Glossa ordinaria

Capitulum 10

Numérotation du verset 1Cor. 10,1 

Nolo enim vos ignorare, fratres,
quoniam patres nostri
omnes
sub nube fuerunt,
et omnes mare Rubrum1 transierunt,
1 Rubrum] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 10,2 

et omnes in Moyse
baptizati sunt in nube
et in mari,
Numérotation du verset 1Cor. 10,3 

et omnes eandem escam spiritualem
manducaverunt,
Numérotation du verset 1Cor. 10,4 

et omnes eundem potum spiritualem biberunt,
bibebant autem de spirituali consequente2 eos petra,
2 consequente] consequenti Weber
petra autem erat Christus,
Numérotation du verset 1Cor. 10,5 

sed non in pluribus
eorum
beneplacitum est Deo, nam
prostrati sunt in deserto.
Numérotation du verset 1Cor. 10,6 

Hec autem in figura facta sunt nostri,
ut non simus concupiscentes malorum,
sicut et illi concupierunt.
Numérotation du verset 1Cor. 10,7 

Neque idolatre3
3 idolatre] idolorum cultores Weber
efficiamini, sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est :
sedit populus
manducare et bibere,
et surrexerunt ludere.
Numérotation du verset 1Cor. 10,8 

Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis
fornicati sunt,
et
ceciderunt una die viginti tria millia.
Numérotation du verset 1Cor. 10,9 

Neque temptemus Christum,
sicut quidam eorum temptaverunt,
et a serpentibus perierunt.
Numérotation du verset 1Cor. 10,10 

Neque murmuraveritis,
sicut quidam eorum murmuraverunt,
et perierunt ab exterminatore.
Numérotation du verset 1Cor. 10,11 

Hec autem
omnia in figura
contingebant illis, scripta sunt autem ad correptionem nostram
in quos
fines seculorum devenerunt.
Itaque
Numérotation du verset 1Cor. 10,12 

qui se existimat stare
videat ne cadat.
Numérotation du verset 1Cor. 10,13 

Temptatio vos non apprehendat nisi humana,
fidelis autem Deus,
qui non patietur vos temptari
supra4 id quod potestis,
4 supra] super Weber
sed faciet
cum temptatione etiam proventum
ut possitis sustinere.
Numérotation du verset 1Cor. 10,14 

Propter quod,
carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura,
Numérotation du verset 1Cor. 10,15 

ut prudentibus loquor,
vos iudicate
quod dico.
Numérotation du verset 1Cor. 10,16 

Calix5 benedictionis
5 calix] calicem Weber
cui benedicimus,
nonne communicatio sanguinis Christi est ? Et panis quem frangimus
nonne participatio corporis Domini est ?
Numérotation du verset 1Cor. 10,17 

Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus,
omnes quidem de uno pane et de uno calice6 participamus7.
6 et de uno calice] om. Weber |
7 participamus] participamur Weber |
Numérotation du verset 1Cor. 10,18 

Videte Israel
secundum carnem,
nonne qui edunt hostias participes sunt altaris ?
Numérotation du verset 1Cor. 10,19 

Quid ergo ? Dico quod idolis immolatum sit aliquid ?
Aut quod idolum sit aliquid ?
Numérotation du verset 1Cor. 10,20 

Sed que immolant gentes,
demoniis immolant
et non Deo.
Nolo autem vos socios fieri demoniorum.
Non
potestis calicem Domini bibere et calicem demoniorum,
Numérotation du verset 1Cor. 10,21 

non potestis mense8 Domini participes esse demoniorum.
8 esse] + et mense Weber
Numérotation du verset 1Cor. 10,22 

An emulamur
Dominum ?
Numquid fortiores sumus illo9?
9 sumus illo] inv. Weber
Omnia mihi10 licent
10 mihi] om. Weber
sed non omnia expediunt.
Numérotation du verset 1Cor. 10,23 

Omnia mihi11 licent
11 mihi] om. Weber
sed
non omnia edificant.
Numérotation du verset 1Cor. 10,24 

Nemo quod suum
est querat, sed quod alterius.
Numérotation du verset 1Cor. 10,25 

Omne quod in macello venit
manducate,
nihil interrogantes
propter conscientiam.
Numérotation du verset 1Cor. 10,26 

