Capitulum 5

Numérotation du verset 1Cor. 5,1 

Omnino auditur
inter vos
fornicatio,
et talis
fornicatio
qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat.
Numérotation du verset 1Cor. 5,2 

Et vos inflati estis
et non magis luctum habuistis
ut
tollatur de medio vestrum
qui hoc opus1 fecit.
1 opus hoc] inv.
Numérotation du verset 1Cor. 5,3 

Ego quidem absens corpore
presens autem spiritu,
iam iudicavi ut2* presens
2 ut Glossa magna ( ) ΩS Weber ] tamquam Glossa ordinaria (Rusch) Glossa media
eum qui sic operatus est.
Numérotation du verset 1Cor. 5,4 

In nomine Domini nostri Iesu Christi
congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini3* Iesu4*,
3 Domini Glossa magna (Cbg152) ΩS Weber] + nostri Glossa ordinaria (Rusch) Glossa media |
4 Iesu Glossa magna (Cbg152) ΩS Weber] + Christi Glossa ordinaria (Rusch) Glossa media |
Numérotation du verset 1Cor. 5,5 

tradere
huiusmodi5 Satane
5 huiusmodi Glossa magna (Cbg152@) Rusch Weber Wordsworth (cum apparat.)] + hominem ΩS
in interitum6* carnis,
6 interitum Glossa magna (Cbg152@) ΩS Weber ] interitu Rusch
ut spiritus
salvus sit in die
Domini nostri7 Iesu Christi8.
7 nostri Glossa ordinaria (Rusch) Glossa magna (Cbg152@) ΩS Rusch] om. Weber |
8 Christi Glossa ordinaria (Rusch) Glossa magna (Cbg152@) ΩS Rusch] om. Weber |
Numérotation du verset 1Cor. 5,6 

Non est9*
9 est Glossa media (sicut nonnulli et maxime latini codices) Glossa magna (Cbg152) ΩS cum Cassiod. pseudo Bruno in loc. cit. etc. ] om. Weber Glossa magna (Cbg152@) Rusch cum August.
bona gloriatio vestra.
Nescitis quia modicum fermentum
totam massam corrumpit ?
Numérotation du verset 1Cor. 5,7 

Expurgate vetus fermentum
ut sitis
nova conspersio10
10 conspersio] consparsio Weber
sicut estis azymi.
Etenim
Pascha nostrum
immolatus est
Christus.
Numérotation du verset 1Cor. 5,8 

Itaque epulemur
non in fermento veteri,
neque
in fermento malitie
et nequitie,
sed in azymis
sinceritatis
et veritatis.
Numérotation du verset 1Cor. 5,9 

Scripsi vobis in epistola :
ne commisceamini fornicariis,
Numérotation du verset 1Cor. 5,10 

non utique
fornicariis huius mundi
aut avaris,
aut rapacibus, aut idolis servientibus,
alioquin debueratis de hoc mundo exisse.
Numérotation du verset 1Cor. 5,11 

Nunc autem11 scripsi vobis
11 autem] ergo Glossa magna (vel)
non commisceri.
Si is qui12 frater nominatur
12 is qui Glossa magna (Cbg152@) ΩS Rusch Weber ] si quis Glossa media Glossa magna (Cbg152, Cbg152@ interl. : “vel” ; Cbg152 : “alia littera”) cum Aug.
inter vos13 est
13inter vos ΩS Rusch ; cf. Glossa magna (1Cor. 5:6 PL 191,1573A] + et ΩS, om. Glossa media Glossa magna (Cbg152@) Weber
fornicator
aut avarus aut idolis serviens aut maledicus
aut ebriosus
aut rapax cum huiusmodi14*
14 huiusmodi Glossa media ΩS ] eiusmodi Glossa magna (Cbg152@) Rusch Weber
nec cibum sumere.
Numérotation du verset 1Cor. 5,12 

Quid enim mihi de his
qui foris sunt
iudicare ?
Nonne de his
qui intus sunt vos iudicatis ?
Numérotation du verset 1Cor. 5,13 

Nam eos qui foris sunt Deus iudicabit.
Auferte malum
ex vobis
ipsis.

