoc.
disperdet illum Deus.
interl.|
corpus et animam
Templum enim Dei sanctum est
interl.|
a tempore baptismi
marg.|
TEMPLUM. AUGUSTINUS. In quibus Deus habitat per fidem. Templum Dei, id est Spiritus sancti. Unde subdit : ET
SPIRITUS
DEI
HABITAT. Nota quos Spiritus dicitur hic Deus cum enim premiserit : Estis templum Dei. Non subdit : Et Deus habitat, sed : SPIRITUS
DEI
HABITAT
IN
VOBIS, in quo aperte ostendit Spiritum Dei esse Deum. Ubique enim adest Spiritus sanctus ad homines in eterna vita regenerandos. Spiritus sanctus {t. 4 : Erfurt, f. 1076va ; facsim., p. 312a} igitur in celestibus sedet cum Patre et Filio et in templo suo habitat, scilicet in sanctis qui sunt templum Dei modo per fidem ambulantes. Et templum Dei erunt aliquando etiam secundum speciem, qualiter etiam nunc sunt templum angeli Dei.
marg.|
AUGUSTINUS. Sed diceret aliquis antequam faceret Deus celum et terram, antequam faceret sanctos ubi habitabat. In se habitat Deus, apud te habitat et apud se est. Non ergo sic sunt sancti domus Dei, ut ipsa subtracta cadat Deus, immo sic habitat Deus in sanctis ut si ipse discesserit cadant. Preterea sciendum quod non nisi stultissime dici potest, Spiritum non habere locum in nostro corpore, quod totum anima nostra impleverit. Stultius etiam dicitur angustiis alicubi impediri Trinitatem, ut Pater et Filius et Spiritus sanctus alicubi simul esse non possint. Verum illud multo mirabilius, quod cum Deus ubique sit totus, non tamen in omnibus habitat. Quis porro audeat opinari, nisi inseparabilitatem Trinitatis penitus ignoret, quod in aliquo possit habitare Pater aut Filius in quo non habitet Spiritus sanctus ? Aut in aliquo Spiritus sanctus in quo non Pater aut Filius ? Fatendum est igitur ubique esse Deum per divinitatis presentiam, sed non ubique per inhabitationis gratiam. Propter hanc enim inhabitationem ubi gratia dilectionis eius agnoscitur non dicimus : Pater noster qui es ubique, cum et hoc verum sit, sed qui es in celisf. Illud quoque mirabile est, quod Deus est inhabitator quorumdam nondum cognoscentium Deum, et non quorumdam se cognoscentium. Illi enim ad templum Dei non pertinent, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificant. Ad templum autem Dei pertinent parvuli sanctificati sacramento Christi, et regenerati Spiritu sancto qui nondum possunt cognoscere Deum. Igitur quem non poterunt illi nosse nec habere, isti poterunt habere antequam nosse. Beatissimi autem sunt illi quibus hoc est Deum habere quod nosse.
f Cf. Mt. 6, 9 : « Pater noster, qui es in caelis ».
quod estis
interl.|
cavete ergo vobis
vos.
interl.|
secundum corpus et animam
interl.|
et ideo
Numérotation du verset
1Cor. 3,18
Nemo vos12
12 vos] se
Weber
interl.|
vel 'se'
seducat,
interl.|
quasi Deus hoc negligat
interl.|
sed
si quis videtur
interl.|
sibi
inter vos sapiens esse in hoc seculo
interl.|
id est secundum sapientiam huius mundi
stultus fiat
interl.|
apud se et Deum contra naturam posse credat
ut sit sapiens.
interl.|
vera sapientia
Numérotation du verset
1Cor. 3,19
{t. 4 : Erfurt, f. 1076va ; facsim., p. 312a} Sapientia enim huius mundi stultitia est
interl.|
merito apud se stultus quia ita apud Deum
marg.|
SAPIENTIA
HUIUS
MUNDI. AMBROSIUS. Abusive ponitur sapientia pro astutia.
apud Deum.
interl.|
qui facit quod fieri posse mundus negat
Scriptum est enim :
interl.|
in Iob
Comprehendam
interl.|
falsos ostendam
sapientes
interl.|
mundi
in astutia eorum.
interl.|
faciendo aliter quam dicunt
Numérotation du verset
1Cor. 3,20
Et iterum :
interl.|
in Psalmog
g Ps. 93, 11.
Dominus novit cogitationes sapientium
interl.|
vel hominum
interl.|
carnalium
interl.|
mundi
quoniam vane sunt.
interl.|
false
Numérotation du verset
1Cor. 3,21
Itaque
interl.|
et quia stulta apud Deum
nemo glorietur in hominibus.
interl.|
quasi melius ab uno qua ab alio
marg.|
NEMO
IN
HOMINIBUS. Baptistis vel doctoribus.
marg.|
NON
IN
HOMINIBUS. Quia vestri sunt ipsi, quia omnia vestra sunt, ad serviendum vobis data et non est gloriandum, nisi de rebus excellentioribus.
marg.|
IN
HOMINIBUS. Quia non sunt datores gratiarum, sive boni sive mali sint, sed tantum ministri.
Omnia enim vestra sunt :
interl.|
ad vestrum sensum data
marg.|
OMNIA
ENIM. Singulos non sibi defendant doctores vel baptistas cum omnibus utantur. 'Mundus' noster, si cursus eius in Dei voluntate ponimus. 'Vita' presens nostra, si modeste et cum gloria Dei agitur. 'Mors' si spe futuri libenter pro Christo morimur. 'Presentia' si sic utimur eis, ne offendamus. 'Futura' si ea credentes magis optamus.
Numérotation du verset
1Cor. 3,22
sive Paulus, sive Apollo,
interl.|
non solum minores
sive Cephas,
interl.|
qui omnibus maior
sive mundus, sive vita, sive mors,
interl.|
etiam elementa nobis serviunt
marg.|
SIVE
VITA etc. Et vita et mors doctorum ad edificationem subditis esse debent. Vel per vitam sanctos homines et angelos accipe, qui student profectui fidelium, per mortem diabolum et membra eius qui dum persecuntur utilitati servorum Dei inserviunt.
sive presentia,
interl.|
quibus sustentati Deo serviunt
sive futura.
interl.|
spe quorum servitur
Omnia enim vestra sunt.
interl.|
hec vestra quia omnia quotquot sunt
Numérotation du verset
1Cor. 3,23
Vos autem Christi,
interl.|
non hominis et ideo non in homine gloriandum
Christus autem Dei.
interl.|
et ita mediante Christo vos estis Dei
marg.|
VOS
AUTEM
CHRISTI. Ut sicut hec nobis, ita nos Christo subiiciamur. CHRISTUS
AUTEM
DEI. Voluntatem eius faciens, ut et nos faciamus ipsius. Cur ergo ad iniuriam Christi de hominibus aliquid speratis ?
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Cor. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=61&chapitre=61_3)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Cor. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=61&chapitre=61_3)
Notes :