Domini est terra et plenitudo eius.
Numérotation du verset 1Cor. 10,27 

Si quis vocat
vos infidelium et vultis ire, omne quod vobis apponitur manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
Numérotation du verset 1Cor. 10,28 

Si quis autem dixerit hoc immolatum12 est idolis, nolite manducare
12 immolatum] immolaticium Weber
propter illum qui indicavit
et propter conscientiam,
Numérotation du verset 1Cor. 10,29 

conscientiam autem dico non tuam
sed alterius.
Ut quid enim libertas mea iudicatur ab aliena13 conscientia ?
13 aliena] alia Weber
Numérotation du verset 1Cor. 10,30 

Si ego cum gratia participo,
quid blasphemor pro eo quod gratias ago ?
Numérotation du verset 1Cor. 10,31 

Sive ergo manducatis,
sive bibitis, vel aliud quid facitis,
omnia in gloriam Dei facite.
Numérotation du verset 1Cor. 10,32 

Sine offensione
estote Iudeis,
et gentilibus,
et Ecclesie Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 10,33 

Sicut et ego per omnia omnibus placeo,
non querens quod mihi
utile est, sed quod multis ut salvi fiant.

Capitulum 10

Numérotation du verset 1Cor. 10,1 
Nolo enim vos ignorare, fratres,
interl.| ita agendum est
marg.| NOLO  ENIM. Volenti comprehendere sic est agendum : non enim baptisma et sacramenta sufficiunt, ut quidam putant, sicut nec Iudeis beneficia Dei valueret cum post peccarent.
quoniam patres nostri
interl.| institutores nostre fidei
marg.| QUONIAM  PATRES. Exemplo Iudeorum qui negligentia sua offenderet sollicitos facit.
omnes
interl.| tam boni quam mali
sub nube fuerunt,
interl.| protegente ab estu et contra Egyptios ne viderentur ab eis
marg.| SUB  NUBE. AUGUSTINUS. Quia omnia in figura nostri.
et omnes mare Rubrum1 transierunt,
1 Rubrum] om. Weber
interl.| AUGUSTINUS exponit MARE RUBRUM TRANSIERUNT : si figura maris tantum valuit ut perduceret populum ad manna quantum baptismus Christi mersis hostibus
Numérotation du verset 1Cor. 10,2 
et omnes in Moyse
interl.| in ducatu Moysi
baptizati sunt in nube
interl.| Spiritu
marg.| IN  MOYSE  BAPTIZATI. In ducatu Moysi purgati per visa signa illa. Vel signum baptismi acceperunt quod credentibus idem valuit.
marg.| BAPTIZATI  IN  NUBE. Quia et a morte liberati et per eam mundati ab ignorantia Dei que premebat omnes gentes et preparati ad accipiendam legem. Vel baptizati dicuntur, quia gerebant formam nostri sacramenti. Moyses Christum, nubes Spiritum sanctum, mare baptismum significat.
et in mari,
interl.| aqua
Numérotation du verset 1Cor. 10,3 
et omnes eandem escam spiritualem
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1081va ; facsim., p. 322a} ESCAM. Christus panis est 'qui de celo descendit si quis ex hoc manducat non morietur'a. Sed quod pertinet ad virtutem sacramenti, non ad visibile sacramentum, qui manducat intus, non foris corde non qui premit dente.
a Cf. Io. 6, 59 : « Hic est panis qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum ».
manducaverunt,
interl.| manna quod significabat Christum et idem credentibus effecit alii manducaverunt et mortui sunt quod non Moyses et alii boni
Numérotation du verset 1Cor. 10,4 
et omnes eundem potum spiritualem biberunt,
interl.| aquam de petra
interl.| signum sanguinis Christi et idem credentibus effecit
marg.| ESCAM  ET  POTUM. Manna et aquam dicit spiritualia, quia non natura sed Dei virtute parata, habentia futuri mysterii figuram.
marg.| EADEM  ET  EUNDEM. In fide, diversa in tempore, diversa in specie.
marg.| EADEM  ESCAM  EUNDEM  POTUM. Idem in mysterio cibus, et potus illorum qui noster, scilicet significatione idem, non specie, quia idem Christus illis in petra figuratus, nobis in carne manifestatus.