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Cor. 5,1 
Omnino auditur
interl.| opus est virga nisi vos corrigatis
interl.| id est ab omnibus
marg.| OMNINO  AUDITUR. Incipit de fornicatione et redarguit illum fornicatorem qui uxorem patris tenebat et eos qui eum tolerabant. Erant enim et ipsi comparticipes dum paterentur rem tam ingentis peccati secum incorreptum convenire. Non solum ergo illum reum mortis, sed etiam adherentes illi non immunes a crimine demonstravit.
inter vos
interl.| qui inflati nec corrigitis
fornicatio,
interl.| res infamis
et talis
interl.| est illa
fornicatio
interl.| ut grave istud ostenderet peccatum nec ab his etiam dicit admitti qui Deum nesciunt
qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat.
interl.| hoc publice ubi testibus opus non est
marg.| UT  UXOREM  PATRIS. AMBROSIUS. Publice novercam suam loco uxoris habebat, nec aliqua tergiversatione poterat tegi crimen. Et huius causa de fornicatione incipit, postea movebit de omni carnali videlicet et spirituali.
Numérotation du verset 1Cor. 5,2 
Et vos inflati estis
interl.| cum tantum scelus sit inter vos tamen
interl.| quod magis faciendum esset
marg.| INFLATI  ESTIS. Vento superbie que pellit misericordiam, quasi : unum membrum patitur compatiuntur et cetera.
et non magis luctum habuistis
interl.| dolorem pro peccato illius
ut
interl.| ita
tollatur de medio vestrum
interl.| quia omnes estis participes
qui hoc opus1 fecit.
1 opus hoc] inv.
interl.| quod nullo modo tegi poterat
Numérotation du verset 1Cor. 5,3 
Ego quidem absens corpore
interl.| vos non tulistis qui presentes
presens autem spiritu,
interl.| sollicitudine mentis et providens vobis
iam iudicavi ut2* presens
2 ut Glossa magna ( Cbg152 ) ΩS Weber ] tamquam Glossa ordinaria (Rusch) Glossa media
interl.| ac si presens essem
eum qui sic operatus est.
Numérotation du verset 1Cor. 5,4 
In nomine Domini nostri Iesu Christi
interl.| iudicavi
interl.| id est vice eius vel vos congregati traditis in nomine Domini cuius gloria est in huius modi iudicio non pro odio vestro
marg.| IN  NOMINE  DOMINI. Hoc modo iudicavi, ut vos congregati in unum sine aliqua dissensione quibus mea auctoritas et virtus Christi cooperabitur, tradatis huiusmodi Satane.
{t. 4 : Erfurt, f. 1077va ; facsim., p. 314a} congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini3* Iesu4*,
3 Domini Glossa magna (Cbg152) ΩS Weber] + nostri Glossa ordinaria (Rusch) Glossa media
4 Iesu Glossa magna (Cbg152) ΩS Weber] + Christi Glossa ordinaria (Rusch) Glossa media
Numérotation du verset 1Cor. 5,5 
tradere
interl.| reum
huiusmodi5 Satane
5 huiusmodi Glossa magna (Cbg152@) Rusch Weber Wordsworth (cum apparat.)] + hominem ΩS
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1077va ; facsim., p. 314a} TRADERE  SATANE. Hanc potestatem dicitur habuisse, ut dum aliquem a stultitia non posset amovere, diabolo eum vexandum traderet, quousque penitentiam profitens a malo desisteret. Vel  TRADERE  SATANE est ab Ecclesia expellere admonitionem ab illo suspendere, liberum illi facere ire in interitum carnis, id est facere secundum hoc quod expetit caro eius in interitum illum ducens. Non autem hoc amaritudine odii, sed ea intentione ut repulsio hec ad revocandum illum valeat in die Domini, id est si quando illius cor visitet Dominus, si quando illi Dominus luceat in corde.
in interitum6* carnis,
6 interitum Glossa magna (Cbg152@) ΩS Weber ] interitu Rusch
interl.| ut corporaliter vexet eum diabolus et sic ille resipiscat
