Capitulum 14
Numérotation du verset
1Cor. 14,1
Sectamini
caritatem,
emulamini spiritualia magis autem ut prophetetis.
Numérotation du verset
1Cor. 14,2
Qui enim loquitur lingua,
non hominibus loquitur
sed Deo,
nemo enim
audit
Spiritu autem loquitur
mysteria.
Numérotation du verset
1Cor. 14,3
Nam
qui prophetat,
hominibus loquitur edificationem,
et exhortationem,
et consolationem1
1 consolationem] consolationes
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 14,4
Qui
loquitur lingua
semetipsum
edificat,
qui autem prophetat
Ecclesiam Dei2 edificat.
2 Dei] om. Weber
Numérotation du verset
1Cor. 14,5
Volo autem vos
omnes3 loqui linguis,
3 vos omnes]
inv. Weber
magis autem prophetare.
Nam maior est
qui prophetat,
quam qui loquitur linguis, nisi si forte
ut interpretetur
ut Ecclesia edificationem accipiat.
Numérotation du verset
1Cor. 14,6
Nunc autem,
fratres,
si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero
nisi si vobis loquar
aut in revelatione,
aut in4 scientia,
4 in] om. Weber
aut prophetia,
aut in doctrina ?
Numérotation du verset
1Cor. 14,7
Tamen
que sine anima sunt vocem dantia,
sive tibia sive cithara, nisi distinctionem sonituum dederint,
quomodo scietur
quod canitur
aut quod citharizatur ?
Numérotation du verset
1Cor. 14,8
Etenim
si incertam vocem
det tuba,
quis parabit se ad bellum ?
Numérotation du verset
1Cor. 14,9
Ita et vos
per linguam nisi manifestum sermonem
dederitis,
quomodo
scietur
id quod dicitur ? Eritis enim
in aera loquentes.
Numérotation du verset
1Cor. 14,10
Tam multa,
ut puta genera linguarum
sunt in hoc5
5 hoc] om. Weber
mundo, et sine voce
nihil6 est.
6 sine voce-nihil]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Cor. 14,11
Si ergo nesciero virtutem vocis
ero ei cui loquor
barbarus,
et qui loquitur
mihi barbarus.
Numérotation du verset
1Cor. 14,12
Sic et vos,
quoniam emulatores estis spirituum,
ad edificationem Ecclesie querite ut abundetis.
Numérotation du verset
1Cor. 14,13
Et ideo qui loquitur lingua,
oret
ut interpretetur.
Numérotation du verset
1Cor. 14,14
Nam si
orem lingua,
spiritus meus orat,
mens autem mea sine fructu est.
Numérotation du verset
1Cor. 14,15
Quid ergo est ?
Orabo
spiritu,
orabo et mente,
psallam spiritu,
psallam et mente.
Numérotation du verset
1Cor. 14,16
Ceterum
si benedixeris
spiritu,
quis7 supplet locum
7 quis] qui
Weber
idiote,
quomodo dicit8 :
8 dicit] dicet
Weber
amen,
super tuam benedictionem ?
Quoniam quid dicas nescit.
Numérotation du verset
1Cor. 14,17
Nam tu quidem bene gratias agis,
sed alter non edificatur.
Numérotation du verset
1Cor. 14,18
Gratias ago Deo meo9,
9 meo] om. Weber
quod omnium vestrum lingua loquor.
Numérotation du verset
1Cor. 14,19
Sed in Ecclesia
volo quinque
verba sensu meo loqui
ut et alios instruam,
quam decem millia verborum
in lingua.
Numérotation du verset
1Cor. 14,20
Fratres,
nolite pueri
effici sensibus,
sed malitia parvuli estote,
sensibus autem perfecti sitis10.
10 sitis] estote
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 14,21
In lege scriptum est :
quoniam
in aliis linguis
et in11 labiis aliis
11 in] om. Weber
loquar
populo huic,
et nec sic exaudient me dicit Dominus.
Numérotation du verset
1Cor. 14,22
Itaque lingue in signum sunt non fidelibus
sed infidelibus,
prophetie12 autem
12 prophetie] prophetia
Weber
non infidelibus
sed fidelibus.
Numérotation du verset
1Cor. 14,23
Si ergo conveniat universa Ecclesia
in unum, et omnes linguis loquantur,
intrent autem idiote
aut infideles,
nonne dicent
quod insanitis ?
