Capitulum 4
Numérotation du verset
1Cor. 4,1
Sic nos existimet homo
ut ministros
Christi,
et dispensatores
ministeriorum1
1 ministeriorum] mysteriorum
Weber
Dei.
Numérotation du verset
1Cor. 4,2
Hic iam queritur inter dispensatores
ut fidelis quis inveniatur.
Numérotation du verset
1Cor. 4,3
Mihi autem pro minimo est
ut a vobis iudicer,
aut ab humano die,
sed neque meipsum iudico.
Numérotation du verset
1Cor. 4,4
Nihil enim mihi conscius sum,
sed non in hoc iustificatus sum.
Qui autem iudicat me
Dominus est.
Numérotation du verset
1Cor. 4,5
Itaque
nolite ante tempus
iudicare, quoadusque
veniat Dominus
qui et illuminabit
abscondita tenebrarum,
et manifestabit consilia cordium,
et tunc laus
erit unicuique a Deo.
Numérotation du verset
1Cor. 4,6
Hec autem, fratres,
transfiguravi in me et Apollo
propter vos,
ut
in nobis discatis,
ne supra
quam scriptum est :
unus adversus alterum infletur pro alio.
Numérotation du verset
1Cor. 4,7
Quis enim te discernit ?
Quid autem habes
quod non accepisti ?
Si autem accepisti,
quid gloriaris
quasi non acceperis ?
Numérotation du verset
1Cor. 4,8
Iam
saturati
estis,
iam divites facti estis,
sine nobis
regnastis,
et utinam regnetis2
2 regnetis] regnaretis
Weber
ut
et nos vobiscum regnemus3.
3 regnemus] regnaremus
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 4,9
Puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit,
tamquam morti destinatos,
quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis,
et hominibus.
Numérotation du verset
1Cor. 4,10
Nos
stulti propter Christum
vos autem prudentes in Christo, nos infirmi
vos autem fortes,
vos nobiles
nos autem ignobiles.
Numérotation du verset
1Cor. 4,11
Usque in hanc horam
et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cedimur, et instabiles sumus,
Numérotation du verset
1Cor. 4,12
et laboramus
operantes manibus nostris :
maledicimur et benedicimus,
persecutionem
patimur et sustinemus,
Numérotation du verset
1Cor. 4,13
blasphemamur
et obsecramus,
tamquam purgamenta huius mundi
facti sumus,
omnium peripsima
usque adhuc.
Numérotation du verset
1Cor. 4,14
Non ut confundam vos hec scribo,
sed ut filios meos carissimos moneo.
Numérotation du verset
1Cor. 4,15
Nam
si decem millia
pedagogorum
habeatis in Christo, sed
non multos patres.
Nam in Christo Iesu
per evangelium ego
vos genui.
Numérotation du verset
1Cor. 4,16
Rogo ergo vos, fratres4,
4 fratres]
om. Weber
imitatores mei estote,
sicut et ego Christi5
5 sicut...Christi]
om. Weber
Numérotation du verset
1Cor. 4,17
Ideo
misi ad vos Timotheum
qui est filius meus
carissimus
et fidelis in Domino,
qui vos commonefaciat vias meas
que sunt in Christo Iesu6,
6 Iesu]
om. Weber
sicut
ubique
in omni Ecclesia doceo.
Numérotation du verset
1Cor. 4,18
Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.
Numérotation du verset
1Cor. 4,19
Veniam autem cito ad vos,
si Dominus voluerit
et cognoscam
non sermonem eorum
qui inflati sunt,
sed virtutem.
Numérotation du verset
1Cor. 4,20
Non enim in sermone est regnum Dei,
sed in virtute.
Numérotation du verset
1Cor. 4,21
Quid vultis ?
In virga
veniam ad vos
an in caritate
et spiritu mansuetudinis ?