marg.| SPIRITUALEM. Id est spirituale aliquid significantem. Cum dicit spiritualem ostendit spiritualiter intelligi in Christo, et hoc de omnibus innuit cum unum exponit :  PETRA  ERAT  CHRISTUS.
marg.| SPIRITUALEM  EADEM. Nam coporalem alteram illi manna nos aliud patres. Nostri non illorum. Spiritualem. Quam nos, aliud illi, aliud nos, sed specie visibili aliud, quod tamen hoc idem significaret virtute spirituali.
bibebant {t. 4 : Erfurt, f. 1081va ; facsim., p. 322a} autem de spirituali consequente2 eos petra,
2 consequente] consequenti Weber
interl.| que Christum significat et fidei idem fuit
interl.| qua
marg.| PETRA. Id est Christus sequebatur, quia ubi humanum deficiebat suffragium aderat.
marg.| CONSEQUENTE  EOS  PETRA. Id est satisfaciente voluntati eorum, quia quoquo irent aque inundantes secute sunt, sic Christus in deserto huius mundi suos comitatur. Vel consequente, id est secuturam veritatem significante.
petra autem erat Christus,
interl.| in signo
marg.| PETRA  AUTEM. Solet res que significat nomine rei quam significat nominari.  ERAT  CHRISTUS. Non per substantiam, sed per significationem.
marg.| PETRA  CHRISTUS. AUGUSTINUS. In signis diversis eadem fides, sed illi ventura nos venisse credimus, ibi petra Christus nobis quod in altari ponitur est Christus. Si speciem visibilem attendas, aliud est si intelligibilem significationem, eundem potum spiritualem biberent.
marg.| AUGUSTINUS. In signo percussa est petra de virga bis. Gemina percussio duo ligna crucis significat. De petra educta est aqua accedente virga, quia ligno accedente ad petram Christum gratia spiritualis manavit.
Numérotation du verset 1Cor. 10,5 
sed non in pluribus
interl.| his omnibus beneficiis ad litteram usi sunt Iudei
eorum
interl.| qui offenderunt Dominum
interl.| Iudeorum
beneplacitum est Deo, nam
interl.| inde apparet
prostrati sunt in deserto.
interl.| ne putetis iam homines finxisse hec dicit
interl.| non propter ipsos tantum hec facta sunt
Numérotation du verset 1Cor. 10,6 
Hec autem in figura facta sunt nostri,
interl.| ita
interl.| considerantes eorum supplicia
ut non simus concupiscentes malorum,
interl.| ne ita peccemus, ne similiter pereamus
sicut et illi concupierunt.
Numérotation du verset 1Cor. 10,7 
Neque idolatre3
3 idolatre] idolorum cultores Weber
interl.| per idolothita
marg.| NEQUE  IDOLATRE. Illos tangit qui in idolio epulabantur putantes se immunes a crimine.
efficiamini, sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est :
interl.| in Exodo
sedit populus
interl.| ita ut vos in idolio
interl.| quidam de populo
manducare et bibere,
interl.| coram vitulo
marg.| SEDIT  POPULUS  MANDUCARE. Per commemorationem illorum notat ea que in Corinthiis sunt, ostendens quam graviter punita sint in Iudeis.
et surrexerunt ludere.
interl.| ludos facere in veneratione vituli
marg.| LUDERE. Id est adorare quod ludo puerorum simile. Facilis namque ad lusum est pueritia. Quid autem lusui puerili tam simile est quam idola adorare ?
Numérotation du verset 1Cor. 10,8 
Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis
interl.| ut aliqui in vobis
fornicati sunt,
interl.| cum Madianitis mulieribus
et
interl.| ideo
ceciderunt una die viginti tria millia.
Numérotation du verset 1Cor. 10,9 
Neque temptemus Christum,
interl.| ut faciunt illi qui desperant de resurrectione
marg.| NEQUE  TEMPTEMUS. Nota Christum Deum quem temptaverunt Iudei et ideo a serpentibus perierunt, donec serpens eneus erectus est quem qui intuebantur a morsibus sanabantur.
sicut quidam eorum temptaverunt,
interl.| dicentes : 'Numquid poterit parare mensam in deserto'b
b Cf. Ps. 77, 19 : « Et male locuti sunt de Deo ; dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? ».
et a serpentibus perierunt.
interl.| donec serpens eneus erectus estc
c Nm. 21, 4-9
