Glossa ordinaria

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Cor. 13,1 

Si linguis hominum loquar
et angelorum,
caritatem autem non habeam,
factus sum velut aes sonans,
aut cymbalum tinniens.
Numérotation du verset 1Cor. 13,2 

Et si habuero prophetiam,
et noverim mysteria omnia
et omnem scientiam,
et habuero omnem fidem
ita ut montes transferam,
caritatem autem non habuero, nihil sum.
Numérotation du verset 1Cor. 13,3 

Et si distribuero
in cibos
pauperum
omnes facultates meas,
et si tradidero corpus meum ut ardeam,
caritatem autem non habeam1, nihil mihi prodest.
1 habeam] habuero Weber
Numérotation du verset 1Cor. 13,4 

Caritas
patiens est,
benigna est.
Caritas non emulatur,
non agit perperam,
non inflatur,
Numérotation du verset 1Cor. 13,5 

non est ambitiosa,
non querit que sua sunt,
non irritatur,
non cogitat malum,
Numérotation du verset 1Cor. 13,6 

non gaudet super iniquitate2,
2 iniquitate] iniquitatem Weber
congaudet autem veritati.
Numérotation du verset 1Cor. 13,7 

Omnia suffert,
omnia credit,
omnia sperat,
omnia sustinet.
Numérotation du verset 1Cor. 13,8 

Caritas numquam excidit,
sive prophetie
evacuabuntur,
sive lingue cessabunt,
sive scientia destruetur.
Numérotation du verset 1Cor. 13,9 

Ex parte enim cognoscimus,
et ex parte prophetamus.
Numérotation du verset 1Cor. 13,10 

Cum autem venerit quod perfectum est,
evacuabitur quod ex parte est.
Numérotation du verset 1Cor. 13,11 

Cum essem parvulus,
loquebar ut parvulus,
sapiebam ut parvulus,
cogitabam ut parvulus. Quando factus sum vir,
evacuavi que erant parvuli.
Numérotation du verset 1Cor. 13,12 

Videmus nunc
per speculum
in enigmate,
tunc autem facie
ad faciem.
Nunc
cognosco ex parte,
tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
Numérotation du verset 1Cor. 13,13 

Nunc autem
manet fides spes, caritas.
Tria hec,
maior autem his est caritas.