Capitulum 4
Numérotation du verset
1Cor. 4,1
Sic nos existimet homo
interl.|
et cum hoc sit nec nimis nec minus de nobis arbitremini
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1076vb ; facsim., p. 312b}
SIC
NOS. Hactenus de gloria pseudo hic de suo contemptu agit.
marg.|
SIC
NOS. Hoc ideo ait Apostolus, quia de eo minus sentiebant, sed sic homo sentiat ut Deus qui eum elegit.
ut ministros
interl.|
non dominos
Christi,
interl.|
quod non pseudo
et dispensatores
marg.|
ET
DISPENSATORES. AUGUSTINUS. Non solum boni sed etiam mali dispensatores sunt. Nisi enim per bonos dispensaretur non recte Apostolus diceret : «Imitatores mei estote»a. Rursus, si non per malos non diceret Dominus de quibusdam : 'Que dicunt facite que autem faciunt nolite facere'b. Dispensatores enim sunt per quorum ministerium pervenitur ad eternam salutem. Non enim esse salutis illius dispensatorem per verbum et sacramentum est illius esse participem.
a 1Cor. 11, 1.
b Cf. Mt. 23, 2-3 : « Dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei, omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt ».
ministeriorum1
1 ministeriorum] mysteriorum
Weber
interl.|
vel myste<riorum>
Dei.
interl.|
secundum modum cuiusque mysteria vel ministeria dividimus
Numérotation du verset
1Cor. 4,2
Hic iam queritur inter dispensatores
interl.|
qui scilicet
interl.|
ordo quis inter dispensatores invenitur, ut fidelis cui possit credi ut bene dispenset
marg.|
HIC
IAM
QUERITUR. Ita de nobis estimandum, sed hic inter vos quod non alibi. Iam in presenti cum exspectandum esset donec Deus iudicet.
{t. 4 : Erfurt, f. 1076vb ; facsim., p. 312b} ut fidelis quis inveniatur.
Numérotation du verset
1Cor. 4,3
Mihi autem pro minimo est
interl.|
quasi : hic inter nos queritur quod non esset querendum sed quicquid alii faciant
ut a vobis iudicer,
interl.|
quasi infidelis dispensator
aut ab humano die,
interl.|
intellectu qui non videt occulta et potest falli
marg.|
AB
HUMANO. Id est ab omnibus dum sunt in suo die et non est dies Domini. HUMANO, quia est et dies Domini quo iudicabit, quando unusquisque pro se rationem reddet, et tunc secreta cordium patebunt.
sed neque meipsum iudico.
interl.|
qui melius novi me quam vos et ita periculum est vobis de ignotis iudicare
marg.|
IUDICO
MEIPSUM
2. Periculum est vobis de ignotis cordis mei vel aliorum iudicare. Quanta enim profunditas credenda est esse in homine que lateat etiam ipsum hominem in quo est, ut in Petro profunditas infirmitatis latebat cum se Domino commoriturum promittebatc.
c Cf. Mc. 14, 31.
2 sic
Rusch
marg.|
AUGUSTINUS. Cum ergo quisque de se aut non omnino aut vix possit veram ferre sententiam, quomodo potest de alio iudicare, cum nemo sciat quid agatur in homine nisi spiritus hominis ?
marg.|
AUGUSTINUS. Iudicium prohibet Apostolus, quia occulta sunt nobis corda hominum. In his plerumque nostra credulitas fallitur. Sed cavendum est ne perniciosa opinatione fallamur, ut qui non possumus hominum indagare conscientiam, de ipsis rebus habeamus veram certamque sententiam. Hoc autem ad humanam temptationem pertinet, sine qua vita ista non ducitur. Unde Apostolus : «Temptatio vos non apprehendat nisi humana»d. Si ergo suspicationes vitare non possumus quia homines sumus, iudicia tamen, id est diffinitivas firmasque sententias, continere debemus. Si ergo suspicamur quod est humana temptatio, saltem non iudicemus, quando non erratur in rebus, ut recta sit improbatio vitiorum virtutumque approbatio. Profecto si erratur in hominibus, venialis est humano temptatio.
d 1Cor. 10, 13.