Numérotation du verset
1Cor. 14,24
Si autem omnes prophetent,
intret autem quis infidelis vel idiota ; convincitur ab omnibus,
diiudicatur ab omnibus,
Numérotation du verset
1Cor. 14,25
occulta enim13 cordis eius
13 enim] om. Weber
manifesta
fiunt.
Et ita cadens in faciem
adorabit Deum, pronuntians
quod vere Deus sit in vobis14.
14 sit in vobis] in vobis est
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 14,26
Quid ergo est, fratres ?
Cum convenitis, unusquisque vestrum
psalmum habet,
doctrinam
habet,
Apocalypsim
habet, linguam habet,
interpretationem habet,
omnia
ad edificationem fiant.
Numérotation du verset
1Cor. 14,27
Sive lingua
quis
loquitur, secundum duos,
aut ut multum tres,
et per partes,
et unus interpretetur.
Numérotation du verset
1Cor. 14,28
Si autem non fuerit interpres,
taceat in Ecclesia,
sibi autem loquatur
et Deo.
Numérotation du verset
1Cor. 14,29
Prophete duo aut tres
dicant,
et ceteri diiudicent.
Numérotation du verset
1Cor. 14,30
Quod si15
15 si] i cacogr.
Rusch
alii revelatum fuerit
sedenti
prior taceat.
Numérotation du verset
1Cor. 14,31
Potestis enim omnes
per singulos
prophetare, ut omnes
discant, et omnes
exhortentur.
Numérotation du verset
1Cor. 14,32
Et spiritus prophetarum
prophetis sunt
subiecti16
16 sunt subiecti]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Cor. 14,33
Non enim est dissensionis
Deus
sed pacis,
sicut in omnibus Ecclesiis
sanctorum doceo17
17 doceo]
om. Weber
Numérotation du verset
1Cor. 14,34
Mulieres in Ecclesiis taceant,
non enim permittitur
eis loqui,
sed subditas esse
sicut et lex dicit.
Numérotation du verset
1Cor. 14,35
Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia.
Numérotation du verset
1Cor. 14,36
An a vobis
verbum Dei processit ? Aut in vos solos pervenit ?
Numérotation du verset
1Cor. 14,37
Si quis videtur propheta esse,
aut spiritualis,
cognoscat
que scribo vobis, quia Domini sunt mandata.
Numérotation du verset
1Cor. 14,38
Si quis autem ignorat
ignorabitur.
Numérotation du verset
1Cor. 14,39
Itaque, fratres,
emulamini
prophetare,
et loqui linguis nolite prohibere.
Numérotation du verset
1Cor. 14,40
Omnia autem
honeste et secundum ordinem fiant.
Capitulum 14
Numérotation du verset
1Cor. 14,1
Sectamini
interl.|
ergo
caritatem,
interl.|
toto desiderio
emulamini spiritualia magis autem ut prophetetis.
interl.|
desiderate etiam alia dona Spiritus ut linguas et alia, sed post caritatem magis prophetiam quam linguas
Numérotation du verset
1Cor. 14,2
Qui enim loquitur lingua,
interl.|
incognita et peregrina
marg.|
QUI
ENIM
LOQUITUR
LINGUA. Quando lingua loquens se non intelligebat, ut si quis alicuius lingue prolationem et non significationem sciret.
marg.|
AUGUSTINUS. Vel ita ut aliter accipiatur lingua, et fiat distinctio inter spiritum et mentem, quia enim in lingua in membro illo quod movemus in ore cum loquimur signa rerum dantur, non res ipse proferuntur. Ideo translato verbo linguam hic dicit prolationem ubi sunt significationes velut imagines rerum que ut intelligantur indigent mente, id est intellectu mentis. Dum vero non intelliguntur dicuntur in spiritu non in mente. Mens enim hic accipitur superior vis anime. Spiritus vis eiusdem anime inferior, cui rerum imagines imprimuntur. Lingua vero quelibet signorum prolatio, ergo cum intellectus accedit qui est mentis vel revelatio, fit vel agnitio, vel prophetia, vel doctrina. Sciendum quod loquens lingua aliquando non intelligebat. Aliquando intelligebat sed aliis exponere non valebat, sed alius forte interpretabatur. Aliquando et videbat et intelligebat et interpretabatur, Ut verbi gratia pharao in spiritu vidit septem spicas et septem boves illorumque prolatio quasi lingua fuita, sed non intellexit quid significarent, ideoque propheta non erat. Proinde cui rerum similitudines demonstrabanur in spiritu, si non intelligebat nondum erat propheta. Magis que propheta dicendus est qui interpretatur quod alius videt ut Ioseph magis quam pharao. pharao vidit in spiritu, Ioseph mente. Eius spiritus informatus erat ut videret imagines, huius mens illuminata ut intelligent veritatem. Ideo in illo erat lingua, in ista prophetia, quia in illo rerum imaginatio, in isto imaginationis interpretatio. Minus ergo est propheta qui rerum significatarum solo spiritu videt imagines. Magis propheta qui solo earum intellectu preditus est. Sed maxime qui in utroque precellit ut Daniel qui et somnium regis quod viderat dixit et qui significaret aperuitb.