ut spiritus
interl.| communis Ecclesie
salvus sit in die
interl.| iudicii
marg.| UT  SPIRITUS  SALVUS. AUGUSTINUS. Sic Apostolus non crudeliter sed amabiliter Satane tradit, sicut Moyses in cultores idolorum paucos quidem iudicavit in presens terrens in posterum disciplinam sanciens. Sic et Elias et alii boni, quia sic et metus aliis incutitur, et ipsis peccatum minuitur, unde hoc exemplum Elie non reprehendit Christus in discipulis suis, sed quia odio et non amore correctionis desiderabant vindictam ignis in eos qui sibi hospitium non prebuerunt. Sic et Petrus in Anania et uxore eius vindicasse legitura. Vel tradit ut Spiritus sanctus quo contaminati nudantur, salvus sit eis non amissus in die iudicii.
a Act. 5, 1-11.
Domini nostri7 Iesu Christi8.
7 nostri Glossa ordinaria (Rusch) Glossa magna (Cbg152@) ΩS Rusch] om. Weber
8 Christi Glossa ordinaria (Rusch) Glossa magna (Cbg152@) ΩS Rusch] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 5,6 
Non est9*
9 est Glossa media (sicut nonnulli et maxime latini codices) Glossa magna (Cbg152) ΩS cum Cassiod. pseudo Bruno in loc. cit. etc. ] om. Weber Glossa magna (Cbg152@) Rusch cum August.
interl.| quasi : talis fornicatio inter vos
interl.| quia inter vos est talis
interl.| etsi in aliis boni non
bona gloriatio vestra.
interl.| quia hec omnia bona prepedit
Nescitis quia modicum fermentum
interl.| consensus huius peccati vel iste unus fornicator alios exemplo
totam massam corrumpit ?
interl.| omnes contaminat qui cum possint arguere dissimulant
interl.| quia corrumpit ergo
marg.| TOTAM  MASSAM. Participes erant dum paterentur reum. Sed si quis potestatem non habet quem scit reum abiicere vel probare non valet, immunis est. Et iudicis non est sine accusatore damnare ut nec Christus Iudam abiecit.
Numérotation du verset 1Cor. 5,7 
Expurgate vetus fermentum
interl.| eiciendo illum qui corrumpit qui est membrum veteris hominis et acidus
ut sitis
interl.| id est perseveretis
nova conspersio10
10 conspersio] consparsio Weber
interl.| innovati virtutibus sine corruptione peccati
marg.| CONSPERSIO. Est farina per aquam coglutinata sine fermento idem azyma. Vult ergo ut isti sint unum quid per dilectionem puri a corruptione peccati, novum hominem induti sicut in baptismo sunt facti azymi. Zima grece, 'fermentum' latine.
sicut estis azymi.
interl.| facti in baptismo
Etenim
interl.| ideo puri
Pascha nostrum
marg.| PASCHA. Non sicut quidam estimant grecum nomen est sed hebreum. Opportunissime tamen occcurrit in hoc nomine quedam utrarum quam linguarum cogruentia. Quia enim pati grece paschin dicitur, ideo Pascha passio putatur esse. In hebrea vero lingua Pascha 'transitus' dicitur, quia tunc primum Pascha celebravit populus Dei, quando ex Egypto fugientes mare Rubrum transieruntb. Nunc vero figura illa prophetica completa est, cum sicut ovis ad immolandum ductus est Christusc, cuius sanguine illinitis postibus nostris, id est frontibus crucis signo signatis, a perditione huius seculi tamquam a captivitate egyptiaca liberamurd et saluberrimum transitum agimus, cum a diabolo transimus ad Christum.
b Cf. Ex. 14, 29.
c Cf. Is. 53, 7.
d Cf. Ex. 12, 23.
marg.| AMBROSIUS. Pascha immolatio est, non transitus sicut quibusdam videtur. Prius enim Pascha et sic transitus, quia ante exemplum est salvatoris et sic salus.
immolatus est
interl.| per quem transire habemus de hoc mundo ad promissam patriam
Christus.
interl.| quem edere debemus
Numérotation du verset 1Cor. 5,8 