Numérotation du verset
1Cor. 4,4
Nihil enim mihi conscius sum,
interl.|
in nullo me remordet conscientia
sed non in hoc iustificatus sum.
interl.|
id est non ideo me iustum puto, quia potest esse quod nescio delicta enim quis intelligit
interl.|
neque ego neque vos sed
interl.|
melius novi me quam illi sed melius Deus quam ego
Qui autem iudicat me
interl.|
id est qui potest et debet me iudicare
Dominus est.
interl.|
qui novit omnia
Numérotation du verset
1Cor. 4,5
Itaque
interl.|
et quia Dominus est
nolite ante tempus
interl.|
iudicii
iudicare, quoadusque
interl.|
scilicet
marg.|
QUOADUSQUE. Aliter iniuria iudici fit, quia iudicis iniuria est si ante iudicium eius a servo procedat sententia.
veniat Dominus
interl.|
iudicare
qui et illuminabit
interl.|
et quia tunc omnia nota omnibus poterunt de se iudicare et de aliis
marg.|
ILLUMINABIT. Id est aperta faciet abscondita tenebrarum, id est peccatorum.
abscondita tenebrarum,
interl.|
gesta et cogitata tunc erunt aperta
et manifestabit consilia cordium,
interl.|
etiam bonas cogitationes
et tunc laus
interl.|
remuneratio
erit unicuique a Deo.
interl.|
pro modo suo
marg.|
TUNC
LAUS
UNICUIQUE. Bene agenti vel cogitanti, hic autem nescitur quis sit laude dignus.
Numérotation du verset
1Cor. 4,6
Hec autem, fratres,
interl.|
dixi non gloriandum in nobis
transfiguravi in me et Apollo
interl.|
cum in nobis non gloriaremini
marg.|
ME
ET
APOLLO
TRANSFIGURAVI
3. Proposui figuram pro omnibus ut ab omnibus abhorreatur sicut a nobis.
3 sic
Rusch
marg.|
AMBROSIUS. Per hoc pseudo apostolorum glorias et traditiones perversas sub sua persona et Apollo evacuat, summatim illos desigans non singillatim, ne maior nasceretur discordia.
propter vos,
interl.|
humilitatem vestram
ut
interl.|
hanc scilicet
in nobis discatis,
interl.|
qui maiores sumus
ne supra
interl.|
agendo ultra
quam scriptum est :
interl.|
in Ieremia
interl.|
«Qui gloriatur in Domino glorietur»e
e 2Cor. 10, 17.
unus adversus alterum infletur pro alio.
interl.|
se vel doctore
marg.|
NE
4
UNUS
IN
ADVERSUS
ALIUM
PRO
ALIO. Ab illo, id est meliori quam ille, id est quasi alius ab illo qui nullus est quantum ad se, vel quantum ad ministerium. Quis enim te {t. 4 : Erfurt, f. 1077ra ; facsim., p. 313a} discernit a massa perditorum ? Nullus nisi Deus. Vel si baptizatus a Petro quomodo discerneris ab eo qui a Paulo ? Nihil ille, nihil tu.
4 sic
Rusch
marg.|
Vel redarguit illos eosdem qui gloriabantur de magisterio pseudo. Quasi : gloriaris pro illis, sed quid habes ab illis quod non a me et si a me, quid contra me gloriaris quoniam idem a me acceperis.
Numérotation du verset
1Cor. 4,7
Quis enim te discernit ?
interl.|
a perditis nisi Deus
{t. 4 : Erfurt, f. 1077ra ; facsim., p. 313a} Quid autem habes
interl.|
quod si dicis fides tua vel oratio vel iustitia iterum interrogo quid habes quod non accepisti
marg.|
QUID
AUTEM etc. Aliud genus arrogantie amovere conatur, scilicet ne homo superbiat, propter aliquam gratiam a Deo sibi datam putans se eam habere a se vel a ministro.
quod non accepisti ?
interl.|
a Deo
Si autem accepisti,
interl.|
a Deo
marg.|
SI
AUTEM
ACCEPESTI
5. Hoc contra illos qui eadem que ab Apostolo acceperant audientes de magisterio pseudo apostolorum gloriabantur, qui per eloquentiam se commendantes gloriam in se vertebant, cum Apostolus contemptibilem se videri fecerat, ut gloriam Deo faceret. Ideo Apostolus ironice eis loquitur, quasi concedens quod eis de se ipsis videbatur cum subdit.