a Cf. Gn. 41, 1-9.
b Dn. 2, 27-45 ; Dn. 4, 16-24.
non hominibus loquitur
interl.|
intelligentie hominum
interl.|
aliqua signa sine intellectu
sed Deo,
interl.|
cuius laudes dicit
interl.|
non hominibus
nemo enim
interl.|
qui homo sit, id est carnalis
audit
interl.|
intelligit
Spiritu autem loquitur
interl.|
non ipse
interl.|
non mens sed inferior vis anime
mysteria.
interl.|
de Deo secreta
Numérotation du verset
1Cor. 14,3
Nam
interl.|
de isto dico quod non
hominibus
nam
qui prophetat
qui prophetat,
interl.|
mente intelligendo et interpretatione aperiendo
interl.|
exponit Scripturas que multis occulte
hominibus loquitur edificationem,
interl.|
incipientium
et exhortationem,
interl.|
provectorum
et consolationem1
1 consolationem] consolationes
Weber
interl.|
desolatorum
Numérotation du verset
1Cor. 14,4
Qui
interl.|
item ideo
loquitur lingua
interl.|
quod est spiritu
semetipsum
interl.|
ut plus
edificat,
interl.|
si tamen intelligit
qui autem prophetat
interl.|
quod est mente loqui
Ecclesiam Dei2 edificat.
2 Dei] om. Weber
interl.|
quantum ad se
Numérotation du verset
1Cor. 14,5
Volo autem vos
interl.|
quamvis autem sic prophetiam lingue preponam tamen
omnes3 loqui linguis,
3 vos omnes]
inv. Weber
interl.|
quod donum Dei et ideo non prohibebo
magis autem prophetare.
interl.|
quia plus prodest
Nam maior est
interl.|
dignior
qui prophetat,
interl.|
exponit
quam qui loquitur linguis, nisi si forte
interl.|
quod raro
ut interpretetur
interl.|
exponere valeat quod dicit
ut Ecclesia edificationem accipiat.
Numérotation du verset
1Cor. 14,6
Nunc autem,
interl.|
cum fideles
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1085vb ; facsim., p. 330b}
NUNC
AUTEM, FRATRES. Dixi maior est qui prophetat quam qui loquitur lingua. in meipso autem videre potestis, quod lingua non prodest prophetia prodest. NUNC, quando fideles quid tunc quando infideles ?
si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero
interl.|
nihil
nisi si vobis loquar
interl.|
nisi signis, id est lingue accesserit intellectus, ut non spiritu tantum sed et mente agatur
aut in revelatione,
interl.|
subita ostensione
marg.|
AUT
IN
REVELATIONE. Ut exponam revelationem. Revelatio est quando per figuras ostenduntur quedam mysteria, ut in Apocalypsi.
aut in4 scientia,
4 in] om. Weber
marg.|
AUT
IN
SCIENTIA. Ut exponam ea que ad sciendum pertinent. Ea sunt que fidem illuminant ut de natura divinitatis.
aut prophetia,
marg.|
AUT
IN
5
PROPHETIA. Ut exponam Scripturas que de futuris agunt.
5 sic
Rusch
aut in doctrina ?
marg.|
AUT
IN
DOCTRINA. Ut exponam Scripturas que mores informant.
marg.|
Vel revelatio est subita aliquarum rerum ostensio per spiritum, unde post : SI
CUI
SEDENTI
REVELATUM
FUERIT. Prophetia est ut Isaie vel ceterorum quam sine humana industria Spiritus sanctus paulatim revelat. Scientia est eorum que proprio studio didicit. Doctrina est eorum que alio docente.