Itaque epulemur
interl.| quia aliter non transiremus
non in fermento veteri,
interl.| corruptione veteri
neque
interl.| per partes
in fermento malitie
interl.| in alium
et nequitie,
interl.| in se
sed in azymis
interl.| in sinceritate a vitiis et in veritate bonorum operum que per azymos signantur
sinceritatis
interl.| a vitiis
marg.| SINCERITATIS. Nove vite et veritatis sine omni fraude ut sinceritas mundam {t. 4 : Erfurt, f. 1077vb ; facsim., p. 314b} vitam faciat et veritas omnem fraudem excludat.
et veritatis.
interl.| bonorum operum
Numérotation du verset 1Cor. 5,9 
Scripsi vobis in epistola :
interl.| modo moneo vos ab hoc purgare, sed et sine hac admonitione debueratis, quia iam in alia epistola scripsie
e <Attest.> [Cf. Petrus Lombardus , Collectanea in omnes Pauli epistolas (1Cor. 5, 9), PL 191, 1574 : « Quasi dicat: Moneo vos ab hoc purgare, et sine hac admonitione debueratis facere, quia jam in alia epistola, scripsi vobis, hoc scilicet: Non commisceamini fornicariis ».]
ne commisceamini fornicariis,
Numérotation du verset 1Cor. 5,10 
non utique
interl.| sic prius isti intellexerant
fornicariis huius mundi
interl.| id est gentilibus
aut avaris,
interl.| hec etiam in illa epistola prohibuerat qua et modo debent observare
aut rapacibus, aut idolis servientibus,
interl.| sed non a gentilibus
alioquin debueratis de hoc mundo exisse.
interl.| si precepissem gentilibus non commisceri, necesse esset de mundana conversatione vos exire cum ubique tales
marg.| Vel alioquin id est si commisceamini melius esset vobis mori. A
A ¶Codd. : Tr880, f . 58vb ; Rusch
marg.| ALIOQUIN  DEBUERATIS. Non11 possent tales Christo lucrari, si colloquium eorum vitarent et convivium, unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus comedebat12 f.B
f Cf. Mc. 2, 15-17.
B ¶Codd. : Tr880, f. 58va (sine lem.) ; Rusch
11 Non] Nec Tr880
12 comedebat] om. Tr880
Numérotation du verset 1Cor. 5,11 
Nunc autem13 scripsi vobis
13 autem] ergo Glossa magna (vel)
interl.| quia non de illis, ergo nunc, id est in hoc presenti, apparet quod14 C
C ¶Codd. : Tr880, f. 58v ; Rusch
14 id est... quod] apparet Tr880
marg.| NUNC  AUTEM. Tunc scripsi vobis15 et non bene accepistis, nunc autem determinate scribo. D
D ¶Codd. : Tr880, f . 58vb (sine lem.) ; Rusch
15 vobis] om. Tr880
non commisceri.
interl.| fornicariis
interl.| hoc modo
16 is qui Glossa magna (Cbg152@) ΩS Rusch Weber ] si quis Glossa media Glossa magna (Cbg152, Cbg152@ interl. : “vel” ; Cbg152 : “alia littera”) cum Aug.
interl.| etsi non sitE
E ¶Codd. : Tr880, f. 58v ; Rusch
marg.| NOMINATUR. AUGUSTINUS. DE PENITIENTIA. [b] Eam nominationem voluit intelligi que fit17 in quemquam, cum sententia18 ordine iudiciario atque integritate profertur19. Nam si20 nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia sepe falso in quoquam crimine21 nominantur. [a] Quibus verbis ostendit satis non temere et quomodolibet22, sed per iudicium auferendos esse malos ab Ecclesie communione. Aut si per iudicium auferri non possunt, tollerentur potius, ne perverse malos evitando quisque ab Ecclesia discedens eos quos fugere videtur, vincat ad gehennam.F g