Numérotation du verset 1Cor. 10,10 
Neque murmuraveritis,
interl.| ut contra me facitis vel qui minora dona spiritus habent contra Deum
sicut quidam eorum murmuraverunt,
interl.| contra Moysen
et perierunt ab exterminatore.
interl.| angelo qui extra terminos promisse terre eos percussit
Numérotation du verset 1Cor. 10,11 
Hec autem
interl.| propter sua peccata hec eis contigerunt et non modo propter hoc sed etiam ut et figurarent quod pro similibus periremus
interl.| nostri
marg.| IN  FIGURA. Ecce ostendit cur signa illa iam non observantur cum res manifesta sit ad correctionem nostram.
contingebant illis, scripta sunt autem ad correptionem nostram
interl.| aliter erit maior pena
marg.| SCRIPTA  SUNT. Propter nos tantum. AUGUSTINUS. Per hec enim exempla ad correctiorem vitam provocamur, ut aut premium si obedientes fuerimus aut propensiorem penam inobedientes mereamur.
marg.| SCRIPTA  SUNT  AUTEM. Ecce hic apperuit, cur ille littere veteris Testamenti accipiuntur a nobis.
in quos
interl.| nos scilicet
fines seculorum devenerunt.
interl.| sexta etas
marg.| FINES  SECULORUM. Quia in ultima etate sumus et tot exemplis priorum {t. 4 : Erfurt, f. 1081vb ; facsim., p. 322b} magis corrigi debemus. Vel fines seculi devenerunt in nos, secularitas in nobis finitur, et ideo turpius si peccamus.
Itaque
interl.| quia illi et si beneficiis usi perierunt
Numérotation du verset 1Cor. 10,12 
qui se existimat stare
interl.| per bona
videat ne cadat.
interl.| peccando vel peccare faciendo
interl.| a se a Deo enim stat qui stat, a se cadit qui cadit
marg.| NE  CADAT. Ut qui presumentes de scientia, cum scandalo fratrum edebant idolothita et de pseudo gloriantes iudicabant Apostolum cum ipsi essent rei.
marg.| AUGUSTINUS. VIDEAT  NE  CADAT. Superbiam amputat, ne per eam tententur sicut Iudei temptati sunt et periere quia detrahentes Moysi Deum temptaverunt ita hi detrahentes Apostolo Deum temptant.
marg.| VIDEAT  NE  CADAT. Non quod penitus sit aliquis sine casu sed temptatio, id est peccati delectatio,  NON  APPREHENDAT, id est rationem in consensum non ducat.  NISI  HUMANA, id est nisi de his sine quibus ista vita non agitur.
Numérotation du verset 1Cor. 10,13 
Temptatio vos non apprehendat nisi humana,
interl.| etsi fiat quam permittit Deus que est ad probandos bonos st malos puniendos
marg.| TEMPTATIO  VOS  NON  APPREHENDAT  NISI  HUMANA. Hortatur ut humana temptatio illos apprehendat non alia. Humana enim temptatio est ut in necessitate vel pressura non diffidat homo, de Deo auxilium humanum requirendo. Propter Christum ergo pati humana temptatio est per quam proficitur apud Deum.
marg.| AUGUSTINUS. Humana temptatio est aliter sapere quam res se habet et cum bono animo. Nimis autem amando sententiam suam, vel invidendo melioribus usque ad precidende communionis, et condendi schismatis vel heresis sacrilegium pervenire diabolica presumptio est. In nullo autem aliter sapere quam res se habet angelica perfectio est. Humana igitur temtatio est credo cum quis bono animo, secundum humanam tamen fragilitatem in aliquo labitur consilio, vel cum irritatur in fratrem studio corrigendi plus tamen quam christiana tranquillitas postulat. Et quia homines sumus sed spe angeli quibus in resurrectione equabimur, si non est in nobis perfectio angeli non sit presumptio diaboli.
fidelis autem Deus,
interl.| ego vos adhortor
interl.| verus in permissis qui se protectorem electorum suorum fore promisit
qui non patietur vos temptari
interl.| pro se tribulatos
supra4 id quod potestis,
4 supra] super Weber
interl.| ferre quia vel cadere non sinit vel a casu erigit
sed faciet
interl.| que dat temptanti licentiam dat temptato misericordiam
cum temptatione etiam proventum
interl.| augmentum5 virtutis