Numérotation du verset
1Cor. 14,7
Tamen
interl.|
quamvis ita linguas appetatis TAMEN
que sine anima sunt vocem dantia,
marg.|
TAMEN
QUE
SINE. Per me ostendi linguam non valere sine interprete. Per me dico quod ostendi qui sum rationalis, tamen per inanimata idem patet.
sive tibia sive cithara, nisi distinctionem sonituum dederint,
interl.|
distinctos et intelligibiles sonos
quomodo scietur
interl.|
id est quis iudicare poterit modos vel consonantias cantilene
quod canitur
interl.|
tibia
aut quod citharizatur ?
Numérotation du verset
1Cor. 14,8
Etenim
interl.|
aliud simile
si incertam vocem
interl.|
vere de istis nescietur, quia nec de tuba
marg.|
ETENIM
SI
INCERTAM. Item per aliam similitudinem. ETENIM
SI
INCERTAM, Iudeis erat usus tube in festis et in bellis diversis sonis.
det tuba,
interl.|
que bellum non significet
quis parabit se ad bellum ?
interl.|
nescietur, effectus indicat, quia nemo se parat
Numérotation du verset
1Cor. 14,9
Ita et vos
interl.|
loquentes
per linguam nisi manifestum sermonem
interl.|
per interpretationem
interl.|
quorumlibet signorum vel incognitam
dederitis,
interl.|
qui debetis ad bellum contra demones hortari
quomodo
interl.|
quasi : nullo modo
scietur
interl.|
intelligetur
interl.|
a vobis
id quod dicitur ? Eritis enim
interl.|
nescietur
in aera loquentes.
interl.|
non ad corda hominum
Numérotation du verset
1Cor. 14,10
Tam multa,
interl.|
quasi inutiliter
ut puta genera linguarum
interl.|
sunt multa
marg.|
TAM
MULTA. Ideo
in aera
. Quia
tam multa ut
sunt
genera linguarum
, quod est tantum valet hec locutio ac si omnibus linguis loqueremini, quas numquam ullus intelligeret, et de omnibus rebus in unaquaque lingua, quia nulla res est sine sua voce in unaquaque lingua. Vel
tam multa ut sunt genera linguarum
, in hoc
multa
quia loquimini omnibus linguis et de omnibus rebus.
sunt in hoc6
6 hoc] om. Weber
interl.|
toto
mundo, et sine voce
interl.|
intellectu
nihil7 est.
7 sine voce-nihil]
inv. Weber
marg.|
ET
SINE
VOCE
NIHIL. Multe sunt lingue sed habent proprias significationes ; vocunt ut intelligantur.
Numérotation du verset
1Cor. 14,11
Si ergo nesciero virtutem vocis
interl.|
interpretationem significationis vocis quarum profero
marg.|
SI
ERGO
NESCIERO. Et quia alii sine interprete non intelligerent, ergo ero barbarus.
ero ei cui loquor
interl.|
quem instruere debeo
barbarus,
interl.|
non intellectus
et qui loquitur
interl.|
instruit
interl.|
vel 'audit'
mihi barbarus.
interl.|
intellectus
interl.|
quia nec ipse me nec ego ipsum intelligo
Numérotation du verset
1Cor. 14,12
Sic et vos,
interl.|
sicut dico de me
interl.|
eritis barbari sine interpretatione
marg.|
SIC
ET
VOS. Vel sub una distinctione, sic et propter hoc ne sitis barbari et vos ut ego querite ut abundetis.
quoniam emulatores estis spirituum,
interl.|
quia desideratis dona Spiritus
ad edificationem Ecclesie querite ut abundetis.
interl.|
quod est per interpretationem
Numérotation du verset
1Cor. 14,13
Et ideo qui loquitur lingua,
interl.|
et quia edificare debetis
oret
interl.|
Deum vel sic oret, id est loquatur
ut interpretetur.
interl.|
interpretandi gratia sibi detur
interl.|
id est ut exponat
Numérotation du verset
1Cor. 14,14
Nam si
interl.|
nam si aliter
orem lingua,
interl.|
id est loquar
spiritus meus orat,
interl.|
a Deo datus facit loqui vel ratio que id bonum putat
marg.|
SPIRITUS
MEUS
ORAT. Spiritus vocatur vis anime inferior mente, ubi corporalium rerum similitudines imprimuntur. Mens altera superior vis anime, ut supra.
marg.|
Spiritus pharaonis informatus est, ut videret imagines mens, Ioseph illuminata est ut intelligeret.
mens autem mea sine fructu est.
interl.|
intelligentia eorum que dico
marg.|
SINE
FRUCTU. AMBROSIUS. Ita enim si lingua incognita quis loquatur vel signa aliquarum rerum sine intellectu proferat, sicut solent latini homines {t. 4 : Erfurt, f. 1086ra ; facsim., p. 331a} grece cantare, oblectati sono verborum nescientes tamen quid dicant.