g ¶Fons  : Augustinus Hipponensis, Sermo 351, PL 39, 1546-1547 : « [a] Quibus verbis satis ostendit non temere aut quomodolibet, sed per iudicium auferendos esse malos ab Ecclesiae communione: ut si per iudicium auferri non possunt, tolerentur potius, ne perverse malos quisque evitando, ab Ecclesia ipse discedens, eos quos fugere videtur, vinciat* ad gehennam. Quia et ad hoc nobis sunt in Scripturis sanctis exempla proposita, velut in messe, ut palea sufferatur usque ad ultimum ventilabrum (Mt. 3, 12) ; velut intra** illa retia, ubi pisces boni cum malis usque ad segregationem, quae futura est in littore, id est*** in fine saeculi, aequo animo tolerentur (Mt. 13, 47-50). Non enim contrarium est huic loco id quod alio loco dicit Apostolus: Tu quis es qui iudicas alienum servum ? Suo domino stat, aut cadit (Rm. 14, 4). Noluit enim hominem ab homine iudicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato iudicio: sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum, sive accusatum atque convictum. [b] Alioquin illud cur dixit Si quis frater nominatur aut fornicator, aut idolis serviens, et caetera ; nisi quia eam nominationem intelligi voluit quae fit in quemquam, cum sententia ordine iudiciario atque integritate profertur? Nam si nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia saepe falso in quoquam crimine nominantur**** ».
<ex quo>
  Florus Lugdunensis, Expositio in epistolas beati Pauli, ms. Troyes, BM, 96, f. 109vb-110ra (ut ref. Jérémy   Delmulle , Revue d’études augustiniennes et patristiques, 62 (2016), p. 490 § 147) ; transcription Morard 2017)
*vinciat] vincat Florus Glos. |
**velut intra] vel infra Florus |
*** id] hoc Florus |
**** nominantur] – natur Florus
<ex quo>   Liber Pancrisis , L89, 9-13, éd. O.   Lottin, Psychologie et morale, t. 5, Gembloux, 1959, p. 77-78 : « Quod ille solus habendus sit excommunicatus qui iudiciali ordine personaliter reus nominatur, Apostolus ad Corinthios :"Scripsi [...] sumere". [a] Quibus verbis, ut ait Augustinus in libro penitentie, ostendit non temere et quolibet modo [quomodolibet B G], sed per iudicium auferendos esse malos a communione Ecclesie: aut si per iudicium auferri non possunt, tolerentur potius, ne perverse vitando malos, ab Ecclesia ipse discedat et, eos quos fugere videtur, ad gehennam precedat. Ad hoc enim nobis in Scripturis sunt exempla proposita, velut in messe ut palea sufferatur usque ad ventilabrum, vel intra retia ut pisces mali cum bonis usque ad segregationem que futura est in littore scilicet in fine seculi, equo animo tolerentur. Non enim contrarium est huic loco id quod alibi dicit : ‘Tu quis es qui iudicas alienum servum ? Suo domino stat aut cadit’ [Rm. 14, 4]. Noluit enim hominem ab homine iudicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extra ordinarium [sic sine variatione in Lottin] usurpato iudicio: sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesie, ultro confessum, vel accusatum atque convictum. [b] Alioquin cum illud dixit :   Si quis fornicator nominatur aut idolis serviens nisi quia eam nominationem intelligi voluit que fit in quemquam, cum sententia ordine iudiciario atque ecclesiastica integritate proferunt. Nam si nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia sepe falso crimine [+ et iniquo quidem examine P] nominantur ». Cf. C.   Giraud , «Anselme de Laon († 1117) et les Pères. De l’intentio Patris à l’intentio magistri», in : Les réceptions des Pères de l’Église au Moyen Âge : le devenir de la tradition ecclésiale. Actes du Congrès du Centre Sèvres – Facultés jésuites de Paris (11-14 juin 2008), éd. Rainer   Berndt et Michel   Fédou , Münster, Aschendorff, 2013 (Archa Verbi. Subsidia ; 10), 1200, p. 635-656, p. 638.
<ex quo>