5 sic
Rusch
quid gloriaris
interl.|
in te vel illis
quasi non acceperis ?
interl.|
a Deo sed a te vel ab illis
Numérotation du verset
1Cor. 4,8
Iam
interl.|
tam cito
interl.|
sed vos
saturati
interl.|
pleni
marg.|
IAM
SATURATI. Quasi : increpo vos dicens : QUID
GLORIARIS etc. Sed non recte videor hoc facere quia vos iam etc.
marg.|
IAM
SATURATI. Iam divites ironia, ac si diceret : non est ita. Irascentis enim verba sunt non confirmantis.
estis,
interl.|
Spiritu sancto
interl.|
quasi : ut et alios saturare potestis
iam divites facti estis,
interl.|
ironia
sine nobis
interl.|
sic putabant gloriantes de pseudo apostolis
regnastis,
interl.|
regitis vos
et utinam regnetis6
6 regnetis] regnaretis
Weber
interl.|
vere
interl.|
et his pie optat
marg.|
REGNETIS. Vere regnare est de spe et promissis Dei securum esse, et in adversis gaudere.
ut
interl.|
ita
et nos vobiscum regnemus7.
7 regnemus] regnaremus
Weber
interl.|
vos sequamur cum nos sequi dedignemini quos quidem sequi deberetis, quia nos revera regnamus sed timeo ne sine vobis
Numérotation du verset
1Cor. 4,9
Puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit,
interl.|
vilissimos vel similes Elie et Enoch
marg.|
PUTO
ENIM. Quasi : nullatenus putandum est. Ironice enim loquitur. Ideo sine nobis, quia per mala que patimur. Deus ostendit nos apostolos vilissimos de quibus non curet tamquam morti destinatos, id est ad nullam utilitatem, sed ad mortem reservatos. Quid per hoc videtur ? Quia ad spectaculum nostrum quasi ad monstrum conveniunt, per quod magis probamur amici Dei. Vel ideo deberetis nobiscum regnare, quia puto et certus sum quod nos sumus similes novissimis Elie et Enoch in tribulationibus.
tamquam morti destinatos,
marg.|
TAMQUAM
MORTI. Ut qui a victoribus morti servabantur ad quod spectaculum conveniebat populus, sic ad derisionem Elie tunc, et nunc apostolorum mali.
quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis,
interl.|
vel bonis ut confortent vel malis ut insultent
et hominibus.
marg.|
ET
ANGELIS
ET
HOMINIBUS. Boni angeli et boni homines laudant, mali irrident. Hec sunt dextera et sinistra, sed nec illa elevant nec ista frangunt.
Numérotation du verset
1Cor. 4,10
Nos
interl.|
et
stulti propter Christum
interl.|
increpatio cum ironia quasi quod totum e contra est
marg.|
PROPTER
CHRISTUM. Cuius crucem predicamus quod vos tacentes videmini in Christo prudentes.
vos autem prudentes in Christo, nos infirmi
interl.|
afflicti
vos autem fortes,
interl.|
potestate
interl.|
securi
vos nobiles
interl.|
reverendi
nos autem ignobiles.
interl.|
despecti
interl.|
et
Numérotation du verset
1Cor. 4,11
Usque in hanc horam
interl.|
id est continue, id est usque ad hoc tempus
et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cedimur, et instabiles sumus,
interl.|
pro persecutione mutamus loca
interl.|
fugamur ne plures doceamus
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1077rb ; facsim., p. 313b}
ESURIMUS
ET
SITIMUS etc. AMBROSIUS. Veritatem predicantes gratiam non habent apud homines.
Numérotation du verset
1Cor. 4,12
et laboramus
interl.|
scilicet pro nobis necessariis
operantes manibus nostris :
interl.|
que nemo dat
interl.|
et
maledicimur et benedicimus,
interl.|
hortando alios ad bonum
persecutionem
interl.|
tormenta
patimur et sustinemus,
interl.|
patienter
Numérotation du verset
1Cor. 4,13
blasphemamur
interl.|
quasi magi malefici
et obsecramus,
interl.|
Deum pro illis, vel eos ne blasphement nos
tamquam purgamenta huius mundi
interl.|
de quibus mundus inquinetur et abiectis purgetur
marg.|
TAMQUAM
PURGAMENTA etc. Per hec omnia probamur in Christo prudentes et fortes.
facti sumus,
interl.|
reputati
omnium peripsima
interl.|
purgamentum ferri, vel pomi et quid quid de qualibet materia ut purgatior reddatur abiicitur
usque adhuc.