Numérotation du verset
1Cor. 14,15
{t. 4 : Erfurt, f. 1086ra ; facsim., p. 331a} Quid ergo est ?
interl.|
utile est
Orabo
interl.|
loquar
spiritu,
interl.|
voluntate vel lingua par Spiritum data
marg.|
ORABO
SPIRITU. Id est ita loqui approbo, ut signa rerum forment in spiritu, et eorum intellectus refulgeat in mente. Vel ORABO, ore et mente.
orabo et mente,
interl.|
intelligentia mentis
psallam spiritu,
interl.|
melodia cantus quod minus
psallam et mente.
interl.|
intelligentia spirituali quod plus
Numérotation du verset
1Cor. 14,16
Ceterum
interl.|
sed aliter
si benedixeris
interl.|
aliqua bona dixeris
spiritu,
interl.|
lingua per Spiritum data
quis8 supplet locum
8 quis] qui
Weber
interl.|
quasi : nullus nec etiam sapiens, quia non intelligit
idiote,
interl.|
illitterati et rudis
quomodo dicit9 :
9 dicit] dicet
Weber
interl.|
quasi : nullo modo QUONIAM QUID DICAS NESCIT
amen,
marg.|
AMEN. AUGUSTINUS. Nota quod hoc verbum 'amen' nec grecum, nec latinum est, sed hebreum et interpretatur 'verum'. Cumque posset dici, verum non dicitur sed amen. Nec grecus tamen, nec latinus interpres ausus est facere, ne vilesceret nudatum sed honorem haberet velamento secreti.
super tuam benedictionem ?
interl.|
hic est locus idiote
interl.|
etiam multum intentus ut intelligat
Quoniam quid dicas nescit.
interl.|
ideo dico super tuam benedictionem, vel hoc noto quod idiota non habet locum. Nam hoc non noto vel arguo quod hoc agis, hoc ideo dicit ne videretur reprehendere donum Spiritus
Numérotation du verset
1Cor. 14,17
Nam tu quidem bene gratias agis,
interl.|
in lingua
sed alter non edificatur.
Numérotation du verset
1Cor. 14,18
Gratias ago Deo meo10,
10 meo] om. Weber
interl.|
quasi non in vobis vitupero quod in me non habeo
marg.|
GRATIAS
AGO
DEO. Proponit se exemplum quod non debent loqui linguis, nisi ad edificationem sicut ipse qui omnes novit.
marg.|
GRATIAS
AGO. Ne emulus per invidiam videretur dicere, deprimens in aliis quod in se non haberet, ostendit omnium horum se loqui linguis dicens : GRATIAS.
quod omnium vestrum lingua loquor.
interl.|
qua loquitur aliquis vestrum
Numérotation du verset
1Cor. 14,19
Sed in Ecclesia
interl.|
cui utilis esse debeo
volo quinque
interl.|
pauca
verba sensu meo loqui
interl.|
ut intelligam
ut et alios instruam,
interl.|
fide et moribus
quam decem millia verborum
interl.|
infinita verba
in lingua.
interl.|
tantum
Numérotation du verset
1Cor. 14,20
Fratres,
interl.|
sic et vos agite
nolite pueri
interl.|
per imperitiam
effici sensibus,
interl.|
ut non intelligatis que dicitis ut pueri
sed malitia parvuli estote,
interl.|
in innocentia
marg.|
SED
MALITIA
PARVULI
ESTOTE. Ut sitis remoti a malitia ut parvuli studentes his que prosunt, quod est perfectio sensus.
sensibus autem perfecti sitis11.