Cf.   Gratianus, 2, 2, 1, 18, § 1-2, Friedberg  , p  . 446-447 : «  [a] Quibus uerbis satis ostendit, non temere aut* quomodolibet, sed per iudicium auferendos esse malos ab ecclesiae communione, ut, si per iudicium auferri non possunt, tollerentur potius, ne peruerse malos euitando ab ecclesia ipse discedens, eos, quos fugere uidetur, uinciat ad gehennam. Quia et ad hoc nobis in scripturis sunt exempla proposita, uelud in messe ut palea sufferatur usque ad ultimum uentilabrum, uel intra illa retia, ubi pisces boni cum malis usque ad segregationem, que futura est in litore, id est in fine seculi, equo animo tollerentur. §. 2. Non enim est contrarium huic loco illud, quod dicit Apostolus:"Tu, quis es, qui iudicas seruum alienum? suo domino stat aut cadit". Noluit enim hominem ab homine iudicari ex arbitrio suspicionis uel etiam extraordinario usurpato iudicio, sed potius ex lege Dei secundum ordinem ecclesiae, siue ultro confessum, siue accusatum atque conuictum. [b] Alioquin illud cur dixit:"Si quis frater nominatur aut fornicator, aut idolis seruiens etc." nisi quia eam nominationem vult intelligi, que fit in quemquam, cum sententia ordine iudiciario atque integritate profertur? Nam si nominatio sufficit, multi innocentes dampnandi sunt, quia sepe falso in quoquam crimina nominantur ».
<ex quo>   Petrus Lombardus , Glossa magna (1Cor. 7, 11), ed. Sacra Pagina – CNRS (PL 191) 1575CD. [MM2017] [MM2024].
F ¶Codd. : Tr880, f. 58v (sine lem.) ; Rusch {MM2017}
17 fit Tr880] om. Rusch
18 sententia Tr880 ] + et Rusch
19 profertur Rusch ] postfertur Tr880
20 si Tr880 ] + quelibet Rusch
21 crimine Tr880 ] crimina Rusch
22 quomodolibet] quolibet modo Rusch
marg.| Vel qui frater est nominatur id est publicatur   fornicator etc.
inter vos23 est
23inter vos ΩS Rusch ; cf. Glossa magna (1Cor. 5:6 PL 191,1573A] + et ΩS, om. Glossa media Glossa magna (Cbg152@) Weber
marg.| in his omnibus notat eosG
G ¶Codd. : Tr880, f. 58v marg. ; Rusch
fornicator
interl.| nominabilis
aut avarus aut idolis serviens aut maledicus
interl.| id est detractorH
H ¶Codd. : Tr880, f. 58v ; Rusch
aut ebriosus
interl.| usuI
I ¶Codd. : Tr880, f. 58v ; Rusch
aut rapax cum huiusmodi24*
24 huiusmodi Glossa media ΩS ] eiusmodi Glossa magna (Cbg152@) Rusch Weber
interl.| et aliis similibusJ
J ¶Codd. : Tr880 , f. 58v ; Rusch {MM2017}
nec cibum sumere.
interl.| nedum orareK
K ¶Codd. : Tr880, f. 58v ; Rusch
marg.| nec cibum sumere ut erubescens corrigatur. L
L ¶Codd. : Tr880, f. 58v ; Rusch
Numérotation du verset 1Cor. 5,12 
Quid enim mihi de his
interl.| de his dicoM
M ¶Codd. : Tr880, f. 58v ; Rusch {MM2017}
qui foris sunt
interl.| extra EcclesiamN
N ¶Codd. : Tr880, f. 58v ; Rusch {MM2017}
iudicare ?
interl.| his est blandiendumO
O ¶Codd. : Tr880, f. 58v ; Rusch | est Tr880] om. Rusch
interl.| nihilP
P ¶Codd. : Tr880, f. 58v ; om. Rusch }
interl.| sedQ
Q ¶Codd. : Tr880, f. 58v ; Rusch
Nonne de his
interl.| in his putredo resecanda
qui intus sunt vos iudicatis ?
interl.| nomine et professione
interl.| sedR
R ¶Codd. : Tr880, f. 58v ; Rusch {MM2017}
Numérotation du verset 1Cor. 5,13 
Nam eos qui foris sunt Deus iudicabit.
interl.| non nobis commisit
interl.| et quia iubeo non commisceri talibus ideo
Auferte malum
interl.| hominem
marg.| MALUM. Id est fornicatorem illum, quod sic intelligi greca dictio cogit, vel consensum.
ex vobis
interl.| qui inde inquinamini
ipsis.
interl.| idem facti



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Cor. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=61&chapitre=61_5)

Notes :