Glossa ordinaria

<61.690b> Prologus ‘Epistola prima’

Numérotation du verset 1Cor. Prol.690b,1 

¶ Prologus in epistolam ad Corinthios incipit 1 .- Epistola prima ad Corinthios multas causas diversasque complectitur, quarum partem relatione fratrum cognovit Apostolus. Partim2 ipsorum Corinthiorum sunt litteris indicate3. Nonnullas vero pro officii sui cura, aut ordinat, aut emendat et variis curationibus medetur, diversa infirmitate languentibus4. Nam apud eos primum curatur5 dissensionis vitium, quod multi pseudo apostolorum intulerunt6 unitatem scindentes Ecclesie ut proprii nominis facerent sectatores, quod7 his exprobrat8 verbis Apostolusa : «Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephe, ego autem Christi». Et ob hoc quidem9 horum se dicit facere nominum mentionem, ut multo magis erubescant id se facere sub falsorum apostolorum nominibus, quod etiam si sub Pauli et Petri fieret nomine, displiceret. Secunda10 causa eius inducitur, qui paterne oblitus reverentie uxorem sibi non eubuit facere de noverca. Quod facinus licet fornicationem appellaverit Apostolus, tamen ita condemnavit ut in ultionem facti auctorem talis operis diabolo iudicaverit deputandum imposita iudiciorum et litium tertia questione. Quarto loco matrimoniorum iura11 tractantur. His quinto loco virginitatis consilium velut e12 vicino coniungitur13. Sexto loco de escarum licentia disputatur. Septimo atque octavo loco de attondendo viris et mulieribus velando capite ac14 sacramentorum communione precipitur. Nono loco emulatio que15 diversitate donorum spiritualium nascebatur, sub exemplo membrorum et corporis castigatur. Decimo resurrectionis spes multis et16 argumentis et rationibus approbatur. Ultimo17 colligendis18 ad necessitatem19 sanctorum nomine20 caritatis cura, vel edificatio21 cultui22 imponitur. Interseruntur his pauca23 que24 aut - ut25 quibusdam videtur - pendent ex superioribus aut habent licet proprias, tamen parvulas actiones.26
a 1Cor. 1, 5.
¶Codd. : Rusch Hugo de Sancto Caro De Bruyne, p. 239 (e f g) ; non contuli BAV, Vat. lat. 13283, nec Biblia cum Glossa Ed1588 (t. 6, f. 33) ; om. . - RB-690. {MM2024}
1 Prologus... incipit Rusch ] Incipit prologus in epistolam ad Corinthios Ed1703 , om. Bruyne |
2 Partim Rusch Ed1703 Bruyne (e) ] Partem Bruyne, partes Bruyne (f²) |
3 indicate Rusch Ed1703 Bruyne (f g) ] indicata Bruyne |
4 diversa ... languentibus Rusch Ed1703 Bruyne (f g) ] diversas infirmitates languentium Bruyne (e) |
5 apud eos primum curatur Rusch Ed1703 Bruyne (f g) ] primum apud eos curat Bruyne (= e) |
6 intulerunt Rusch Ed1703 Bruyne (f g) ] intulerant Bruyne (e) |
7 quod] quos Bruyne (perperam ?) |
8 exprobrat Rusch Ed1703 Bruyne (e) ] exprobratur Bruyne (f g) |
9 ob hoc quidem Rusch Ed1703 ] oblique Bruyne (=e g), obliqui Bruyne (f) |
10 Secunda Rusch Ed1703 Bruyne (f g) ] Secundo Bruyne (=e) |
11 matrimonium iura Rusch Ed1703 Bruyne (f g) ] matrimonii curae Bruyne (=e) |
12 e Rusch Ed1703 ] om. Bruyne (=f g), et Bruyne (e) [cacographiae cause editoris?] |
13 coniungitur Rusch Ed1703 ] subiungitur Bruyne (=e g), subiungit Bruyne (f) |
14 ac Rusch Ed1703 ] a Bruyne (f g), et Bruyne (=e) |
15 que Rusch Ed1703 Bruyne (=e) ] + ex Ed1703, + de Bruyne (f g) |
16 et Rusch Ed1703 Bruyne (g) ] om. Bruyne (=e f) |
17 Ultimo Rusch ] + de Ed1703, Ultima Bruyne |
18 colligendis] collectis Bruyne (f²) |
19 necessitatem Rusch Ed1703 Bruyne (f g) ] necessitates Bryune (=e) |
20 nomine Rusch Ed1703 ] nomini Bruyne (f g), nummis Bruyne (=e) |
21 edificatio Rusch Ed1703 Bruyne (g) ] edificationis Bruyne (=e f) |
22 cultui Rusch Ed1703 ] culmen Bruyne |
23 pauca] paucae Bruyne |
24 interseruntur Rusch Ed1703 Bruyne (f g) ] inseruntur Bruyne (=e) |
25 ut Rusch Ed1703 Bruyne (=e f) ] in Bruyne (g) |
26 Actiones] + Explicit prologus Ed1703 Bruyne |