11 sitis] estote
Weber
interl.|
ut intelligatis plene quod dicitis
interl.|
ne queratis linguas quia
Numérotation du verset
1Cor. 14,21
In lege scriptum est :
interl.|
in prophetia Isaie que hic dicitur lex
marg.|
IN
LEGE. Ratio quare non debent querere linguas, quia in signum sunt infidelibus quod ipsi iam non sunt, et non ad edficationem que necessaria est iam fidelibus.
marg.|
IN
LEGE. AMBROSIUS. Dicit linguas quibus velatur veritas mutandas, quia etiam omnia velamina legis veteris Dominus per prophetam esse mutanda dixit ut fidelibus perspicua fieret veritas remoto legalium figurarum velamine. Et hac similitudine ostendit linguas quibus tegitur veritas non esse appetendas, nec dari propter fideles sed infideles, sicut in veteri lege velamen erat ut indignis et infidelibus velaretur veritas.
quoniam
interl.|
scilicet hoc
in aliis linguis
interl.|
diversis generibus linguarum
marg.|
ALIIS
LINGUIS. AMBROSIUS. Non de sabbato, et neomeniis, et circumcisione et huiusmodi sed Novum Testamentum. Vel non in revelatione qua indigni sunt, sed in parabolis dicitur eis evangelium. Itaque in signum, id est sermones Dei incognita lingua et peregrina obscuri sunt ne videantur a perfidis, ut cum audiuntur signum sit quia propter perfidiam factum est, ne audientes intelligant hoc utique fit infidelibus quibus teguntur sensus, fidelibus autem convenit prophetia et non lingua incognita.
et in12 labiis aliis
12 in] om. Weber
interl.|
quam benevolis et fidelibus
interl.|
et aliis verbis de spiritualibus non terrenis
loquar
interl.|
per apostolos
populo huic,
interl.|
Iudaico
interl.|
malivolo
et nec sic exaudient me dicit Dominus.
interl.|
hoc faciam ut vel sic exaudiant
interl.|
sed nec sic exaudient in quo notat linguas esse datas in signum infidelibus. Unde subdit : ITAQUE LINGUE
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1086rb ; facsim., p. 331b} Et nec sic exaudient. Hoc de his predixit quos presciit non credituros, quibus propter peccata non patet vel placet veritas.
Numérotation du verset
1Cor. 14,22
Itaque lingue in signum sunt non fidelibus
interl.|
qui credunt omnia posse Deum
sed infidelibus,
interl.|
ad fidem novitate miraculi moventis
interl.|
ut sensibus perfecti sint fideles
prophetie13 autem
13 prophetie] prophetia
Weber
interl.|
date sunt
non infidelibus
interl.|
ne sanctum detur canibusc
c Cf. Mt. 7, 6 : « Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos ».
sed fidelibus.
interl.|
ut edificentur
Numérotation du verset
1Cor. 14,23
Si ergo conveniat universa Ecclesia
interl.|
fideles
marg.|
SI
ERGO
CONVENIAT. Alia ratio cur non debent loqui linguis. Quasi : quia lingue sunt in signum non ad edificationem : SI
ERGO etc.
marg.|
Impostura tenebras querit et falsa pro veris ostendit, sicut pagani tectis vanitatibus illuduntur. Hic nihil astute fuscatum est sed simpliciter et aperte unus laudatur Deus quia, si nullus intelligeret, posset videri seductio que linguis caveretur cum pudor esset revelari.
in unum, et omnes linguis loquantur,
interl.|
sine interprete
intrent autem idiote
interl.|
vel : <idio>ta
aut infideles,
interl.|
vel <infide>lis
nonne dicent
interl.|
cum alter alterum non intelligat
quod insanitis ?
interl.|
quasi arrepticii
Numérotation du verset
1Cor. 14,24
Si autem {t. 4 : Erfurt, f. 1086rb ; facsim., p. 331b} omnes prophetent,
interl.|
viritim exponant
intret autem quis infidelis vel idiota ; convincitur ab omnibus,
interl.|
de aliquo suo errore
diiudicatur ab omnibus,
interl.|
damnabilis ostenditur
Numérotation du verset
1Cor. 14,25
occulta enim14 cordis eius
14 enim] om. Weber
interl.|
peccata sua que nesciebat tunc peccata
manifesta
interl.|
sibi
fiunt.
interl.|
expositionibus eorum
Et ita cadens in faciem
interl.|
humilians se
adorabit Deum, pronuntians
interl.|
ore quod habet corde
interl.|
que se sibi per vos notificavit
quod vere Deus sit in vobis15.
15 sit in vobis] in vobis est
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 14,26
Quid ergo est, fratres ?
marg.|
QUID
ERGO
EST. Iam incipit determinare quomodo linguis sit utendum. Quasi : quando quidem hec veniunt de locutione linguarum, ergo quid agendum de his est ? Quasi : cetera sub modis ad edificationem agenda sunt, lingua vero sic est utendum.