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Cor. 13,1 
Si linguis hominum loquar
interl.| quod alicui datur ad gloriam Dei non ad meritum
marg.| SI  LINGUIS  HOMINUM  LOQUAR  ET. Probat quod caritas excellentior est, quia hec alia sine illa non valent et illa sine istis.
marg.| LINGUIS  HOMINUM. Minus scientium vel angelorum id est perfectorum. Vel  LINGUIS omnium  HOMINUM.
et angelorum,
marg.| ANGELORUM. Quibus prepositi minoribus quod de Dei voluntate primi sentiunt significant quod fit aliquibus nutibus aut signis vel quibus ad homines missi utuntur.
caritatem autem non habeam,
interl.| qua potest carere omnibus linguis loquens
marg.| CARITATEM  AUTEM. Caritas est fons proprius bonorum cui alienus non communicat. Que ut oleum non potest premi in imo sed superexilit. Quanta est que si desit frustra habentur cetera si assit habentur omnia ?
factus sum velut aes sonans,
interl.| quod inutiliter sibi contunditur aliis significat
aut cymbalum tinniens.
interl.| sibi non prodest alios delectat nesciens
marg.| VELUT  AES  SONANS  AUT  CYMBALUM. Sicut impulsu aliquo non per se resonant, sic loquens linguis non per se qui nescit, sed virtute Spiritus profert ea quibus audientes mulceat.
Numérotation du verset 1Cor. 13,2 
Et si habuero prophetiam,
interl.| futurorum
marg.| ET  SI  HABUERO  PROPHETIAM, ut Balaam et Caiphas et Saul.  MYSTERIA, ut et Iudas cum apostolis, et diabolus qui - ut Ezechiel dicit - mysteria divina novit.  SCIENTIAM, ut scribe et Pharisei. Unde :"Vos habentis clavem scientie sed nec intratis nec alios intrare sinitis"a. Habent hec utique et mali, qui et confitebuntur in iudicio, ubi non audebunt mentiri quibus non dicetur : non habuistis, sed non novi vos, quia sine caritate habuerunt.
a Cf. Mt. 23, 13 : « Vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare » ; Lc. 11, 52 : « Vae vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiae : ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis ».
et noverim mysteria omnia
interl.| occulta veteris Testamenti et novi
et omnem scientiam,
interl.| divinam et humanam
et habuero omnem fidem
interl.| de omni re unde est habenda
interl.| perfectam scilicet
ita ut montes transferam,
interl.| ad litteram vel demones a patientibus
caritatem autem non {t. 4 : Erfurt, f. 1085rb ; facsim., p. 329b} habuero, nihil sum.
interl.| etsi illa magna
marg.| CARITATEM  AUTEM  NON  HABUERO. AUGUSTINUS. Hec est vestis qua induti convive securi discumbunt. Hac veste pellitur frigus quo frigebat Petrus calefaciens se ad prunas Caipheb. Hec sola est que dividit1 inter filios regni et perditionis. Dantur quidem et alia per Spiritum munera, sed sine caritate nihil prosunt, unde Dominus aitc: 'Qui habet dabitur ei et qui non habet et id quod habet auferetur ab eo'. Habent quidem gratiam possidendi nomen christianum, sed non habent caritatem utendi, et ideo quod habet auferetur ab eo.d
b Cf. Io. 18, 25.
c Cf. Mt. 13, 12 : « Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo».
d Hec est vestis... .ab eo²] <ex quo> Petrus Lombardus , Collectanea in omnes Pauli epistolas (1Cor. 13, 1), PL 191, 1659A.
1 dividit] scrips. cum Petro Lombardo, d'idit Rusch
Numérotation du verset 1Cor. 13,3 
Et si distribuero
interl.| cautela eleemo<sy>ne2 ut pluribus prosit
2 eleemosyne] coniec., elemone Rusch
in cibos
interl.| necessaria
pauperum
interl.| non divitum qui reddant
omnes facultates meas,
interl.| quicquid licet mihi habere
et si tradidero corpus meum ut ardeam,
interl.| ut Laurentius quod et iactanter fit, ut ab Empedocle
caritatem autem non habeam3, nihil mihi prodest.
3 habeam] habuero Weber
marg.| SI  DISTRIBUERO.  CARITATEM  AUTEM. Impar facultas multum vel parum danti, sed {t. 4 : Erfurt, f. 1085rb ; facsim., p. 329b} non impar est caritas. Et ideo tantum est dare calicem aque frigide quantum fuit Zaccheo dare dimidium patrimoniie. In caritate dinoscuntur discipuli Christif, non in prophetia, fide et aliis que habent et non discipuli.
e Lc. 19, 8.
f Cf. Io. 13, 35.
Numérotation du verset 1Cor. 13,4 
Caritas
interl.| item caritas ideo dignior est quia hec bona affert
patiens est,
interl.| habitu patientie in anima
benigna est.
interl.| larga egenis
marg.| CARITAS  PATIENS  EST,  BENIGNA  EST etc. AUGUSTINUS. Hec sunt arma quibus miles Christi armatur. Cuius armature quasi precipua arma premisit, patientiam et benignitatem.
marg.| ORIGENES. Altera illata a proximis mala equanimitur portat, alia sua bona proximis desiderabiliter impendit.
Caritas non emulatur,
interl.| non invidet, quia alterius bonum diligit ut suum
marg.| NON  EMULATUR. Quia non eam aliena felicitas contristat.
non agit perperam,
interl.| perverse
non inflatur,
interl.| si prospere succedit
marg.| NON  INFLATUR. Quia non eam sua felicitas attollit, non querit sua, non est amatrix pecunie.
Numérotation du verset 1Cor. 13,5 
non est ambitiosa,
interl.| non vult aliis preponi
non querit que sua sunt,
interl.| tantum vel ablata non repetit
non irritatur,
interl.| non provocatur ad iram
non cogitat malum,