<61.690b> Prologus ‘Epistola prima’

Numérotation du verset 1Cor. Prol.690b,1 
prol.|A {t. 4 : Erfurt, f. 1073vb ; facsim., p. 306b} Prologus in epistolam ad Corinthios incipit 1 .- Epistola prima ad Corinthios multas causas diversasque complectitur, quarum partem relatione fratrum cognovit Apostolus. Partim2 ipsorum Corinthiorum sunt litteris indicate3. Nonnullas vero pro officii sui cura, aut ordinat, aut emendat et variis curationibus medetur, diversa infirmitate languentibus4. Nam apud eos primum curatur5 dissensionis vitium, quod multi pseudo apostolorum intulerunt6 unitatem scindentes Ecclesie ut proprii nominis facerent sectatores, quod7 his exprobrat8 verbis Apostolusa : «Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephe, ego autem Christi». Et ob hoc quidem9 horum se dicit facere nominum mentionem, ut multo magis erubescant id se facere sub falsorum apostolorum nominibus, quod etiam si sub Pauli et Petri fieret nomine, displiceret. Secunda10 causa eius inducitur, qui paterne oblitus reverentie uxorem sibi non eubuit facere de noverca. Quod facinus licet fornicationem appellaverit Apostolus, tamen ita condemnavit ut in ultionem facti auctorem talis operis diabolo iudicaverit deputandum imposita iudiciorum et litium tertia questione. Quarto loco matrimoniorum iura11 tractantur. His quinto loco virginitatis consilium velut e12 vicino coniungitur13. Sexto loco de escarum licentia disputatur. Septimo atque octavo loco de attondendo viris et mulieribus velando capite ac14 sacramentorum communione precipitur. Nono loco emulatio que15 diversitate donorum spiritualium nascebatur, sub {t. 4 : Erfurt, f. 1074ra ; facsim., p. 307a} exemplo membrorum et corporis castigatur. Decimo resurrectionis spes multis et16 argumentis et rationibus approbatur. Ultimo17 colligendis18 ad necessitatem19 sanctorum nomine20 caritatis cura, vel edificatio21 cultui22 imponitur. Interseruntur his pauca23 que24 aut - ut25 quibusdam videtur - pendent ex superioribus aut habent licet proprias, tamen parvulas actiones.26
a 1Cor. 1, 5.
1 Prologus... incipit Rusch ] Incipit prologus in epistolam ad Corinthios Ed1703 , om. Bruyne
2 Partim Rusch Ed1703 Bruyne (e) ] Partem Bruyne, partes Bruyne (f²)
3 indicate Rusch Ed1703 Bruyne (f g) ] indicata Bruyne
4 diversa ... languentibus Rusch Ed1703 Bruyne (f g) ] diversas infirmitates languentium Bruyne (e)
5 apud eos primum curatur Rusch Ed1703 Bruyne (f g) ] primum apud eos curat Bruyne (= e)
6 intulerunt Rusch Ed1703 Bruyne (f g) ] intulerant Bruyne (e)
7 quod] quos Bruyne (perperam ?)
8 exprobrat Rusch Ed1703 Bruyne (e) ] exprobratur Bruyne (f g)
9 ob hoc quidem Rusch Ed1703 ] oblique Bruyne (=e g), obliqui Bruyne (f)
10 Secunda Rusch Ed1703 Bruyne (f g) ] Secundo Bruyne (=e)
11 matrimonium iura Rusch Ed1703 Bruyne (f g) ] matrimonii curae Bruyne (=e)
12 e Rusch Ed1703 ] om. Bruyne (=f g), et Bruyne (e) [cacographiae cause editoris?]
13 coniungitur Rusch Ed1703 ] subiungitur Bruyne (=e g), subiungit Bruyne (f)
14 ac Rusch Ed1703 ] a Bruyne (f g), et Bruyne (=e)
15 que Rusch Ed1703 Bruyne (=e) ] + ex Ed1703, + de Bruyne (f g)
16 et Rusch Ed1703 Bruyne (g) ] om. Bruyne (=e f)
17 Ultimo Rusch ] + de Ed1703, Ultima Bruyne
18 colligendis] collectis Bruyne (f²)
19 necessitatem Rusch Ed1703 Bruyne (f g) ] necessitates Bryune (=e)
20 nomine Rusch Ed1703 ] nomini Bruyne (f g), nummis Bruyne (=e)
21 edificatio Rusch Ed1703 Bruyne (g) ] edificationis Bruyne (=e f)
22 cultui Rusch Ed1703 ] culmen Bruyne
23 pauca] paucae Bruyne
24 interseruntur Rusch Ed1703 Bruyne (f g) ] inseruntur Bruyne (=e)
25 ut Rusch Ed1703 Bruyne (=e f) ] in Bruyne (g)
26 Actiones] + Explicit prologus Ed1703 Bruyne



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Cor. Prologus ‘Epistola prima’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=61&chapitre=61_Prol.690b)

Notes :