Unusquisque
ideo nullus se excuset.
Cum convenitis, unusquisque vestrum
interl.|
habet aliquid donum quo potest uti ad edificationem quia alius
psalmum habet,
interl.|
id est gratia Dei psalmum intelligit
marg.|
PSALMUM
HABET. Laudem Dei per canticum. d
d Cf.
Augustinus
, Enarrationes in Psalmos, Ps. 148 § 17, CCSL 40, p. 2177.6-7 : « Laus ergo Dei in cantico, hymnus dicitur». <Parall
.
> Cf. Glossa ordinaria (Ps. 71, 20 ; Ps. 148, 14 ; 1Cor. 14, 26 ).
doctrinam
interl.|
de moribus
marg.|
DOCTRINAM. Sensum spiritualem per prudentiam.
habet,
interl.|
alius
Apocalypsim
interl.|
revelationem
habet, linguam habet,
interl.|
alius
interpretationem habet,
interl.|
linguarum vel Scripturarum
omnia
interl.|
autem
ad edificationem fiant.
Numérotation du verset
1Cor. 14,27
Sive lingua
interl.|
cetera suis modis lingua autem sic
quis
interl.|
aliquis
loquitur, secundum duos,
interl.|
fiat locutio
aut ut multum tres,
interl.|
id est duo vel tres loquantur
marg.|
AUT
UT
MULTUM
TRES. Non plus quam tres ne occupent diem, et non sit locus prophetis Scripturas disserentibus.
et per partes,
interl.|
Ecclesie vel unus post alium vel intertise
et unus interpretetur.
interl.|
aliquis dicat vel exponat populo
Numérotation du verset
1Cor. 14,28
Si autem non fuerit interpres,
interl.|
linguis loquens
taceat in Ecclesia,
interl.|
ubi nihil debet esse nisi edificatio
interl.|
taci et oret
sibi autem loquatur
interl.|
linguis
marg.|
SIBI
AUTEM
LOQUATUR. Sibi loquitur qui compungitur ex his que dicit et Deo, ad honorem Dei quem laudat vel orat.
et Deo.
Numérotation du verset
1Cor. 14,29
Prophete duo aut tres
interl.|
tantum
interl.|
non ergo plures qui lingua loquantur
marg.|
PROPHETE
DUO
VEL
16
TRES. Quia sufficit sermo tot hominem, et in ore duorum vel trium stat omne verbum.
16 sic
Rusch
dicant,
interl.|
singillatim
et ceteri diiudicent.
interl.|
aliquid melius
interl.|
que dicunt
Numérotation du verset
1Cor. 14,30
Quod si17
17 si] i cacogr.
Rusch
marg.|
QUOD
SI
ALII. AMBROSIUS. Datur inferiori quod non superiori.
alii revelatum fuerit
interl.|
per Spiritum sanctum
sedenti
interl.|
qui audiebat
prior taceat.
interl.|
det illi locum
Numérotation du verset
1Cor. 14,31
Potestis enim omnes
interl.|
etiam sedentes
per singulos
interl.|
non simul, ne conturbatio fiat
prophetare, ut omnes
interl.|
etiam maiores
discant, et omnes
interl.|
alios
interl.|
etiam minores
exhortentur.
Numérotation du verset
1Cor. 14,32
Et spiritus prophetarum
interl.|
dum suggerunt et conatus bonos iuvant
marg.|
Et spiritus
. Loquens debet cedere sedenti, quia Spiritus qui unus est sed pluraliter dicitur propter multos prophetas quos replet, vel propter plura eius dona subditus est prophetis ut, quando volunt, tacere possint, et, quando volunt, loqui possint, et non cogit eos ut pythonicos clamare vel aliqua subticere.
marg.|
AMBROSIUS. Unde si prior non cedit videtur non esse Spiritus Dei. Vere subditus quia aliter dissensionis esset et non pacis. Ita hoc modo vobis dico : sicut in omnibus, non est novum vel singulare ; ideo firmiter tenete.
prophetis sunt
interl.|
vel est
subiecti18
18 sunt subiecti]
inv. Weber
interl.|
vel subiectus
Numérotation du verset
1Cor. 14,33
Non enim est dissensionis
interl.|
discordie
Deus
marg.|
NON
EST
ENIM
19
DISSENSIONIS. Dissensionis esset si quos replet simul loqui compelleret.