5 augmentum] augnemtum Rusch
ut possitis sustinere.
interl.| ne deficiatis in lucta sed vincatis
interl.| perseveranter
marg.| POSSITIS  SUSTINERE. Quod fit per humilitatem. [b] Humilitas enim in omni temptatione custodit, [a] ut illi non crepent in fornace qui non habent ventum superbie.d
d Cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos, Ps. 120 § 14, CCSL 40, lin. 11 sqq. : « Et non quando intrant, iam securus est figulus, sed cum exierint. dominus autem securus est, quia nouit qui sunt eius, et nouit qui in fornace non crepent. [a] illi non crepant, qui non habent uentum superbiae. [b] humilitas ergo custodit in omni tentatione ; quia a conualle plorationis adscendimus cantantes canticum graduum ; et custodit dominus introitum, ut salui intremus ».
Numérotation du verset 1Cor. 10,14 
Propter quod,
marg.| PROPTER  QUOD. Quia sola sacramenta non salvant et quia qui cadit punitur et quia auxilium Dei non deest fugite ab idolorum cultura. Vel ne commendent sapientes idolothita cum offendiculo infirmorum quibus idolatre viderentur. Vel ne ipsi infirmi idolatre sint et ut fugiatis loquor altum aliquid quasi prudentibus, et ideo diligenter diiudicate. Vel modo loquor infirmis ut supra prudentibus.
carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura,
interl.| ne per hoc nascatur in Deum temptatio, id est exacerbatio
marg.| FUGITE. Nemo sit assiduus in idolio nihil speret de eo. De eo enim sperare est de Deo dubitare, ut et Saul qui ad idolatriam rediit sperans aliquid de eae.
e Cf. 1Rg. (1Sm.) 28, 7-8 : «Dixitque Saul servis suis : Quaerite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam, et sciscitabor per illam. Et dixerunt servi eius ad eum : Est mulier pythonem habens in Endor. Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse, et duo viri cum eo : veneruntque ad mulierem nocte, et ait illi : Divina mihi in pythone, et suscita mihi quem dixero tibi ».
Numérotation du verset 1Cor. 10,15 
ut prudentibus loquor,
interl.| altum quid
vos iudicate
interl.| diligenter
quod dico.
Numérotation du verset 1Cor. 10,16 
Calix6 benedictionis
6 calix] calicem Weber
interl.| potus sanguinis per quem benedicuntur participantes
marg.| CALIX. Ideo fugiendum a cultura idolorum, quia ut comedens idolothitum unum est cum demone, sic et per corpus Christi unum est cum Christo.
marg.| calix id est communicatio calicis ; nonne communicatio scilicet Christi est ? Id est nonne facit nos habere quamdam communionem cum via eius ?
marg.| Vel calix benedictionis non solum a Christo in cena est benedictus, sed cui etiam nos sacerdotes benedicimus.
cui benedicimus,
interl.| id est quem nos fideles exaltamus credendo et gratias agendo
nonne communicatio sanguinis Christi est ? Et panis quem frangimus
interl.| participatio panis fracti in altari
marg.| PANIS  QUEM  FRANGIMUS etc. AUGUSTINUS. Christus quando manducatur vita manducatur. Sed quis audet manducare Dominum suum ? Et tamen ipse invitans {t. 4 : Erfurt, f. 1082ra ; facsim., p. 323a} nos ad manducandum ait : 'Qui manducat me vivit propter me'f. Nec occiditur Christus ut manducetur, sed mortuos vivificat quando manducatur, reficit non deficit, vivit manducatus quia surrexit occisus. Nec cum manducamus partes de illo facimus. Equidem in sacramento sic fit. Norunt fideles quemadmodum manducaverunt carnem Christi. Unusquisque accipit partem suam, unde et ipsa gratia partes vocatur per partes manducatur et manet integer. Totus per partes manducatur in sacramento, et manet integer totus in celo. Nam et integer totus in corde tuo. Totus enim erat apud Patrem, quando venit in virginem implevit eam nec recessit ab illo. Venit in carnem ut eum homines manducarent et manebat apud Patrem integer ut angelos pasceret.