interl.| non solum non nocet sed nec cogitat
Numérotation du verset 1Cor. 13,6 
non gaudet super iniquitate4,
4 iniquitate] iniquitatem Weber
interl.| sed dolet videns aliquem ruere
congaudet autem veritati.
interl.| operibus iustitie vel verbis veritatis
Numérotation du verset 1Cor. 13,7 
Omnia suffert,
interl.| in actu pro veritate
interl.| sicut in Noe apparet
omnia credit,
interl.| quod veritas suadet
interl.| ut in Abraham apparuit
marg.| OMNIA  CREDIT. Sed Deo, non dicit : omnibus credit.
omnia sperat,
interl.| que veritas promittit
marg.| OMNIA  SPERAT. Sic in patribus, id est in populo Israel apparuit qui sperabant habere quod promittebat Deus.
omnia sustinet.
interl.| promissa patienter exspectat
marg.| OMNIA  SUSTINET. In capite, id est in Christo qui patientur exspectavit gloriam resurrectionis et ascensionis.
Numérotation du verset 1Cor. 13,8 
Caritas numquam excidit,
interl.| a sed
marg.| CARITAS  NUMQUAM  EXCIDIT. Item dignior, quia nec in hoc seculo nec in futuro finitur, etsi opera eius cessent.
marg.| NUMQUAM  EXCIDIT. Si credendo et sperando diligimus quod nondum videtur, quanto magis cum videbitur ?
sive prophetie
interl.| futurorum
evacuabuntur,
interl.| quando omnia presentia erunt
sive lingue cessabunt,
interl.| quid enim alicui diceretur ubi omnes eadem intelligent
sive scientia destruetur.
interl.| quomodo per speculum
interl.| cum per ipsam rem erit
Numérotation du verset 1Cor. 13,9 
Ex parte enim cognoscimus,
interl.| prophetia et scientia destruetur quia ex parte sunt, id est imperfecte
et ex parte prophetamus.
interl.| imperfecte quia scientia ex parte est prophetia ex parte est
Numérotation du verset 1Cor. 13,10 
Cum autem venerit quod perfectum est,
interl.| sed omne quod ex parte est destruetur : CUM scilicet VENERIT QUOD PERFECTUM etc.
evacuabitur quod ex parte est.
marg.| EVACUABITUR  QUOD. Destructio imperfectionis est, quando id quod imperfectum est impletur in verum. Hic opponitur a quibusdam quod eadem ratione caritas debeat dici evacuari, quia modo ex parte est comparatione futuri status. Ad quod quidam dicunt non ipsam scientiam, id est donum scientie evacuari sed modum, quia modo cognoscimus enigmatice et umbratiliter et obscure, tunc autem per speciem, id est clarissime. Sed et ad hoc inquiunt illi. Omnes modo imperfecte diligimus, tunc autem perfectissime, ergo modus diligendi evacuabitur. Sic ergo caritas potest dici evacuanda ut scientia. Ad quod illi : verum quod de caritate sicut de scientia omnis imperfectio tolletur. Sed sicut duo sunt diligenda, Deus et proximus, ita et duo principales modi, ut scilicet Deus propter se et proximus propter Deum. Hi modi in futuro non evacuabuntur, sed modus imperfectionis tolletur. Alii dicunt : Non solum modum scientie, sed etiam actum sive ipsam scientiam que nunc est in futuro evacuari. De actu quidem et usu ipsius scientie probabile est quod evacuetur, de ipsa vero scientia non a Deo. Scientia enim est ipsa mentis qualitas, cuius actus est visio ipsa qua videmus nunc, a qua ad aliam perducemur. Undeg : «Scimus quia cum apparuerit similes ei erimus».
g 1Io. 3, 2.
Numérotation du verset 1Cor. 13,11 
Cum essem parvulus,
interl.| per simile
loquebar ut parvulus,
interl.| more parvuli
sapiebam ut parvulus,
interl.| humanas res
cogitabam ut parvulus. Quando factus sum vir,
interl.| perfecte etatis
evacuavi que erant parvuli.
interl.| postposui omnia illa
Numérotation du verset 1Cor. 13,12 
Videmus nunc
interl.| similiter parvuli
interl.| nos
interl.| de Deo
interl.| imaginem obscuram
marg.| NUNC. Imagines per fidem videntur.  TUNC. Res ipse. Tunc cognoscam, id est videbo promissa sicut videor, hoc est presentem ad Deum {t. 4 : Erfurt, f. 1085va ; facsim., p. 330a} esse ubi Christus est. Vel sicut prescitus sum cognoscere quod modo est secretum.  SPECULUM est anima vi cuius aliquo modo Deum noscimus sed obscure.
in enigmate,
interl.| creaturas in quibus aliqua similitudo Dei relucet et hoc satis obscure
marg.| ENIGMATE. Est non omnis sed obscura allegoria, unde sicut per speculum imaginem, ita nomine enigmatis similitudinem quamvis obscuram et ad percipiendum difficilem significavit.
tunc autem facie
interl.| manifeste
ad faciem.
interl.| a similitudine directo vultu se aspicientium
Nunc
interl.| egoipse etiam
cognosco ex parte,
interl.| obscure et imperfecte
tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
Numérotation du verset 1Cor. 13,13 
Nunc autem
interl.| tunc cognoscam sed NUNC ut ad id perveniam
manet fides spes, caritas.
marg.| FIDES,  SPES  ET  CARITAS. AUGUSTINUS. Quibus scientia et prophetia militat, sine quibus nullius iusti est vita ista perfecta.
Tria hec,
interl.| quasi pauca sed multum utilia
maior autem his est caritas.
interl.| que hos decedentibus permanebit aucta
marg.| MAIOR  EST  CARITAS, cui fides et spes non possunt deesse, sed fides et spes sine caritate possunt esse.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Cor. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=61&chapitre=61_13)

Notes :