19 sic
Rusch
sed pacis,
interl.|
et ideo alter cedat alteri
sicut in omnibus Ecclesiis
interl.|
etiam
sanctorum doceo20
20 doceo]
om. Weber
interl.|
etsi dixi quod potestis omnes prophetare
Numérotation du verset
1Cor. 14,34
Mulieres in Ecclesiis taceant,
marg.|
SICUT
IN
OMNIBUS
ECCLESIIS
DEI. Vel
mulieres taceant
sicut ego
doceo in omnibus Ecclesiis
.
interl.|
ut non loquantur linguis nec prophetent
non enim permittitur
interl.|
ab aliqua auctoritate
eis loqui,
interl.|
in Ecclesia
sed subditas esse
interl.|
precipitur quod velum innuit
sicut et lex dicit.
interl.|
in Genesie : «Sub potestate viri eris et ipse dominabitur tui».
e Gn. 3, 16.
Numérotation du verset
1Cor. 14,35
Si quid autem volunt {t. 4 : Erfurt, f. 1086va ; facsim., p. 332a} discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia.
interl.|
quia pro peccato quod induxit semper debet verecundari
Numérotation du verset
1Cor. 14,36
An a vobis
interl.|
immo a nobis ad vos
marg.|
AN A VOBIS. Sic se iactabant, quasi beneficium darent non acciperent.
marg.|
AN A VOBIS. Increpatio quasi suis institutionibus dimissis aliquas novas vellent inducere, quod non possunt, quia ab eis non processit verbum Dei, nec soli acceperunt. Item ideo mea tenere debetis, quia que scribo mandata Dei sunt. Et oportet ut ita cognoscat esse si quis est propheta vel spiritualis alioquin si contra vadit nec propheta nec spiritualis. Spirituales qui non prophete sunt, qui non habent notitiam de futuris.
verbum Dei processit ? Aut in vos solos pervenit ?
interl.|
ideo quod tenent alii tenete
Numérotation du verset
1Cor. 14,37
Si quis videtur propheta esse,
interl.|
tamquam pseudo qui non divina sed terrena pro desideriis hominum docebant
marg.|
SI
QUIS
AUTEM
VIDETUR
PROPHETA. Quod utique non est, quia qui vere est ita cognoscit. Et qui hec ignorat ignorabitur, id est improbabitur. Pusilli in cruce gloriantes, etsi ignorant que subtilissime disseruntur, ad gloriam perveniunt, quia non perit unus de pusillis, pro quibus Christus mortuus estf.
f Cf. Mt. 18, 14 : « ic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis ».
aut spiritualis,
interl.|
ut videtur
cognoscat
interl.|
vere et spiritualiter intelligat
marg.|
COGNOSCAT. Innuit difficilia esse verba epistolarum cum a propheta vel spirituali iubet cognosci.
que scribo vobis, quia Domini sunt mandata.
Numérotation du verset
1Cor. 14,38
Si quis autem ignorat
interl.|
hec esse Dei mandata
ignorabitur.
interl.|
a Deo in futuro
marg.|
SI
QUIS
AUTEM
IGNORAT. Sed
si quis
hec
ignorat
et non vult credere esse mandata Dei,
ignorabitur
ut in evangelio. Nescio vos, id est non novi vos esse meos vel inter predestinatos.
marg.|
SI
QUIS
IGNORAT. Non dicit de his qui non possunt discernere ineffabilem Trinitatis unitatem, sed de predictis que ad fidem et mores edificant, scilicet ut linguis prophetia preponatur ut non perturbate geratur, quasi prophetie spiritus etiam invitos loqui cogat,
ut mulieres taceant
ut omnia honeste et secundum ordinem fiant. Coercet ergo et ad pacificum ordinem revocat inquietos, tanto ad seditionem faciliores, quanto sibi videbantur spiritu excellentiores cum superbiendo cuncta turbarent.
Numérotation du verset
1Cor. 14,39
Itaque, fratres,
interl.|
quia interpretatio edificat
emulamini
interl.|
desiderate
prophetare,
interl.|
tantum
et loqui linguis nolite prohibere.
interl.|
ne sit dissensio
Numérotation du verset
1Cor. 14,40
Omnia autem
interl.|
cum pace
interl.|
sed omnia tam hec quam alia
interl.|
non pueriliter
honeste et secundum ordinem fiant.
interl.|
predictum utilius preponatur
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Cor. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=61&chapitre=61_14)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Cor. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=61&chapitre=61_14)
Notes :