f Cf. Io. 6, 58 : « Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me ».
nonne participatio corporis Domini {t. 4 : Erfurt, f. 1082ra ; facsim., p. 323a} est ?
interl.| nonne facit nos unum esse cum Christo ?
Numérotation du verset 1Cor. 10,17 
Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus,
interl.| illius capitis quod est Christus
marg.| QUONIAM  UNUS  PANIS. Exponit quomodo calix benedictionis et panis fiant accipienti caro et sanguis Christi.
marg.| AUGUSTINUS. Per unitatem enim panis et unitatem corporis caritatem oportet intelligi que si desit, iudicium sibi sumit qui sumit. Typice autem unus panis et unum corpus Ecclesia Christi dicitur, pro eo quod sicut unus panis ex multis granis et unum corpus ex multis membris componitur, sic Ecclesia Christi ex multis fidelibus caritate copulante connectitur. QUONIAM  UNUS  PANIS. Unus panis unione fidei spei et caritatis corpus per sumministrationem caritatis, quia unum sumus unum sentire debemus dici, ut ut fides una unum habeat sensum et opus.
omnes quidem de uno pane et de uno calice7 participamus8.
7 et de uno calice] om. Weber
8 participamus] participamur Weber
Numérotation du verset 1Cor. 10,18 
Videte Israel
interl.| id est carnalia legis servantem precepta etiam in umbris sacrificiorum servientem
marg.| VIDETE. Similitudo est ad intelligendum quod supradictum est. Quasi : nonne qui edunt hostias illas legis, scilicet carnalis Israel participes sunt altaris ? Sunt utique, quia sic qui edunt carnem Christi et sanguinem eius bibunt, participes eius sunt.
marg.| Vel VIDETE  ISRAEL. Id est discite homines videntes Deum qualiter se habeant carnalia, id est idolatria. Sicut enim nos de uno pane et calice participantes sumus conformes corporis Christi, sic qui edunt hostias idolo oblatas, sunt participes altaris erroris, id est demonis.
secundum carnem,
interl.| est et Israel secundum spiritum
nonne qui edunt hostias participes sunt altaris ?
interl.| illas carnalis Israel
interl.| quasi sunt utique
interl.| ita vos Christi
Numérotation du verset 1Cor. 10,19 
Quid ergo ? Dico quod idolis immolatum sit aliquid ?
interl.| magnum
marg.| QUID  ERGO ?  DICO. Quia dixi fugite a cultura idolorum, videor dicere quod idolum immolatum sit aliquid magnum. Quasi : non hoc dico sed potius dico quod ea que gentes immolant demoniis immolant, quia in idolo diabolus colitur qui peior est idolo. Et quia ab idolatria prohibebat unde locus iste sumpsit exordium. Ne putarent ideo non nocere si de sacrificiis ederent idolorum, quia idolum nhil est confirmavit et idolum nihi esse et se non prohibere ista ideo quod idolum sit aliquid : sed quia demoniis et non Deo immolantur.
Aut quod idolum sit aliquid ?
Numérotation du verset 1Cor. 10,20 
Sed que immolant gentes,
interl.| infideles
demoniis immolant
interl.| sub tegimine idoli occultum est mysterium iniquitatis
interl.| in idolo diabolus colitur qui peior est idolo
et non Deo.
interl.| alicui
interl.| ego autem
interl.| qui fideles
Nolo autem vos socios fieri demoniorum.
interl.| quod non est nisi conscientia idoli vel conscientia fratris qui scandalizatur exemplo vestro
marg.| SOCIOS  FIERI  DEMONIORUM. AUGUSTINUS. Ad hoc genus etiam pertinent consultationes et pacta quedam significationum cum demonibus placita atque federata, qualia sunt molimina magicarum artium, auspicum et augurum atque ligature et remedia que fiunt {t. 4 : Erfurt, f. 1082rb ; facsim., p. 323b} in precantationibus et quibusdam notis et quibusdam rebus suspendendis et illigandis. Nec illi ab hoc genere perniciose superstitionis segregandi sunt, qui genethleatici9 ob natalium dierum considerationes, nunc autem vulgo methematici qui conantur actionum eventus predicere.