interl.|
continue usque ad hoc tempus
interl.|
etsi dixerim
vos inflatos
etc. tamen
Numérotation du verset
1Cor. 4,14
Non ut confundam vos hec scribo,
interl.|
id est erubescentiam faciam vobis
marg.|
NON
UT
CONFUNDAM. Aspera blandis mitigat ut salutaris medicus.
sed ut filios meos carissimos moneo.
interl.|
pro quibus tot passus sum
Numérotation du verset
1Cor. 4,15
Nam
interl.|
filii nam ego pater
si decem millia
interl.|
finitum pro infinito posuit
pedagogorum
interl.|
eruditorum qui non genuerunt
marg.|
PEDAGOGORUM. Dum pedagogos nominat pueros significat.
habeatis in Christo, sed
interl.|
tamen
non multos patres.
interl.|
qui genuissent
{t. 4 : Erfurt, f. 1077rb ; facsim., p. 313b} Nam in Christo Iesu
interl.|
in fide Christi non in me
per evangelium ego
interl.|
tantum
vos genui.
marg.|
EGO
GENUI
VOS
IN
CHRISTO
8. Addidit per evangelium, ne ipsius puteretur esse quod Dei est. Ait enim Dominus in evangelio : ‘Ne vobis dicatis patrem in terra, unus est enim Pater Deus’f. non ut hoc nomen ceteris tollatur, sed ne gratia Dei qua in eternam vitam generamur nature vel potestati, vel etiam sanctitati cuius quam hominis tribuatur.
f Cf. Mt. 23, 9.
8 sic
Rusch
Numérotation du verset
1Cor. 4,16
Rogo ergo vos, fratres9,
9 fratres]
om. Weber
interl.|
quia genui ergo ex debito rogo
imitatores mei estote,
interl.|
non pseudo
sicut et ego Christi10
10 sicut...Christi]
om. Weber
Numérotation du verset
1Cor. 4,17
Ideo
interl.|
ut imitemini me
misi ad vos Timotheum
interl.|
per hunc creditur missa epistola
qui est filius meus
interl.|
in fide
carissimus
interl.|
bene agendo
et fidelis in Domino,
interl.|
in predicatione
qui vos commonefaciat vias meas
interl.|
institutiones meas
que sunt in Christo Iesu11,
11 Iesu]
om. Weber
interl.|
et ideo tenende
sicut
interl.|
ego
ubique
interl.|
terrarum
in omni Ecclesia doceo.
interl.|
et ideo autentice
interl.|
opus erat mitti quia
Numérotation du verset
1Cor. 4,18
Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.
interl.|
de philosophis quorum terrena gloriantur sapientia
Numérotation du verset
1Cor. 4,19
Veniam autem cito ad vos,
interl.|
post commonitionem promittit se ire ad illos
si Dominus voluerit
interl.|
nisi culpa vestra impedierit
marg.|
SI
DOMINUS
VOLUERIT. Ideo dicit ut ostenderet quod si non iret, Deum noluisse, causa utique indignitatis illorum.
et cognoscam
interl.|
probabo
non sermonem eorum
interl.|
humane sapientie
qui inflati sunt,
interl.|
superbia alta sapiendi et ceteros iudicandi
sed virtutem.
interl.|
in fide et bona operatione
interl.|
quasi : ideo non queram sermonem quia
Numérotation du verset
1Cor. 4,20
Non enim in sermone est regnum Dei,
interl.|
causa regni Dei
sed in virtute.
interl.|
quasi : non sermo humane sapientie sed virtus est causa regni Dei
Numérotation du verset
1Cor. 4,21
Quid vultis ?
interl.|
vere veniam sed quid horum
In virga
marg.|
IN
VIRGA. AUGUSTINUS. Terroris verba infert ut inflati humiliarentur et se prepararent ad recipiendum eum. Absit autem ut pii filii dicerent. Si in virga venturus es, noli venire. Melius est enim erudiri in virga patris, quam perire in blandimento predonis.
veniam ad vos
interl.|
correctionis ubi et si sit non tamen esse videtur caritas
an in caritate
interl.|
in manifesta dilectione ut bona suppleam
et spiritu mansuetudinis ?
interl.|
ut parcam peccatis
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Cor. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=61&chapitre=61_4)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Cor. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=61&chapitre=61_4)
Notes :