9 genethleatici] sic pro genethliatici
Non
interl.| quia
potestis calicem Domini bibere et calicem demoniorum,
interl.| uniri Deo et demoni
Numérotation du verset 1Cor. 10,21 
non potestis mense10 Domini participes esse demoniorum.
10 esse] + et mense Weber
Numérotation du verset 1Cor. 10,22 
An emulamur
interl.| vel invidemus
Dominum ?
interl.| ad iram provocamus idolothita comedentes
marg.| AN  EMULAMUR. Videntur emulari et invidere Domino cuius regnum diminuerunt qui scandalo fratrum comedunt, unde male cedet cum non fortiores.
marg.| AN  EMULEMUR  DOMINUM. Zelo invidie Satanas idolatriam invenit, ut homines, negando Deum, idolis serviant et creator sibi cultum debitum perdat.
Numquid fortiores sumus illo11?
11 sumus illo] inv. Weber
interl.| ut valeamus ei resistere
Omnia mihi12 licent
12 mihi] om. Weber
interl.| non tamen dico non licitos esse hos cibos
interl.| de his dicit que ad escam pertinent
sed non omnia expediunt.
interl.| adiuvant me in cursu sed magis impediunt
Numérotation du verset 1Cor. 10,23 
Omnia mihi13 licent
13 mihi] om. Weber
interl.| idem aliter infringit
marg.| OMNIA  MIHI  LICENT. Potestate liberi arbitrii et doctrina legis naturalis. Non quia omnia liceant etiam illicita sed ecce ponamus licere omnia.  OMNIA. Secundum legem nature licent, quia omnia munda de cibis etiam de idolothitis agitur.  LICENT. Id est precepto nullo Domini prohibentur.
sed
interl.| quia comedens idolothitum scandalum facit proximo
non omnia edificant.
interl.| proximo
interl.| et ideo
Numérotation du verset 1Cor. 10,24 
Nemo quod suum
interl.| tantum
est querat, sed quod alterius.
interl.| ut eum edificent
Numérotation du verset 1Cor. 10,25 
Omne quod in macello venit
interl.| venditur
marg.| OMNE  QUOD  IN  MACELLO  VENIT. Quia licita sunt et tamen non est utendum eis semper, determinat quomodo liceat edere vel non edere.
manducate,
interl.| si vultis
interl.| scilicet an idolothitum sit vel non
propter conscientiam.
interl.| astantis infirmi
interl.| manducate quia
Numérotation du verset 1Cor. 10,26 
Domini est terra et plenitudo eius.
interl.| omnia quibus terra impletur
interl.| item
marg.| DOMINI  EST  TERRA. Non potest esse immundum quod Domini est.
Numérotation du verset 1Cor. 10,27 
Si quis vocat
interl.| ad cenam
vos infidelium et vultis ire, omne quod vobis apponitur manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
Numérotation du verset 1Cor. 10,28 
Si quis autem dixerit hoc immolatum14 est idolis, nolite manducare
14 immolatum] immolaticium Weber
interl.| non quia immundus sit cibus sed
propter illum qui indicavit
interl.| ne te credat edere sub veneratione idoli et glorietur in superstitione sua
marg.| PROPTER  ILLUM. Quia qui idolis servit per hoc gloriabitur et confirmabitur in errore et fratribus malum datur exemplum.
et propter conscientiam,
interl.| aliorum ut iam mox determinat
Numérotation du verset 1Cor. 10,29 
conscientiam autem dico non tuam
interl.| que firma
sed alterius.
interl.| infirmi
Ut quid enim libertas mea iudicatur ab aliena15 conscientia ?
15 aliena] alia Weber
interl.| de eo quod libere licet damnet propter alium qui aliquid inde suspicatur impium
marg.| UT  QUID  LIBERTAS. Quasi : quid opus est ut putet causa venerationis edere ? Iudicor enim non distare ab idolatra.
marg.| UT  QUID  LIBERTAS. Pro alio dimittendum est, quia aliter de licito damnabilis essem et de actione gratiarum vituperarer ab imperitis, qui putarent me sentire idolum aliquid magnum esse.
Numérotation du verset 1Cor. 10,30 
Si ego cum gratia participo,
interl.| gratias agendo Deo
quid blasphemor pro eo quod gratias ago ?
marg.| cur cado in blasphemiam imperitorum ?
Numérotation du verset 1Cor. 10,31 
Sive ergo manducatis,
interl.| et quia hec contingunt inde mala
marg.| SIVE  MANDUCATIS. Non solum ergo vox tua sonet laudes Dei sed etiam opera tua concordent cum voce tua. Cum enim voce cantaveris silebis aliquando vita, sed sic canta ut numquam sileas. Si enim ore clamas et fraudem cogitas siluisti a laude Dei et quod gravius est in blasphemam perrexisti. Cum enim laudatur Deus de bono opere tuo laudas Deum ? et cum blasphematur Deus de malo opere tuo blasphemas Deum. Si ergo quod manducas et bibis ad refectionem corporis sumis reparationem que membrorum gratias agens ei qui tibi tribuit mortali et fragili ista supplementorum solacia cibus tuus et potus laudat Deum. Si vero modum nature debitum immoderatione voracitatis excedas et vinolentia te ingurgites quantaslibet laudes Dei lingua tua sonet vita blasphemat. g
g Fons : Cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos, Ps. 146 § 2, CCSL 40, lin. 2 sqq. : « Psalterium autem quoddam organum est cantilenae, sicut lyra, sicut cythara, et huiusmodi organa, quae inuenta sunt ad cantandum. qui ergo psallit, non sola uoce psallit ; sed assumto etiam quodam organo, quod uocatur psalterium, accedentibus manibus uoci concordat. uis ergo psallere ? non solum uox tua sonet laudes dei, sed opera tua concordent cum uoce tua. cum ergo uoce cantaueris, silebis aliquando : uita sic canta, ut numquam sileas. negotium agis, et fraudem cogitas : siluisti a laude dei ; et quod grauius est, non solum a laude siluisti, sed in blasphemiam perrexisti. cum enim deus laudatur de bono opere tuo, opere tuo laudas deum ; et cum blasphematur deus de malo opere tuo, opere tuo blasphemas deum. itaque ad aurium exhortationem canta uoce ; corde ne sileas, uita ne taceas. non cogitas in negotio fraudem, psallis deo. cum manducas et bibis, psalle ; non intermiscendo sonorum suauitates ad aures aptas, sed modeste et frugaliter et temperanter manducando et bibendo ; quia hoc dicit apostolus : siue manducatis, siue bibitis, siue quid facitis, omnia in gloriam dei facite. si ergo bene agis, quod et manducas et bibis, et ad refectionem corporis sumis reparationem que membrorum, gratias agens ei qui tibi praebuit mortali et fragili ista supplementorum solatia ; et cibus tuus et potus tuus laudat deum ; si uero modum naturae debitum immoderatione uoracitatis excedas, et uinolentia te ingurgites, quantaslibet laudes dei lingua tua sonet, uita blasphemat ».
sive bibitis, vel aliud quid facitis,
interl.| si hec recte fiunt laus Dei sunt
omnia in gloriam Dei facite.
interl.| laudem cum invocatione creatoris
Numérotation du verset 1Cor. 10,32 
Sine offensione
interl.| scandalo
estote Iudeis,
interl.| qui abhorrent16 idola
16 abhorrent] adhorrent cacogr. Rusch
et gentilibus,
interl.| que non sic arguuntur sed in suo errore confirmantur
et Ecclesie Dei.
marg.| ECCLESIE  DEI. Quantum ad infirmos quibus fiunt offendicula, dum eorum exemplo adherent his que inimica sunt Deo.
Numérotation du verset 1Cor. 10,33 
Sicut et ego per omnia omnibus placeo,
interl.| sine scandalo cuiusquam agens
marg.| OMNIBUS  PLACEO. Qui hominibus propter veritatem placet iam non ipse illis, sed veritas placet si propter seipsum placet homo superbia est. Et hoc est quod alibi dixit : «Si hominibus placerem servus Christi non essem»h. Sed numquid placebat {t. 4 : Erfurt, f. 1082va ; facsim., p. 324a} persecutoribus suis ? Placebat omni generi hominum, quod Christi congregabat Ecclesia, sive iam intus positis, sive introducendis in eam.
h Gal. 1, 10.
non querens quod mihi
interl.| tantum
utile est, sed quod multis ut salvi fiant.
interl.| non terrenum utile



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Cor. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=61&chapitre=61_10)

Notes :